Presumptionis est
(Letter collection of Admont cod. 759)
Next letter -- Index of model letters -- Previous letter
Main menu

[1] Proverbium de eadem materia, salutatio non mutatur.1

[2] Suo non debent effectu defraudari opera caritatis. Quidam pravis seducti suggestionibus sub nube veri ministri malignam veritatis simulacro palliantes astutiam manibus indignis, immo magis execrabilibus divina nullius prelati imponere ordinati temere attractare presumunt officium.

[4] Hinc est, quod ego .M.2 Ylerdensium humilis minister, vestre dignum duxi notificare fraternitati, latorem presentium clericum integrum testimonii et honeste conversationis impositione nostrarum manuum in sacerdotem ordinatum vestre commendans fraternitati, quatenus mee dilectionis interventu et Dei gratia in vestra eius concedatis dyocesi, si forte has presentes vobis presentaverit litteras sacerdotium exercere, ut mihi et fructum percipiatis misericordie et divinam gratiam mereamini, quod Christum Dominum nostrum in suo paupere honoratis.


1 Encyclical letter similar to the letter no. 59. Following the usual form for such encylicals, this letter lacks a narration.

2 See letter no. 58.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Universitą di Pavia 1999