Presumptionis est
(Letter collection of Admont cod. 759)
Next letter -- Index of model letters -- Previous letter
Main menu

[1] AMICUS AD AMICUM UTRIUSQUE.1

[3] Plerumque, unde magis gaudemus, datur dolere, unde merore confundimus gratulari de re conciliatione alterius, qui erat amicus utriusque. Cum primum integram gratiam dilectus noster dominus Scobiensis2 intrasset, accessit desideriis nostris letitie cumulus, nullus, ut credimus, fortune affultibus diruendus.

[2] Set cito corruit, quicquid sub dominio|[110r] manus humana edificavit. Nec regia gratia diu tenetur, quod amplectitur.

[4] Aura namque citius inmutatur veris, modo intimus, modo extraneus factus est, modo sumus, nunc postremus, modo risus fortune, quand altius ascendat, graviori casu descendit. Nunc vero supersedeat meror inimicus gaudiis. Gaudendum est nobis, cessavit violentia tempestatis, rediit turbato vultu serenitas, revocat mansuetudo regia indignatio quam fugarat.

[5] Plasma suum respexit figulus, quem situ squales denuo reparat, quam honore spoliaverat et bonis, resituit gratie, reintegrat dignitati. Pariter igitur gaudeamus, quia pariter dileximus, que merendo perdidimus, gaudendo lacrimas redimamus.


1 One friend offers consolation to another concerning the misfortune of their mutual friend, the lord of Scobiensis.

2 Not identified. Cf. a definition from the Interpretationes verborum of Admont, Stiftsbibliothek cod. 759 fols. 216r-218r, at fol. 217v: Scobs vel scrobs dicitur 'fossa' et venit a verbo 'scobeo' vel 'scrobeo'. Unde legitur in spalma "scobebam spiritum meum" (Psalm. 76.7), fodeiebam vel ventilabam.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Universitą di Pavia 1999