Presumptionis est
(Letter collection of Admont cod. 759)
Next letter -- Index of model letters -- Previous letter
Main menu

[1] MONACHI AD REGEM.1

[2] Regalis est magnificentie eos potenter <defensare>, qui virtute sua a se non possunt iniurias propulsare. Nequid enim sine culpa principis pupillus aut vidua obprimi nec monachus spoliari.

[3] De cupiditate et odio vicinitatis nostre .F. ad res nostras manus avidas extendit, infra fines nostros metas ponit, pecudes ambigit, famulos verberat et ius nostrum occupare in proprium contendit. Nec aliunde inflammatur, nisi quod terra nostra fertilior seges est alienis semper in arvis.

[4] Supplicamus ergo clementie vestre, ut partibus|[112r] ante presentiam vestram convocatis, pia recordatione de finibus cognoscatis et sicut fines terminastis sine alterius iniuria, in integritate sua consuervetis. Benignitatis enim vestre fuit ecclesiam nostram fundare et ei possessionesque redditus in certis finibus providere.


1 Monks of a royal foundation complain to the king that their neighbor F. has attempted to shift their land borders, has stolen their cattle, beat their serfs and striven to transfer their rights into his own. They ask the king to call both parties to judgement, to determine the correct borders.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Universitą di Pavia 1999