Presumptionis est
(Letter collection of Admont cod. 759)
Next letter -- Index of model letters -- Previous letter
Main menu

[1] QUIDAM RUSTICUS ACCUSAT ALIUM DE INVENTO THESAURO.1

[2] Regie derogat maiestati, qui sibi presumat, quod regalibus debet usibus, infiscari idest appropriari. Veteris enim consuetudinis regibus in proprium cedere quicquid thesauri fortuitu datum est invenire.

[3] Ecce .B. vicinus pre oculis meis dum agri sui pinguia sulcaret, forte cum arato offendit ad silicem et forte aperuit thesaurum sub lapide copiosum. Credebam equidem regie mense restitui, set rusticus et d~um et ditate vite misere inpinguavit. Qui enim in aque et oleo olim aride et dire incutabat, nunc regalibus|[115r] saginatur ferculis a mensa surgens cottidie pigmento et cicera crapulatus.

[4] Prereptam ergo tibi require felicitatem et iudica in rusticum, quod seipsum dediscit et rusticare consuetus, ut mollibus deliciis usurpat induere militem, quod non novit.

[5] Proverbium enim est laudabile, qui urbanum se laborat reddere, quod rusticus incipit insanire.


1 A peasant complains to the king that he saw another peasant discover and keep buried treasure, which rightfully belongs to the royal fisc. He asks that the violator be forced to return that treasure.

© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Universitą di Pavia 1999