Presumptionis est
(Letter collection of Admont cod. 759)
Next letter -- Index of model letters -- Previous letter
Main menu

[1] RESPONSIO.1

[2] Votum vicium est tinee, quod partes sanas et integras serpendo non sinit occupare.

[3] Monachus quoque loci sui claustri in loca pungit et in suum corripit, quod alter de incuria non defendit. Paulatim enim plantat vineam et propagat, deinde circumfodit latius et paulo post remotius sepibus convallat. Numquam enim quiescit circumcorripere, donec patientiam vincit malitiam et vicinus dampnum sentiens vicinius ad magnitudinem iniurie tandem cogitur proclamare. Et quoniam vicini monachi ea dolent ammittere, que furtive occuparent, ad vestram appellant audientiam. Et timentes cupiditatem suam deprehendi, monasterium dirui, fundamenta everti, bona sua clamant dissipari.

[4] Placeat igitur|[112v] potentie vestre cucullatos vocare, veritate inquirere nec in sua rapina eos velitis defensare. Qui enim opus vestrum est, illud monasterium confidentius aliena invadunt et repitita reddere contradicunt.


1 The neighbor replies that contrary to their claim, it is the monks who have usurped their neighbor's land, and asks that the king decide the issue.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Universitą di Pavia 1999