Presumptionis est
(Letter collection of Admont cod. 759)
Next letter -- Index of model letters -- Previous letter
Main menu

[1] ARCHIDIACONUS AD EPISCOPUM.1

[2] Adhibenda est ibi districtior censura ubi nichil confret ecclesiastica disciplina.

[3] Parrochiani nostri mihi debentes annualia iura persolvere, non solum reddere contendunt, set etiam mihi tradentes insidias occidere machinantur.

[4] Et quoniam ex pontificali officio vobis incumbit correctio filiorum, vobis supplicamus, ut illis in presentiam vestram convocatis et de iniuria cognoscentes ad restitutionem mei iuris rationabiliter inducatis et inter nos pacifice componatis.

[5] Duritia enim laicorum vix ad rationem dirigitur, nisi reverendi auctoritate consilii coartetur.


1 An archdeacon complains to his bishop that his parrishioners dispute payments they owe him and even scheme to kill him. He asks the bishop to force them to restitution of the archdeacon's rights and bring about a resolution of this conflict.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Universitą di Pavia 1999