Presumptionis est
(Letter collection of Admont cod. 759)
Index of model letters -- Previous letter
Main menu

[1] CANONICI BEATI MARTINI SCRIBUNT AD PAPAM, CONQUERENTES DE DECANO SUO.|[117r]1

[2] Qui aliorum iura sibi usurpare contendit, in usum et conversationem transilit predatoris. Nulla enim maior pernicies incumbit ecclesie, quam bona communia sibi per violentia arrogare.

[3] Iuris equidem et donationis nostre semper fuit vacantibus prebendis aliquos eligere et sub nomine fratrum et canonicorum eis prebendas assignare. Et quando decanus noster inconsultis fratribus ambitiose et symoniace quosdam introducit, nos universos supplantans ea, qua Romanorum pontificum liberalitas clementer privilegiavit, prerogativa ad notum confugimus salutis portum ad familiare recurrimus nostre obpressioniis asilum.

[4] Supplicamus ergo paternitati vestre pedibus provoluti, ut ad restitutionem iuris et liberalitatis nostre decanum nostrum moneatis.


1 Canons of St. Martin of Tours complain that they have the privilege, issued by the pope, of preferring to vacant prebends the candidates of their choice and that the dean is infringing this privilege. See letters no. 15 and 25, above.

© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Universitą di Pavia 1999