Presumptionis est
(Letter collection of Admont cod. 759)
Next letter -- Index of model letters -- Previous letter
Main menu

[1] QUEDAM PARS CONVENTUS SCRIBIT APOSTOLICO, UT CONFIRMITUR IN EPISCOPUM, QUEM ELEGIT.1

[2] Ad institutionem pastoris cudere solet invidia, quod ad disturbandum intercedit, idest intervenit. Is enim morbus est malitie, quem mereri non potest honore bonitatem supplantare.

[3] Post decessum episcopi ad electionem convenientes de moribus et vita verum inquirentes, .M. nominavimus, pars cuius inde re conspirat, consensu contradicit. Noverit itaque|[111r] sanctitas vestra hunc esse sermone veracem, consilio providum, animo fortem, carne mundum, in omni opere circumcisum, idest rotundum et perfecum, ut credatur in domo Domini vas sanctum virtutibus refertum, quod verbo proficiat et exemplo.

[4] Supplicamus ergo sanctitati vestre, ut electionem multarum personarum religiosarum firmatam consilio approbetis et apostolica auctoritate confirmetis.

[5] Irrefragabile enim stare debet et firmum, quod multorum consensu est statutum.


1 A part of the cathedral chapter asks the pope to confirm their recent election of M. as bishop and praise his merits.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Universitą di Pavia 1999