Presumptionis est
(Letter collection of Admont cod. 759)
Next letter -- Index of model letters -- Previous letter
Main menu

Model letter no. 71

[1] CANONICUS AD APOSTOLICUM.1

[2] In obpressione iniuriarum recurrendum est clericis ad eum, in quo censura iustitie non torpescat.

[3] Cum Legionensis episcopus2 me prebenda mea spoliaverit et aliis beneficiis suspenderit, ad misericordiam interventu multorum temptavi flectere et misericordiam non potui obtinere. Quod enim a nobis arguebatur, ecclesie dilapidare bona, redditus distrahere, hoc in nobis vindicat et de suis flagitiis nos flagellat.

[4] Supplicamus ergo sanctitati vestre, ut intuitu iustitie nos restituere curetis et episcopum in sua temeritate ulcis|[113v]centes enormitatem operum eius dirigetis.

[5] Non enim minus discipulo magister est plectendus, si reprehensibilis in suis operibus videatur.


1 A canon complains to the pope that the bishop of Leon has suspended him and despoiled him of his prebend and other benefices. The canon seeks restitution and disciplining of the bishop.

2 Juan, bishop of Leon (1139-81).

© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Universitą di Pavia 1999