Presumptionis est
(Letter collection of Admont cod. 759)
Next letter -- Index of model letters -- Previous letter
Main menu

[2] Ab amico accepta beneficia armario sunt tradenda. Ingratus namque habetur, qui accepta beneficii inmemor reperitur.1

[3] A primeve etatis flore coniunctus socius mea tibi feci comunia et mei te secreti participem et in quantum te potui de te bene promerui, ut tui possem gratam obtinere.

[4] Nunc vero mihi incubit sarcina, que tuis partim postulat humeris sustineri. Restat enim mihi filia unica nobilis, quam propriis divitiis non possum compari, copulari.|[105r] Ad hoc ergo laboravi per omnia fidelissime, ut tui auxilio legitimi gaudia coniugii mea filia valeat prelibare.

[5] Ad sibilum namque aucupis avicula capitur et paucorum numerum illecebris mulier irretitur.


1 Letter between two friends arranging the marriage of a daughter.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Universitą di Pavia 1999