Presumptionis est 
(Letter collection of Admont cod. 759) 
Next letter -- Index of model letters -- Previous letter 
Main menu

[2] Amico promissio facta rerum est dispendio, si aliter nequeas, redimenda. Veritatem namque amicitia diligit, sua simplicitate abrenuntians falsitati.1

[3] Cum Parisius venerim diuturna tui ibi expectatione, ibi me macerans fidem tuam arguo, quam promissionibus non stetisti.

[4] Presenti pagina te sollicito, ut desidiam excites, verba redimas, nisi ut a promissione discessisti, vilipendas amico discedere et dilectionis sanctimoniam vitare.


1Someone at Paris writes to a friend concerning unfulfilled promises.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum© Università di Pavia 1999