Presumptionis est
(Letter collection of Admont cod. 759)
Next letter -- Index of model letters -- Previous letter
Main menu

[1] DE ACCUSATIO MONACHORUM CONTRA ABBATEM.1

[2] Grex frequentibus vulneratus dampnis, quem pastoris vigilantia non defendit, franguntur caule, intrant lupi, rapiuntur|[109r] oves, trucidantur agni, ut quem balatus agnorum ovium fetura sepius exhilarabat, solitudo et silentium Domini confundat. Pastor recte dicitur abbas bonus, malus ecclesie perditio et tempestas.

[3] Abbatem olim virum bonum habuimus Nestora consilio, lingua Ciceronem, prudentia Ulixem, rigore et iustitia Catonem. Nunc vero cithara nostra versa est in luctum,2 serenitas in obscurum. Abbatem habemus lingua mutum, iustitia verrem, consilio clavum, prudentia tersatum, qui sit tantum cicopides, tantum statua truncoque simillimus Herme. Lingua namque eius ad dictandum, que palato dulcius, acutius sapiunt salsamenta cibaria et pigmenta, expedita est et succincta, ad ius ecclesie defendendum in eloquiis et muta consilium eius ornamenta ecclesie distrahere pignorare, quam minori precio subhastare possessiones aut vi aut clam occupatas relinquere indefensas. Iustitia eius claustrensibus relaxare habebas et in omne genus flagitii permittere evagari, ut que debet esse diei templum, conversa sit ecclesia nostra in symbolum malitie et facta sit|[109v] spelunca latronum. Prudentia eius ad homines magne gule sollempnes epulas cottidie celebrare et nichil reservando in posterum, quod adhuc de Martino legitur, nichil de crastino cogitare. Domus nostra multis olim sufficiens monachis, vix modo decem miserrime pascit, ut contradicit nec sit, qui adiuvet, plorat. Non est, qui consoletur eam, nisi Dominus noster.

[4] Tue ergo sanctitati supplicamus, patre sancte, ut tantam pestem a domo nostra elimines vel avertas hominem impium, inconstantem, improvidum, ne infamis persona nostram secum ecclesiam cum perpetuas sepeliat infamia.

[5] Levius namque est imperiti periculum remigis, quam turbe gubernatoris vitio naufragantis.


1 Monks accuse their abbot of insufficiency and laxness

2 Iob 30.31: Versa est in luctum cithara mea and Ovid Ex pont. 3.4.46: ad laetum carmen vix mea versa lyra est. See also Walter of Chatillon Carm. 17.1.1-2 (STRECKER ed. 148 = Carmina Burana 86.1-2): Versa est in luctum/ cythara Waltherii; on which see PAUL LEHMANN Parodie (XXXX) 145, KARL STRECKER Zeitschrift für deutsches Altertum 64 (19XX) 98 and F. RICO On Source, Meaning and Form in Walter of Chatillon's 'Versa est in luctum' (Barcelona 1977).

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999