Presumptionis est
(Letter collection of Admont cod. 759)
Next letter -- Index of model letters -- Previous letter
Main menu

[1] REMISSIVA.1

[2] Quod concessum est, intuitu non debet ab aliquo violentia extorqueri.

[3] Tuas preces et tuam paginam me fateor recepisse, set pro quo laboras, illud potest nullatenus obtinere. Redditum namque ecclesie, que nuper in mea cessit providentia, inpersonavi clericum, qui suo mihi coniunctus servitio de me bene promeruit, ut mee sentiret dexteram largitatis.

[4] Finem ergo impone precibus, querelas supprime, et si forte pro causa simili ad me tue intercessunt preces, non revertentur vacue vel providentes.


1 The bishop replies that he cannot grant this request, the benefice has been granted to another.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Universitą di Pavia 1999