Presumptionis est
(Letter collection of Admont cod. 759)
Next letter -- Index of model letters -- Previous letter
Main menu

[1] FRATER SCOLARIS FRATRIBUS LAICIS.1

[2] Nullius fraternitas ponderis, que caritate non sentitur mutua, suffulciri. Fraternitatem enim beneficiis confirmat gratia, non vacuo nomine natura.

[3] Me quidem sanum et incolomen vobis denuntio et quod Parisius inservio studiis quantum potest nudus, quantum valet ope et consilio|[107v] inermis.

[4] De vestra igitur salute me certificantes, quam ut de divino patrocinio desidero sustenari, de vestra plenitudine defectum, de vestra pingudine meam macritudinem visitetis, mihi essetis.

[5] Fraterna namque pietate omnino vicinus exitit, quam fratris afflictio concussit. Qui enim vivit habunde in mediis deliciis studiorum, debet aspera exstimare.

4. salute] add. A in margine per presentium idest certificari desiderans f. v. rogo ut de vestra sospitate



1 A student at Paris seeks funds from his lay brothers.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Universitą di Pavia 1999