Presumptionis est
(Letter collection of Admont cod. 759)
Next letter -- Index of model letters -- Previous letter
Main menu

[1] FRATER FRATRI, QUI UXOREM DUCERE NEGABIT, SI PER OMNIA NON ESSET PULCHRA.1

[2] Fortunatum sortitus est coniugium, qui talem ducit qualem semper ducere affectavit.

[3] Peragatis finibus nostris inveni multas, in quibus, si nature dotem mirarer in uno, ipsius desidia oculos meos in altero offendebat. Si enim capillus aurem emularetur ore, supercilium silvescens in pilorum fruticem, in fossos oculos obumbrabat. Si nasus in medio in mediocri tumore rosulentis labiis responderet, nigrum dentium in equalitas huius dotis precio derogabat. Si lateris proceritas in casticato ventris tumorem commendaret alteram, brevius tibia in passim pedis latissimam se profusius ampliabat. Unam igitur inveni risum et voluptatem nature, quod particulatim solebat aliis in hanc speciali studio copiosius cumulavit. Crinis enim aureus, frons libera, lactea cervix, emuli sideribus oculi,|[116r] oris rosa dulci consortio, in lilium maritata, menti brevitas, proceritas lateris, pes brevis, manus nivea. Quid plura? Aut deam aut deorum sobole mentiuntur.

[4] Festina igitur tot dotum nature mulierem, quantis potes rerum tuarum dotibus opera in uxorem. Cum Iove et H.<era> de felicitate poteris contendere, si novum hunc thesaurum poteris obtinere.


1 A brother writes to his brother, who he will not take a wife unless she is beautiful in all respects, that he has found the perfect bride.

© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Universitą di Pavia 1999