Presumptionis est
(Letter collection of Admont cod. 759)
Next letter -- Index of model letters -- Previous letter
Main menu

[1] AMICUS AMICO.1

[2] Eius tenenda sunt consilia, que novimus per omnia comprobata. A sapiente enim dissidet, qui illud respuit, quod honestum scit et videt.

[3] Consilium quidem est, quod meis auribus instillasti a pectore influxisse nectaris, si quod tam dulce tam preclarum extitit, quod lingua Ciceronis proferre videretur.

[4] Illud etenim mente durata prelibavi et que mihi mandaveras, affectui mancipavi.


1 Letter certifying that someone has carried out what his friend has asked him to do.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Universitą di Pavia 1999