Presumptionis est
(Letter collection of Admont cod. 759)
Next letter -- Index of model letters -- Previous letter
Main menu

[1] RESPONSIO. 1

[2] Qui mente devota iugo religionis succubuit, ut credo, filium virginis non offendit.

[3] De tua parva suspicatione exigis, quod sub religionis speciem, sub ovina pelle, lupum conteram, vulpinam fraudem abscondens, quod absit, interius pretendens exterius faciem columbinam. Solum enim testor Christum, quod omnia, que mihi obicis, consonant falsitati. Illud enim non mirari nequeo, quod de solutione fidei me redarguis, quod tibi fidem obligassem, cum nulla me possit conscientia remordere.

[4] Siste ergo querelas, assultus comprime me, noli de cetero infestare conviciis.


1 The teacher replies that he must remain true to his religious vow and rebuffs the student's accusations of bad faith.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Universitą di Pavia 1999