Presumptionis est
(Letter collection of Admont cod. 759)
Next letter -- Index of model letters -- Previous letter
Main menu

[1] QUIDAM SCRIBIT BENEFACTORI SUO.|[116v]1

[2] Vere liberalitatis animum ostendit, qui in beneficiis affectum carnis non attendit vel merita collocandis. Is enim, quod natura non donat amicos et proximos, sibi edificat et venatur ex meritis suffragia, que natura non donavit.

[3] Te quidem respicet hec sententia, qui me alienum et nulla parentele linea tibi coniunctum nec pre currentibus obsequiis amicatum ea temeritudine educasti, ut patrem cultura saperet, matrem nutriture officium redoleretur.

[4] Circa plantam vero tuam te a Deo delectasti, ut surculum tuum non dimitteres, quousque ad messem honestatis ad sacros me ordines promovens. Inde factus est tibi obnoxius et in perpetuum debitor eterne beneficium mandavi memorie, quod fui, quod sum, quod ero ad gloriam tui nominis et tuum obsequium in eternum reservatus.

[5] Fructum enim debet precipere plantator arboris, cuius incrementum diutius expectavit.


1 A cleric sends a letter of thanks to his benefactor (perhaps his godfather): quod fui, quod sum, quod ero ad gloriam tui nominis et tuum obsequium in eternum reservatus).

© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Universitą di Pavia 1999