Presumptionis est
(Letter collection of Admont cod. 759)
Next letter -- Index of model letters -- Previous letter
Main menu

[2] Auctor beneficiorum tenetur, qui accipit magne se faciens gratie debitorem.1

[3] Cum libertatem vestram circa me senserim, non exigam, id presertim gratum habeo, quod in mea meos absentia coluistis. Nec enim sibi quicquam necessarium defuit, in quo vestra sibi posset munifi|[94v]centia hospitulari.

[4] Vobis ergo gratias ago, quantas possum. Vester fui, vester sum, vester semper quantum fuero futurus. Vos enim nos gratis diligitis, gratis gratiam cultura obcumulabo et que in aliorum solet torpescere, vestra semper fervet caritas, cum me in meis licet, absit, honorastis, set cum rediero ad propriam, non sentietis agrum sterilem, quam coluistis.

[5] Fructus enim gratie debitus diligenti agricole respondebit.


1 Letter of thanks to someone who has looked after the sender's interests in his absence.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Universitą di Pavia 1999