Presumptionis est
(Letter collection of Admont cod. 759)
Next letter -- Index of model letters -- Previous letter
Main menu

[1] RESPONSIO.1

[2] Ad ea que presentis vite et future ad honestatem pertinere videntur, bonus pater debet filium ammonere. Inexcusabilis enim est eius culpa, si illicita sibi permittit facienda.

[3] Cum .B. adversarium nostrum aleis et deciis,2 que clericalem manum valde dedecorant, vacare parenter videremus, ut enormitati sue finem imponeret et rebus illicitis abrenuntiaret, sepius mandavimus. Qui nostro multum dedignans obtemperare mandato, iniquitate sua perseverando secularibus deliciis corpus sufficienter fovere non castigant. Unde de communi asensu totius capituli nostri statutum est, ut ecclesias beneficiis spoliaretur et degradatus a divinis officiis suspenderetur.

[4] Vestram igitur rogamus celsitudinem, ut vas inmundum libidinis, peccatis obscennum, aceto corruptum inter vasa munda et illibata collocari non permittatis.

[5] Leditur enim|[114r] fama bonorum contubernio perversorum.


1 The bishop of Leon responds that with the consent of the whole chapter he has deposed canon B., who had stained his clerical hands with dice and gambling and had reformed his behaviour after repeated warnings. The bishop asks the pope not to heed the canon's requests.

2 For dice (decius), see letter no. 66.

© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Universitą di Pavia 1999