Presumptionis est
(Letter collection of Admont cod. 759)
Next letter -- Index of model letters -- Previous letter
Main menu

[1] QUIDAM AMICE SUE SCRIBIT, UT EAM AD SUOS ATTRAHAT AMPLEXUS.1

[1b] Speciali amice sue .R. servus suus vivere feliciter et discere misereri.

[2] Qui diligentem se non diligit, saxa gestat in pectore et feda tigride crudelior invenitur.

[3] Nichil est enim, quod magis dedecoret dotem forme, quam mores forme precio non respondere, quia forme dignitatem ide commendat, ut que pulchra est, sciat diligere, quod se novit tenerius affectare. Hora die mihi mense dies mihi longior anno mensis, qui mea mihi differunt desideria, ut te teneam, te amplectar. Illa dies mihi celebris, dies dierum sancta dies dierum sollempnis erit, in qua te tenebo, tuis me aspectibus pascam, tuis me colloquiis reparabo.

[4] Cura igitur egrotantem, que mortis mee partem habes et salutis et me mihi velis reddere, que sine te non sum mecum, tecum semper vivens spiritu et amore.


1 Love letter to a married woman, seeking to attain her embraces.

© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Universitą di Pavia 1999