Presumptionis est
(Letter collection of Admont cod. 759)
Next letter -- Index of model letters -- Previous letter
Main menu

[1] QUIDAM PAUPER SCOLARIS AD MONACHUM RELIGIOSUM AMICUM SUUM SCRIBIT.1

[2] Tutum est gratiam alligare oculo,|[103r] quod oculo est salubre. Tutum est eius niti patrocinio, cuius animum nulla fortuna disturbavit.

[3] Ut te diligam, ut tuum implorem solatium, mutari nescia facit animi fortitudo. Fortune namque mee non fecit tenuitas, ut me minus diligeres, ut animum a dilectionis obsequio revocares. Quicquid habet infelicitatis levita, tu ignoras.

[4] Sic enim amare incipis, ut amicitiam nescias terminare nec amicitia tua otiosa vel tenuis que infirmitatis mee baculis tribulationis.


1 Letter of friendship from a poor student to a monk.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Universitą di Pavia 1999