Presumptionis est
(Letter collection of Admont cod. 759)
Next letter -- Index of model letters -- Previous letter
Main menu

[1] CANONICI APOSTOLICO DE ELECTIONE EPISCOPI.1

[2] Novercari noscitur iustitie,|[107r] qui iusta differet desideria effectui mancipare. Ille vero laudatur patrocinio, qui operi bono non denegat obsequium suum.

[3] Noverit itaque paternitas vestra divina premonente gratia de fratrum consensu et unanimi voluntate in electione .B. nos convenisse. Cum enim inquireretur de moribus, inventus est omnibus integer, cuius sermo modestus, iura pudica, mores sermo competus, lingua potens, sapientia proficiens, et verbo et exemplo. Quid multa? Adiungere elemosina munificum humilitate, ut credimus, elegimus apostolicum moribus submissum, in rebus agendis sobrium, qui se prestat omnia in omnibus et in pactis et promissionibus unus.

[4] Diem igitur consecrationis eius a sanctitate vestra nobis poscimus assignare, ut reversus ad propria sacerdotalem benedictionem sue prestet ecclesie, que diu extitit desolata.

4. Adiunge elemosina munificum humilitate add. A in margine


1 Letter of canons to the pope seeking confirmation of their election of B. as bishop.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Universitą di Pavia 1999