Presumptionis est
(Letter collection of Admont cod. 759)
Next letter -- Index of model letters -- Previous letter
Main menu

[1] CONTRADICTIO ET ACCUSATIO ALTERIS PARTIS, QUE DISSONABAT.1

[2] Qui recte disponit ecclesie viduati consules, ab ea debet tribulationes et discordiam amovere, quia omne regnum in seipsum divisum desolatur et eius edificatio dissepatur.

[3] Fratres equidem nostri morum similitudine, vite identitate .M. familiari adherentes eum in episcopum elegerunt, ut haberent, qui errores eorum supportaret et in suis iniquitatibus consoneret. Elegerunt ergo Parmenones et David, idest duo letatores suum Chera, idest dominum cum quo pernoctare, cum quo crapulari, cum quo dediscerent de mulierum amoribus famulari. Sic ad episcopium vitam|[111v] suam instituit, ut in alea et decio2 assiduis se et alios spoliaret, in peculatiores feminas amator et emissarius earum tuguria frangeret et colaphus haberetur et alios verberaret.

[4] Tolle igitur, patre sancte, ecclesie nostrie obprobrium, tolle fraternitatis scandalum, pacis et quietis tumultum; tolle personam multis criminibus vulneratam, tolle monstrum nulla virtute redemptum.


1 Another part of the chapter disputes this election and accuses M. of foul morals.

2 For dice (decius), see letter no. 72.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Universitą di Pavia 1999