Presumptionis est
(Letter collection of Admont cod. 759)
Next letter -- Index of model letters -- Previous letter
Main menu

[2] Qui sperata deficiunt subsidia, familiariter recurrimus ad probata. Quem enim probavimus ei recrudescentis scissuram, confidentius detegimus cicatrices.1

[3] Multis quidem lactatus patris promissionibus de novo meas erubesco preces, ab eo revertes vacuas et pudentes et si fas esset me patrem arguere, nullius verba sua fidei desiderarem reprobare. Vir enim bonus sua verba redimit, et si quid promiserit temere, cum dampno etiam promittendi castigat levitatem.

[4] Ad te ergo recurro discretionum mearum familiare asilium, qui devotione donandi potentis importunitatem vincere consuevisti.


1 Letter of complaint by a son who had unsuccessfully sought money from his father.

© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Universitą di Pavia 1999