Presumptionis est
(Letter collection of Admont cod. 759)
Next letter -- Index of model letters -- Previous letter
Main menu

[1] DOMINUS FAMULO SUO.1

[2] Qui a domino honoratur famulus, si generosi animi sit, nequam neutiquam reperitur? Laudere namque consequitur, qui in familiaritate domini particeps invenitur.

[4] Dignas tibi grates, in quantum possum, refero, grate gratibus exaggero, quod me tui secreti participem fecisti et ut tua mihi committeres in meis meritis, set tui gratia tuorum in numero me sociorum collocasti. Scit enim Deus et mee mentis conscientia, quod me tibi Piladen, me fidei Achatem invenies, meam fidem nullatenus senties claudicantem.


1 A lord thanks his servant for taking him into his trust. This letter lacks a narration.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Universitą di Pavia 1999