INCIPIT LIBER QUI DICITUR AMICITIA
[1. PROLOGUS.]
Dum girum celi Amicitia circumiret, manum
super filios hominum extendendo, ut videret si esset intelligens aut requirens eam, inter
Corpus et Animam Boncompagni oriebatur materia questionum quibus Corpus non desinebat de
amicorum tergiversationibus lamentari et Anima conquerendi causam expressis rationibus
removebat. Accessit ergo Ratio iudicis ordinarii locum assumens ex utriusque partis
consensu. Iubet igitur quod Corpus inprimis alleget et sue conquestionis ordinem
prosequatur. Corpus itaque officium gerens actoris taliter incipit allegare.
[2.] ALLEGATIO CORPORIS.
Mundanorum omnium imperatrix, Ratio, per
quam reges regnant et iustitia conservatur in terris; que virga imperii tui corrigis
universa; que sedes in sublime solio ius proprium unicuique conferendo; tibi suadeo, tibi
suplico, tibi rogamina porrigo subiectiva ut digneris me respicere, digneris me audire,
digneris rationabiliter intelligere que proponam; quia non repetam inutile, non repetam
quod non expedit, non repetam a tuo tramite alienum. Nichil enim habeo adversus animam
meam, quia sum idem cum illa; set vulneratum iaculis amicorum suspiro, defleo, ingemisco,
quia manifeste video quod non est amicitia in amicis.
[3.] IDEO ANIME.
In linea generationis humane non fuit
Corpus quod sic inciviliter loqueretur et orationem suam tam inregulariter picturaret.
Quis enim quesivit ab igne calorem? Quis enim petivit potum ab aqua? Quis interrogavit si
esset albedo in nive, Corpus inane? Sic, namque a Ratione rationem et audientiam
postulasti, sicut rogares hominem ut tibi risibile demonstraret. Ergo dum paria inutiliter
complecteris, indiges pena vel sensu. Preterea circa finem tue orationis enormiter
deliquisti cum diceres: Nichil habeo adversus animam meam, quia sum idem cum illa. Non
consideras quod caro concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus carnem. Ego autem
sum de angelica natura creata et tu factum de terra, immo de limo et fece terrestri. Te
mecum idem esse fateris? Scirem quidem preterita, presentia et future, si tua non essem
putredine sordidata. Nam corpus, quod corrumpitur, aggravat animam et deprimit terrena
inhabitatio sensum plurima cogitantem, et tu dicis: Sum idem cum illa. Scio quidem quod
omne totum constat ex partibus coniunctis, et quodlibet integrum predicat unitatem; set in
omni toto pars preiudicat parti et quod est feculentius reflexibili cogitur caractere
pervagari. Quod vero te dicis esse amicorum iaculis vulneratum, verum esse potest, si
respectus habeatur ad umbratiles et vocales amicos. Verumtamen extrema dementia est si
propter hoc suspiras, defles, aliquatenus ingemiscis; quoniam innumerabilibus accidit et
infinite consimilibus iaculis vulnerantur. Profecto mala vel infortunia que plurimis
accidunt a quolibet debent patientius tollerari. Dixisti etiam in fine tue orationis:
Video manifeste quod non est amicitia in amicis. Nonne fuit ista conclusio puerilis,
omnique digna pudore, et presertim cum amicitia sit res incomprehensibilis, licet eius
effectus possit evidentius demonstrari? Orationem ergo tuam ineptissime terminasti; unde
laus perorantis in fine penitus evanescit, nam finis inefficax summam cuiuslibet negotii
dehonestat. Traducam denique rem de vitio in virtutem; procerto qui colit amicitiam de
amicitie munere non diffidit, set sperat ab amicitia refoveri. Non tamen est colenda ut
credatur consistere in amicis, quia principalem sedem noscitur in altissimis retinere.
Porro quandoque amicitiam utiliter diffinisti, set nunc preteritorum nullatenus
recordaris, unde video quod in multis pueriliter intabescis.
[4.] IDEO CORPORIS.
Heu quid faciam? Anima mea turbata est
mihi, unde vigorem perdidi dicendi vel allegandi, quoniam in contentionem tractum, ab illa
vulneror a qua sanari deberem; illa inpedimentum prestat que solatium teneretur conferre.
Set te nunc alloquor, o Ratio, que celestia simul et terrena pari libramine moderaris, ut
propositionem intelligas condolentis quod suum cum excusatione cogitur infortunium
enarrare: Incipiam ergo a creatione mundi, tractabo de rerum principiis, de motu
superiorum corporum et qualiter anime corporibus infundantur, premissis obiectionibus per
singula respondendo.
[5.] INTERLOCUTORIA
RATIONIS.
Ori tuo frena silentii iam impone, quia
video quod materiam deseris inchoatam et velut fluctuans pervagando insistere prolixitati
conaris. Est enim procul omnis prolixitas a favore, unde brevitati est propensius
insistendum. Brevitas enim est in qua comode principale tangitur et utile accessorium non
relinquitur. Non est ergo referendum in hoc themate de creatione mundi, de rerum
principiis, de motu superiorum corporum et qualiter corporibus anime infundantur; quia
ille solus hec novit qui fecit, licet quidam philosophi sint circa premissa inaniter
oppinati et plurimi super hoc sententiam suam involverint sermonibus imperitis. Nunc ergo
interrogationi mee responde: Auderet aliquis mortalium dicere quod in aliqua creatione
fuerit cum creante, aut referre presumeret quod extiterit in rerum principiis cum
distinguente principia rerum, aut infusionem viderit animarum? Quis enim elementa
distinxit constituendo locales distantias inter septem speras planetarum que sub zodiaco
permanent et per firmamentum volvuntur? Quis ignivit fulgora et coruscationum radios? Quis
comprehendit cum de firmamenti sublimitate fit motus ad centrum et obscuritas visualis in
permixtionibus linearum? Quis enim haurit. aquas de mari cum siphone aereo et facit eas
dulcescere in momenta? Re vera ille solus per quem omnes in omnium opifice deo vivunt, in
quo est integritas absque omni defectu. Per subtilitatem namque tuam gallus in horis non
cecinit constitutis, dominabilis aquila non plumescit, non modulatur in arboribus
philomena, leonum catuli non rugiunt in deserto et delphinus ad marina litora tuo non
impellit artificio corpora defunctorum. Omnes quidem terras, aquas, animalia rationabilia
et irrationabilia, arbores, plantas, vegetabilia, quelibet volucres, pisces et reptilia et
cuncta que sub mundana machina continentur, natura differentia specifica informavit,
proprietates unicuique conferendo, quibus ab hiis philosophis qui de rebus naturalibus
tractant res quelibet calide vel humide, frigide vel sicce, et secundum quod potentiales
et accidentales qualitates possunt naturaliter permisceri, assidue iudicantur. Isti quidem
non mutant nec mutare possunt rerum naturas, immo satagunt per qualitates effectus
cognoscere naturales. Video etiam quod omne semen terre proiectum proprio generi
respondet, et si plura fuerint semina unumquodque suum exprimit genus. Verumtamen credam
tibi quod scias de creatione mundi, de rerum principiis, de motu superiorum corporum et
qualiter corporibus anime infundantur, si absinthio dulcedinem contuleris naturalem et si
Coliseum vel Thermas seu Blachernam moveri facias et posueris Compostelle; set si hoc non
feceris, nichil tibi disposui credere de premissis, quoniam ista per manus mortalium
evelli, construi et destrui possunt, set celestia sunt procul a nobis et per manum summi
artificis procreata, qui fecit solem in potestatem diei et lunam in potestatem noctis.
Porro celum dicitur quia celatum est, quia celum celi domino terram autem dedit filiis
hominum, unde non patent mortalibus ianue celestium secretorum. Nec tamen diffiteor quod
humana conditio per signa celestia non possit quandoque de quibusdam futuris
coniecturaliter presagire, sicut et in consimilibus aliquando vidisti omnimodam veritatem.
Altiora igitur te ne quesieris, velud illi qui de trinitate disputare nimium subtiliter
moliuntur, quia dum volare satages in solitudinem occultorum, alis inprovidentie
decurtatis, corrues in mendacii laberinthum et cognitionem amittes utilem de rebus
probabiliter manifestis. Ad tractandum igitur de amicitia revertaris, attentius providendo
ne digredi ulterius audeas, nec circa inutilia revagari; quia digressio que per
similitudinem vel colorem materiam non respicit inchoatam, abhominabile generat tedium
auditori.
[6.] IDEO CORPORIS.
Si stilus perorantis candore non pingit
igneo materiam inchoatam, non est aliquatenus admirandum, quia debile ingenium lucidum
centrum scandere non valet et presertim cum origo anime de natura fuerit angelica, unde
quod per eam infunditur corpori non est humanis ingeniis perceptivum. Sculpo igitur
simpliciter plumbi lamina in silice, quia meum aurum tunc pallet ex nigelli rubigine in
electro. Cum secretorum altissima penetrando me tue magnitudinis mole premere non desistis
imponendo mihi silentium verecundum quid ergo faciam? Tacebo. Quare? Quia Ratio
ratiocinando adverse partis allegationes subsequentibus obiectionibus confirmavit, unde
materiam et intellectum perdidi allegandi; porro si iudex ordinarius in allegationum
principio uni parti favorem exhibet manifestum, altera, si potest, ipsius debet iudicium
evitare, quoniam nullum ius est adeo stabilitum quod ille qui supereminet partibus ipsum
non faciat more sophistico vacillare. Igitur si ante cause ingressum contrariam presentio
rationem, quid erit in sententia preferenda? Demum non video quod conveniat, non video
quod expediat quod membrum capud repercutiat, unde allegationibus penitus renuntio et me
tibi subdo totis affectionibus, Rationi, rogans et supplicans ut michi precipere non
postponas quid agere debeam in hac parte.
[7.] DEPRECATIO RATIONIS.
Ex rerum principiis et motu superiorum
corporum ad satis humilem articulum devenisti, me ante cause ingressum pro acrimonia
iniuria et illato gravamine habendo suspectam; et postmodum continuato sermone procedis
velud qui de iure diffidit; unde oratione compari et allegatione dispari, similiter cadis
a iure; quia prius me laudasti propter veritatem, nunc me vituperas propter austeritatem;
unde similiter desinis, quoniam audacter incepisti, humiliter perfinisti renuntiando
allegationibus et postulando preceptum. Precipio ergo tibi ut depositis arrogantiis, velis
iuri subesse, nec anominare presumas aliquod inhonestum, set studiosius animam tuam
interroga de amicitia et generibus amicorum; que si defeceris in aliquibus respondendo, in
fine suplebo defectum.
[8.]
IDEO CORPORIS.
[8.1] Celestis iudicis delegata mihi precepit, sicut audis, ut te
interrogem de amicitia et generibus amicorum. Precor te igitur ut sicut questiones meas
per capitula distinguam, ita distincte debeas respondere, satisfaciendo questionibus et
querenti.
9. Quid sit
amicitia.
24. De sophistico amico.
10. Unde
dicatur.
25. De superstitioso amico.
11. De integrali effectu amicitie. 26. De amico retrogrado.
12. De
amico.
27. De amico fortune.
13. De amico propter amicum. 28. De amico mercali
14. De fideli
amico
29. De amico venativo.
15. De pari
amico.
30. De versipelli amico.
16. De amico dominabili. 31.
De fucato amico.
17. De subicibili
amico. 32. De
voluptuoso amico.
18. De reali
amico.
33. De orbato amico.
19. De vocali
amico.
34. De futili amico.
20. De transcursibili amico. 35. De amico
ventoso.
21. De conditionali amico. 36. De
amico vitreo.
22. De amico ymaginario. 37.
De amico propter inimicum.
23. De umbratili
amico. 38.
De ferreo amico.
[8.2] Triginta capitula triginta
pariunt questiones, quas de Rationis edicto solvere utiliter procurabo. Tu vero studiosius
perlege que solvuntur; quia sicut cibus non digeritur in stomacho evomentis, ita lectio
volatilis et transcursa memorie non adheret.
[9.] QUID SIT AMICITIA.
Amicitia est effectus divine potentie, quo
summa natura in angelis et hominibus operatur; vel: amicitia est regina celica, que in
solis virtuosis habitaculum preelegit; vel sicut quandoque diffinisti: amicitia est
innocentie radix, totius iocunditatis propagatrix, vere fidei sinceritas, cuiuslibet
alacritatis robur, fundamentum pacis, omniumque bonorum origo.
[10.] UNDE DICATUR
AMICITIA.
Amicitia dicitur ab amico superno deo,
videlicet vivo et vero, qui dilexit humanum genus, liberum unicuique diligendi arbitrium
conferendo.
[11.] DE INTEGRALI
EFFECTU AMICITIE.
Effectum quidem amicitie integraliter
comprehendere impossibile est, quoniam amicitia celestia et terrestria moderatur; unde
nichil umquam boni sine ipsius effectu potuit terminari. Amicitia quidem in criminosis
maculam nescit, gradum ignorat, quadam inenarrabili subtilitate girum celi circuit, a mari
usque ad mare palmites suos extendit, subtiliter contemplatur absentem, non pigritatur cum
negligente, hec plantat, hec rigat, et exhibet quodlibet incrementum, fugat vitia,
virtutes inserit, spernit superbeam et amplectitur humilitatem, super quam posuit thronum
suum; crescit in absentia et in presentia revirescit, non violatur auro, non corrumpitur
muneribus vel argento nec flectitur precibus alicuius; servili non est subiecta timori,
set pariter habitat cum sublimibus et abiectis. Isti autem sunt effectus venerabilis
amicitie, sine qua nichil esse potest in vita presenti iocundum.
[12.] DE AMICO.
Si amicum generali vocabulo comprehendas,
ad utrumlibet se potest habere et yronia vel equivocatio generatur; yronia, sicut dixit
Dominus Iude proditori: Amice ad quid venisti? Equivocatio, quia sciri non potest utrum de
fideli vel infideli amico mentio habeatur, quare dictum est: Amico fideli nulla est
comparatio; nam hoc nomen amicus ex vitio diligentium et communi usu loquendi adiectivo
cuilibet sociatur; unde secundum adiectionem variatur significatio substantivi.
[13.] DE AMICO PROPTER
AMICUM.
Amicus propter amicum tamquam palmes a vite
ab amico creatur et multipliciter germinando crescit cum propagine successive. Nam, cum
radici fructuose arboris inseritur alterius fructificantis ramusculus, gerniina novella
consurgunt, fructus uberius geninatur et ex dulci mixtura bonorum virtus famosa resultat
et redditur ubilibet duplicata.
[14.] DE FIDELI AMICO.
Fidelis amicus dicitur a fide, non a
fidelitate carnali: fidelis namque amicus, tam in prosperis quam adversis idem illibatam
conservat. De ipsius quidem labiis mellis vena et lactis emanat. Hic est ortus conclusus
in quo aromatum germina procreantur; hic est fons signatus cuius aqua nullis negotiorum
turbinibus, nullisque pressurarum inundationibus turbidatur; purior est auro, candidior
argento et odorem balsami superat fragrantia eius. Parvus tamen est numerus fidelium
amicorum, quorum constantiam prosperitas non cognoscit, set hyems fortune subtiliter
examinat universos et in tribulationum camino examinatius comprobatur.
[15.] DE PARI AMICO.
[15.1] Par amicus semper est in trutina veritatis, quoniam
adiectivum substantivo consimili maritatur, unde per istam connexionem nominum
intelligitur unica et specialis virtus per quam terna legitur fuisse antiquitus paritas
amicorum; set hodie, sicut creditur, vix bina posset in orbe paritas reperiri. Hoc enim
exigit paritas amicorum ut nichil honesti uni placeat quod possit alteri displicere, et
quod omne commodum et incommudum reputent ex toto commune; immo, quod maius est, pares
amici anhelare debent pariter ad virtutes, et quisque tenetur plus ex alterius quam suo
profectu gaudere. Pares enim esse non valent nisi eorum conditio, etas, officium et
voluntas, paribus votis et affectionibus, conveniant in utroque. Duo siquidem fuerunt
amici quorum uterque ad bravium promuerit adipisci. Tunc ille amico suo qui propius
veniebat, bravium contulit dicens: Reserva, quia precursus labore sum nimium fatigatus; et
continuo retrocessit, altius proclamando et referendo constanter quod amicus eius bravium
optinebat. Ille quidem penitus hoc inficians referebat omnimodam veritatem. Alter vero qui
bravium optinuerat, circustantibus firmiter asserebat: Non est ita, set propter amicitiam
qua sum sibi pariter copulatus, dicit me bravium accepisse. Sic denique fecit animos
hominum vacillare quod pauci vel nulli potuerunt conicere veritatem.
[15.2] Audivi etiam in Grecia quod
cum urbs Troiana erat in statu, quidam nomine Cliops interfecit regis filium cum uxore.
Capitur hic et ducitur ante tribunal, cum celebrarentur exequie funeris deplorandi.
Iubetur demum presidi ut illum subire faciat sententiam capitalem. Accessit tunc Everus
cum quod parem amicitiam retinebat, et cum videret quod inrevocabili sententia
dampnaretur, inquid alta voce: Heu cur occideris et ego dimittor qui magis reus extiti
homicidii perpetrati? Capitur ergo hic et ligatis a tergo manibus ducitur ad decollandum.
Cumque spiculator utrique crudeliter superesset, ait innocens condempnato: Qui sine te
vivere non poterat, sine te mori nolebat; et ita fuere pariter decollati.
[15.3] In Grecorum namque
historiis, reperitur quod tempore Alexandri Philippi Macedonis, Megaonides et Philadelphus
erant pari amicitia copulati; cunique Megaonides propter homicidium ad patibulum
traheretur, Philadelphus illius criminis tantum se reum esse dicebat, quod condempnatus
penitus denegabat; quare Alexander duellum fieri iudicavit, in qua tanta fuit crudelitas
preliandi, quod propter illata vulnera de utriusque salute singuli desperabant. Et tamen
optinuit ille qui prius ad patibulum trahebatur. Unde Alexander, propter inauditam et
ammirabilem dilectionem duorum, iussit eos omni diligentia custodiri et post eorum
liberationem numquam fuisse leguntur qui tantam habuissent gratiam apud eum.
[16.] DE AMICO
DOMINABILI.
Amicus dominabilis gradum trascendit et
amicitia gradum ignorat, ergo est oppositio in adiecto. Verumtamen aliqui sunt dominabiles
amici, licet raro contingat, qui cum subicibilibus familiariter conversantur; set tibi
studiosius ab illo amico dominabili precave, qui tuum velle retinet carceratum et suum;
vix contemplari attemptas, vel cui te oporteat abstergere pedes nec audeas coram ipso
manus abstergere madefactas.
[17.] DE AMICO
SUBICIBILI.
Subicibilis amicus dominabili cogitur
famulari, quare provenit inregularis declinatio gradus, unde substantivum adiectivi
consortium dedignatur, quoniam in adiectione ipsa empclipsim patitur hoc nomen
amicus.
[18.] DE REALI AMICO.
Realis amicus ex re nomen accepit, quoniam
de suis et alienis rebus libenter servit amicis. Set reales amicos per augmentum et
diminutionem intelligere debes, quia secundum magis et minus iudicantur esse reales. Nam
quidam clamidem sine pellibus elargitur, quidam prestat equum sine sella, vel e converso
quidam exhibet prandium et non cenam, quidam bursam vacuam et cultellum sine vagina.
Quorum diversitates ipsa munerum quantitas et affectus dantium te realiter
edocebunt.
[19.] DE VOCALI AMICO.
[19.1] Vocalis amicus de sola voce servit amicis, dicit
enim: O quam probus miles est ille comes, quam largus et iocundus et quomodo in militia
reflorescit! Vel: O quam bonus clericus est ille, quam litteratus, et quanta morum
honestate refulget! Sic enim omnes in suis dignitatibus et officiis commendantur. Simili
namque modo possunt commendari canes et aves et hircorum testiculi qui veneunt in macello.
Item, cum vocalis amicus amicum viderit de longinquis partibus venientem, subridet, et vix
natibus elevatis de sede inquid: Amice, quantum stetisti! Deo gratias qui te fecit ad
propria remeare! Bene tibi est ut audivi, unde multum iocundor. Et si res in contrarium se
habet: De infortunio tuo multum contristor; nunc autem precipe in quocumque placet. Item
in civitatibus et in magnis burgis multi sunt vocales amici qui sepe vadunt ad castella et
villas et grata obsequia recipiunt ab amicis, set cum eorum aliquis amicum postea viderit,
eum tenerrime amplexatur et inquid voce iocunda: Bene veneritis, quomodo vos habetis? est
uxor vestra incolumis? et filii vestri potiuntur corporea sanitate? Vel: Quando
maritabitis Isabellam? et paulo post: Ubi est hospitium vestrum? At ille respondet: Sum in
domo Sempronii hospitatus; et vocalis illum exasperat dicens: In ammiratione stupesco quod
in domo mea, que vestra est, non dignemini hospitari, quia cum viginti possetis ibi esse
quandocumque placeret. Si autem diceret: Hospitium non habeo, responderet: In domo Titii
potestis optime hospitari; vel: Ibitis et accipietis hospitium et precipietis mihi; ibitis
ad domum meam; ego enim sum quibusdam negotiis prepeditus, non possum esse vobiscum. Et
inquid illi cum quo vadit: O quantum est iste curialis et quomodo in domo sua michi
liberaliter deservivit! Simili namque modo clerici forenses ab has qui sunt in civitatibus
honorantur. Preterea magistri et scolares ex maiori parte sunt vocales amici, nam cum unus
obviat alteri, salutat eum: Salvemini geminato, et postmodum agitando capud et apertis
labiis subridendo, inquid: Cur non venitis ad hospitium vestrum? Scitis enim quod sum
totus et totaliter vester et pro vobis facerem quicquid deberem agere pro amico. Respondit
ille: Bene scio gratia vestri, quia semper fui vobis indissolubili amicitie vinculo
copulatus. Numquid non recordaris quod quandoque habuisti vocalem amicum qui te frequenter
ad convivium invitabat, cuius invitationes reputabas inanes, quia sciebas illum avaritie
crimine laborare; ceterum die quadam ad ipsius instantiam finxisti te velle morari; unde
ille infremuit spiritu et facies eius in colorem cineritium mutabatur, ab intimis dira
suspiria protrahendo. Item, quidam miles cui sepe contuleras obsequia oportuna tibi
frequenter dicebat: Cur non precipitis michi? Cur non imperatis homilli et fideli vestra?
Et iterum aiebat: Rogarem Deum ut cordi vestro infunderet quod michi precipere
dignaremini. Unde cum hec assidue repeteret, postulasti ab eo ut tibi unum equum
concederet usque Galeram. Ille autem dixit: In aliis precipiatis, quia de meis equis vobis
vel alicui non proposui hoc tempore deservire, et ita respondebat in omnibus
postulatis.
[19.2] Item multi sunt vocales
amici qui ad prandium vel ad cenam cum summa instantia plures invitant, quibus calicem
aque frigids vix preberent. Dicitur etiam multotiens ab eisdem: Certe non solum vobis
verum etiam canibus et gattis vestris, dilectionis vestre intuitu, libentissime
deservirem. Iteni infinite sunt qui conditione vel interrogatione premissa, taliter
invitant amicos: Si placeret vobis esse nobiscum, plurimum gauderemus; vel: Cur non estis
nobiscum? Porro conditionalis invitatio ab hospitio repellit amicum, et interrogative
orationi particula negativa turpiter implicatur. Set pauperes vel inopes coguntur esse
vocales de quibus non potest rectum iudicium exhiberi, quia si forte divites essent, in
eadem condempnatione manerent. Item amicus vocalis consilia tibi exhibet non rogatus, et
de tuis actibus te quandoque commendat, quandoque arguit et increpat, ad largitatem vel
avaritiam exhortando. Et est notandum quod omnis vocalis amicus similis est illi qui
replet vento vesicam; nam polliceri multa et nichil attendere nichil aliud est quam
vesicam vento replere. Inflata quidem vesica crepat et ventum parturit cum derisu, et
vocalis amicus velud pulvis qui turbine rapitur evanescit et aerem verberat
mentiendo.
[20.] DE TRANSCURSIBILI
AMICO.
Transcursibilis amicus occurrit amico,
plurimum letabundus amplexatur eum et spondet obsequia dicens: Ecce venio vobiscum
quocumque placebit. Vadit et transcurrit huc et illuc et cum amico diversa loca regirat,
set in aliis non vult alicui deservire. Occurrit etiam multotiens transcursibilis amicus
principibus, magnis ecclesiarum prelatis, militibus et dominabus famosis, promittendo ea
que vocalis amicus promittere consuevit. Transcursibiles etiam amici possunt dici scolares
qui, conductis equis cum illo scolari qui metam sui studii terminavit vel est ad
dignitatem promotus, per aliquot stadia solatiando transcurrunt.
[21.] DE CONDITIONALI
AMICO.
Conditionalis amicus absque conditione non
servit amico, ut: Si mihi dederis dabo, si non contuleris aliquid, retinebo. Ait enim:
Eligas utrum velis esse amicus et michi de tuis cum expedierit subvenire, alioquin sint
tua tibi et mea michi. Quidam scolaris habebat Codicem incorrectum, quare a
conditionali amico subvenientiam sui Codicis postulabat. Et ille inquid: Digestum
meum corrigere peroptabam, et suum non permisit me aliqua ratione videre. Unde miror cur
non erubescit Codicem postulare. Profecto qui non vult michi cum expedit amicari,
non querat a me solatia oportuna, quia non sum aliene subditus potestati.
[22.] DE AMICO
YMAGINARIO.
Amicus ymaginarius est ille quem numquam
vidisti et tamen sub quadam ymagine fame ipsum diligis et commendas credens quod tibi
debeat favorabiliter amicari. Set firmiter scias quod istiusmodi amicitia sepius evanescit
et in ipso partu facit abortum. Non enim scire potes cuiusmodi coloris animal erit
antequam nascatur. Profecto multi videntur esse amici priusquam cum eis habeatur
familiaritas diuturna, set illorum novissima sunt amariora felle.....
[23.] DE UMBRATILI AMICO.
[23.1] Umbratilis amicus sub umbra et velamine amicitie
grata studet plurimis obsequia exhibere donec efficere valeat quod intendit. Umbratiles
namque amici verisimiliter dici possunt multi qui sunt lepra dignitatis infecti; quoniam
antequam essent promoti venena fraudis et avaritie occultabant spondendo premia et munera
pollicendo hiis cum quibus assueverant familiariter conversari. Quorum dolositates et
cavillationes te non proposui amplius edocere, quoniam experientia ipsa te sepius
erudivit. Nam quilibet cuilibet dicit amico quod si ad dignitatem aliquam perveniret,
mores non gereret promotorum; set quandocumque pervenit, se ad ignem Chayphe cum iam diu
promotis citius calefacit et amicum osculo prodere non pavescit, inpedimenta et
excusationes plurimas inducendo.
[23.2] Sic enim omnis cui, ex
dignitatis altitudine, superbie vesica tumescit, non habet memoriam alicuius nisi
districti consanguinei vel nepotis aut illius qui vel que mitigare consueverat furorem
vesani et ducere bubalum in plagellam. Ceterum tu non dolere non posses et ultra quam dici
valeat contristari. Si tibi soli accideret, si hec esset specialis iactura, set fulcitum
es innumerabilibus sociorum agminibus, quorum voces et querimonie resonant in excelsis,
quia dignitas que indignos consueverat facere dignos, facta est miserabilis et indigna.
Demum si aliquem inveneris qui non mutetur, mitte lapidem in acervum Mercurii et sculpe
homogeneum in tabella, ne signum miraculi dilabatur. Set credis et sperare non desinis
quod famosa liberalitas comitis Nicholay de Castello Novo in dignitatis ascensu non possit
nec debeat inmutari, quod esse poterit forte; set cum hoc videbis, dicas: Unus sollus
fenix est animal, et abies convertitur in ebanum que non consumitur ab ardore.
[23.3] Umbratiles etiam amici sunt
scolares qui ad magisterium promoventur. Nam cum sub aliquorum ferula militant addiscendo,
suis doctoribus montes et maria pollicentur, utendo iugiter blanditiis venativis, set
postquam ascendunt cathedram magistralem, venenum detractionis, quod in precordialibus
latitabat, contra suos magistros fundere non desistunt et ad ipsorum vituperium et exitium
expendere vires et operas pre ceteris adnituntur. Item quidam habet pulcram filiam vel
uxorem, vel sororem, vel cognatam, vel nepotem in cuius amore amicus umbratilis ardet.
Incipit ergo illi totis viribus deservire, videns quod aliter non valet suum propositum
adimplere. Sicque sub talis amicitie umbra iam fuerunt infinite delusi. Nam et in multis
rerum generibus amicos posses umbratiles appellare.
[24.] DE SOPHISTICO
AMICO.
[24.1] Sophisticus amicus est ille qui sophistice loquitur
et mentiri nullatenus erubescit, ut ille qui venderet amico hyspanicum auricalcum pro
auro, vel pro balsamo terbentinam. Dico ergo in genere quod quicumque rem sophisticam
scienter vendit aut vendi permittit illi qui confidit in eo, amicus debet sophisticus
appellari. Quidam nepotem habebat que clauda erat et brevis nimium in statura, unde illam
non poterat maritare. Fecit ergo hic subtalares cum altis ei suberis preparari et iussit
quod non se de loco moveret. Sicque sophisticus in sophisticatione duplici decepit
amicum.
[24.2] Idem etiam faciunt mulieres
que cervices sophisticis ornant capillis. Item quidam asinum commodatum abscondit et
similis coloris corium comparavit recenti sanguine rubricatum, quod illi cuius fuerat
asinus voce flebili presentavit firmiter asseverans quod idem asinus morte cecidit
repentina. Ille quidem ait: Noli propter hoc flere quia michi de casu fortuito non
teneris.
[24.3] Item sophistice amici
possunt dici quilibet mercatores, et maxime apothecarii aromatum et spetierum, atque
pannarii et machinarii mensores, qui vix aut numquam sine sophisticatione mercationes
exercent.
[25.] DE SUPERSTITIOSO
AMICO.
Superstitiosus amicus in naribus defert
spiritum et sinapim, unde quorumlibet amicitia sibi fetere videtur, et ex quodam
arrogantie fastu cuilibet superesse laborat, nam omnibus detrahit, cunctos deridet, mores
alienos reprehendit et suos commendat.
[26.] DE AMICO
RETROGRADO.
[26.1] Amicus retrogradus prius fervet, secundo tepet,
tertio evanescit et quicquid incipit cum desiderio, deserit cum pudore; nam sepe in
obsequiis amicorum velud aqua bulliens fervere videtur, et paulo post ut gambarus
retrocedit et in dilectionis proposito frigidior glacie reperitur.
[26.2] Duo erant amici quorum unus
proposuerat limina beati Jacobi visitare, cui retrogradus ait amicus: Sine me non ibis,
quia tua presentia carere non possum. Quid plura? Condidit testamentum et, rebus
necessariis preparatis, cepit cum euntibus properare. Post biduum autem dixit amico: Sine
dubio me regredi iam oportet et ita rediit festinanter. A vicinis namque derisus, iterato
secutus est peregrinos et incontinenti dixit amico: Expectabo te hic, quoniam ad Sanctum
Jacobum disposui non venire et domum nolo regredi pro pudore.
[26.3] Item duo erant qui ligna
simul habebant excisa. Dixit amicus retrogradus: Ex his navem fieri faciamus. Respondit
alter: Sit in beneplacito vestro. Sequenti vero die retrogradus ait: Non esset nobis ita
utile navem habere sicut duas galeas, et hoc totum placebat amico; et paulo post
retrogradus ait: Stultitia esset navem facere vel galeas, inmo faciamus construe domos et
torcularia que plus valebunt. Respondit alius: Vestro arbitrio recoXXXXXXX et retrogradus
inquid: Certe utilius esse nobis facere navem et ita retrogradus amicus quantumcumque
ipsius consensit voluntati numquam in eodem statu pterit permanere.
[27.] DE AMICO FORTUNE.
[27.1] Amicus fortune tamquam rota volvitur et iudicat
secundum casum si Latini Constantinopolitanos XXXXXXX
[27.2] Item non longe vidisti a
Capua et Salerno quosdam populos qui die dominico militibus regis Sicilie cum frondosis
ramis arborum et floribus occurrerunt, altis vocibus clamantes: Vivat Tancredus rex
Sicilie, vivat, et Teutonicus moriatur; cum autem die lune proximo, imperatoris exercitus
regis milites perfugarent, illimet militibus imperii similiter occurrebant altius
proclamando: Vivat Henricus romanorum imperator, vivat, vivat et Siculus moriatur. Nam
infinita exempla de amicis fortune possunt in omnibus negotiorum eventibus reperiri.
[28.] DE AMICO MERCALI.
[28.1] Amicus mercalis propria sub quadam curialitatis
specie largitur, sperans recipere duplicata, sicut sepe faciunt Spoletani qui scuta et
ornatus equorum principibus, ecclesiarum prelatis et militibus offerunt, sperantes pretium
recipere consuetum et insuper munera copiosa.
[28.2] Item quidam elephantes,
quidam camelos, quidani equos vel ursos et diversa genera bestiarum et volucrum quidam
anulos, gemmas, vasa et huiusmodi metallica instrumenta, quidam pallia, cultras,
pulvinaria, pelles et pannos diversorum generum, quidam balsamum, tyriacham, muscum, nuces
muscatas et indicas, gariopholos et huiusmodi aromata sub eadem curialitatis specie
donant; quorum aliqui, iuxta suum desiderium premiantur et multi frequenter amittunt
donata. Set ille qui offert nebulas recumbentibus non est mercalis amicus, immo exercet
quoddam officium paupertatis.
[29.] DE VENATIVO AMICO.
[29.1] In laqueum venantium te frequenter amicus impulit
venativus, quem non inmerito iudico esse hystrionem (1) qui cani potest verisimiliter
comparari. Canis enim illi agitando caudam applaudit qui sibi exhibet panem vel ossa; et
apud eum sunt custodes pecudum in honore. Sic et hystrio ad illum habet respectum, illum
extollit, illum ad tempus commendat a quo recipit vel recipere munera sperat; ad tempus;
ideo dixi, quia velud canis evomit et resumit, unde nullum donum digeritur in stomacho
hystrionis. Latrat canis ad regem, vituperat hystrio virtuosum; applaudit canis porcario,
inclinat hystrio mulioni; gerit etiam similitudinem meretricis que semper plus offerenti
supponit.
[29.2] Venativus etiam amicus
potest dici quilibet hospitator qui subtiliter circuit et venatur, utendo sermonibus
inductivis, ut in proprium alienum convertat. Et ut possit a te ingeniosius extorquere,
quasdam retinet domicellas in domo formosas, que semper utuntur blandities venativis, et
aliquis frequenter parcit filie vel uxori. Sic cum hamo Veneris sagaciter vult
piscari.
[29.3] Venativus insuper amicus
potest dici quilibet adulator, et mulieres fere omnes sunt venatrices amice, quia retia et
laqueos tendere non desistunt, quibus animos et pecuniam capiant incautorum.
[30.] DE VERSIPELLI
AMICO.
[30.1] Versipellis amicus velud scorpio fundit cum cauda
venenum; habuisti semper multos versipelles amicos, qui lacte dulcedinis atque adulationis
oleo capud tuum in aliquorum presentia demulcebant, set postquam terga dabas, post te
nasos convertebant in rugam dicentes: Iste Boncompagnus diu est in isto dictamine
commoratus, unde non est mirum si quasdam epistolellas facere novit et aliqua dictamina
memorie commendavit. Respondit quidam quicum vitium intellexerat versipellis: Istud enim
est super omne mirabile ammirandum, cum numquam studuerit in theologia, non in iure
canonico vel civili, nec etiam in scientia physicali, et ita tractat de qualibet facultate
sicut esset in omnibus eruditus. Respondit alius versipellis amicus: Procul dubio audivi
quod per artem notoriam et suffragia spirituum immundorum talia operatur. Aiebat etiam
tertius versipellis: Hoc non potest aliquis diffiteri quod hec et maiora non faciat, set
intemperans est et superstitiosus, quia quandoque defert samitum et purpuram deauratam et
quandoque, ut egenus, est vestimentorum vilitate abiectus. Respondit aliquis: Dicas
quicquid vis, quia non est homo vivens qui sciat se moribus omnium melius conformare. Et
versipellis dicebat: Ha, ha, non cognoscis hominem sicut ego; si scires quid pro quadam
fecerit muliere! et cetera que sequuntur. Profecto hec est detrahentium consuetudo, quod
quando scientiam vituperare non possunt, convertunt se ad dehonestandos mores, ut utrumque
unius occasione confundant. Item versipellis amicus te hore iocundo salutat, brachiis
teneris amplexatur et inquid: O fons indeficiens et philosophorum corona! Set precave,
quia in eadem serie commendationis aut corrugabit nasum aut torquebit labia subridendo,
seu linguam mittet a tergo, vel claudet unum oculum faciendo nutum derisorium, aut
agitabit capud, vel sicut hystrio manu vel pede subdole derisionis inditia demonstrabit.
Super huiusmodi enim te non proposui amplius edocere, quia corporeorum gestium et motuum
notitiam iam habes, quoniam fecisti librum De gestibus et motibus corporum humanorum
in quo humanum ingenium superasti unde, si bene recolis, innumerabiles te cupientes
deludere delusisti.
[30.2] Item versipellis amicus
nunc michi, nunc tibi et cuilibet venetiva suasione blanditur et utrique parti proditoriis
adulationibus nititur complacere; set frequentur qui prius fuerant inimici dolositates
patefaciunt versipellis, nam omnes qui aliqua felicitate prepollent, semper habent in suis
facultatibus et officiis huiusmodi versipelles amicos.
[31.] DE FUCATO AMICO.
Fucatus amicus admodum aucupis proicit
escam ut aliquem cadere faciat in malivolentiam auditorum, et dicitur fucatus a fuco,
quia, sicut mulier ad sophistice pulcritudinis augmentum fucum apponit, ita fucatus amicus
albedinem et rubedinem dilectionis premittit, ut in suorum verborum positione veritas esse
cernatur. Inquid enim: Universi scitis quod ego diligo marchionem et michi est
consanguinitatis linea copulatus, verumtamen diffiteri non audeo veritatem, quia sine
dubio male duxit exercitum suum et viliter auffugit de bello campestri. Item: Robertus
probus nauta est et michi est amicitie vinculo copulatus, verumtamen illum excusare non
possum quod per culpam et fatuitatem suam passi fere fuimus naufragium et confuse; nonne,
flante circio, sibi sepe dicebam: Tene ad ursam, et ille in contrarium peragens ad pogium
nitebatur firmiter asserendo quod eramus circa Brundusium cum parum distaremus a Cipro?
Preterea post fractionem antenne volebam incidere artemonem ut, alleviata prora,
ponerentur ancore cum sparteis, quod fieri penitus recusavit. Item: Quod dominus Azo non
sit in iure civili peritus nemo dicere potest, et ego ipsum diligo sicut specialem amicum,
verumtamen enormitates et proditorie cavillationes eius michi placere non possunt. Nam
Titio solummodo quarta pars ex falcidia competebat, set ille non servato recto tramite
iuris sub velamine ypothecarie actionis medietatem sibi hereditatis adiudicavit pretendens
occasionem quod idem Titius post decessum Antonii solverat de propriis legata et
fideicomissa. Item: Magister Maurus satis est in phisicali scientia eruditus, et ego sub
illius ferula in physica militavi et ipsum revereor sicut dominum et magistrum, set salva
reverentia magistrali non debebat patienti sinocham exhibere catarticum laxativum.
Similiter nudius tertius cuidam tisico ... set nolo amplius dicere quia magistrum debeo
revereri. Preterea frequenter dicit contra sententiam antiquorum. Item: Domina Agimbergula
mulier est nobilis et formosa et ego suorum parentum intuitu ipsam diligo sicut filiam vel
sororem, set tam vili et turpi homini supposuit quod viva deberet in rogum proici,
spectante omni populo, comburenda.
[32.] DE VOLUPTUOSO
AMICO.
Voluptuosus amicus vitium cum fidelitate
permiscet. Huiusmodi quidem voluptuosi amici adulteria, fornicationes, predas, rapinas et
consimiles delectationes carnales pariter exercent, sibique sepius fidelitatem mutuam
conservantes. Ceterum quidam istorum quandoque de vitiis transeunt ad virtutes, set
frequentius cessante voluptate cessat dilectionis effectus.
[33.] DE ORBATO AMICO.
[33.1] Orbatus amicus est qui se mulieris voluntati
submittit et totam spem suam ponit in ea. Et dicitur orbatus quoniam inanis amoris et
voluptatis velamine sunt eius oculis tenebrati, unde veritatem non videt, neque se ipsum
cognoscit. Cor quippe mulieris est velud argentum vivum quod inmutat omnia corpora et
convertit ad suam naturam. Orbatus fuit primus parens Adam qui ad persuasionem Eve contra
sui plasmatoris edictum pomum vetitum degustavit. Orbatus fuit David qui cum esset rex et
propheta, propter formam Besabee homicidium et adulterium committere non expavit. Salomon,
Salomon! ubi fuerunt oculi sapientie, quam pre cunctis opibus elegisti, ubi scientiarum
altitudines atque profunditates quas te habere iactabas, cum ob libidinem Ydumee, ydolum
adorasti vel sicut quidam rererunt, vitulum saginatum pro sacrificio coram eo mactare
iussisti? Orbatus quidem eras quare de tua salvatione hodie dubitatur et idcirco non
scriberis in decalogo electorum. Orbatus fuit Sanson qui secretum suarum virium femine
minus provide revelavit, sicque, fatali capillo reciso, fuit duobus modis orbatus. Orbatus
fuit Alexius qui, ad persuasionem uxoris, fratrem suum imperatorem Ysachium baccinavit,
quare urbs Constantinopolitana destructioni patuit et ruine.
[33.2] Quid plura rereram?
Infinitus est numerus orbatorum, quia fere quilibet unam sibi quasi deam constituit
quantumcumque turpis fuerit vel deformis. Nec est distinctio inter despectibilem et
formosam, quoniam ex quo placet orbato, gibbosa vel nasicurva convertitur in Elenam vel
Ysottam, et nunc illam appellat pretiosam margaritam, nunc stellam matutinam cuius formam
solis radius non ambigit superare. Asserit etiam quod pro ipsius pulcritudine serenatur
aer, modulantur aves, florescunt herbe, amenantur campi, surgunt lilia convallium, rose
redolent, viole purpurantur. Item orbatus amicus non sentit calorem, non veretur frigus,
transcendit Alpes, sulcat maria, preliatur inermis, expendit propria, rapit aliena,
contempnit parentes, amicos deserit et quelibet non desinit facinora perpetrare. Profecto
si subtiliter inspexeris, fere quilibet in suis facultatibus et officiis expendunt vires
et operas ut mulieribus placere queant.
[33.3] Mulieres autem
principaliter in duobus esse orbate videntur: unum est pretium numarium quo facile
quelibet alteratur; reliquum vero taceo, quia inurbanum esset nominare illud quo furor
ille igneus facilius mitigatur. Ceterum, si aliqua reperitur que respectum habere videatur
ad animi probitatem, non desinas ammirari, quia miraculosum est quod rarissime fieri
consuevit. Set queri valet utrum vir et mulier qui se causa fornicationis peramare
videntur, possint vere amicitie vinculis colligari; quod videtur fieri non posse, quia non
est solidum hedificium ubi voluptas posuit fundamentum; destructo igitur antecedenti
consequens evanescit, quia inefficax principium finem respicit coequalem. Ceterum in
diligendi proposito femina rarissime perseverat, quia sicut stomachus egrotantis contra
naturam appetit diversa cibariorum genera, ita fragilis complexio mulierum desiderat
consortia plurimorum. Vir autem qui dissolvi non potest a laqueis mulieris, non vere
amicitie vinculis, set quasi amens catena detinetur voluptatis adstrictus. Set mirum est
cur vir detrahit mulieri aut ipsam nititur blasphemare cum sit caro de came ipsius et os
de ossibus illius sumptum. Presumptuosum enim est iudicium de fragilitate mulierem
condempnare, quia muliebris fragilitas a sexu, non vitio provenisse videtur. Mulier enim
dicitur quasi mollis, et omne molle facile alteratur et alterat. Unde mulieris mollities
mollificat et demulcet animos incautorum. Est enim in muliere fragilitas quasi naturale,
unde fragilitatis materia removeri non potest. Tolle igitur ferrum a presentia calamite,
remove ignem a palea et pennas a visco. Durissimum est enim cuilibet viro et maxime
iuveni, vitare astutias et laqueos mulierum. Ceterum septem sunt remedia que possunt
amicis orbatis prodesse: celestia patrie contemplatio, amor scientie, labor continuos,
cupiditas acquirendi, ludus alearum et zare, frequens locorum permutatio et variatio
diligendi. Verumtamen quidam sunt ita orbati quod nulla remedia possunt ab eis cecitatis
velamina removere.
[34.] DE FUTILI AMICO.
Futilis amicus more femineo quelibet
secreta revelat, nec potest aliquid occultare; et dicitur futilis, id est vanus, quia
velud cucurbita perforata vaporat et ipsius pectus est sicut cribrum quod munditiam
retinere non potest, set crossas resolutiones conservat. Nam cum ab amico rogatur quod
aliquid secretum conservet spondet, iurat, deum obtestatur quod numquam aliquid alicui
revelabit. Et paulo post incipit evagari dicens: Scio quod scio. Anxiatur enim sub secreti
honere acsi molam asinariam deportaret, evomit demum sicut egrotans qui cibum continere
non potest. Et cum sibi dicitur: Cur non retinuisti secretum? iuramentum denegat velud
meretrix infronita. Nam in ipsa revelatione frequenter addit et diminuit, mentitur et
nugatur. Frequenter etiam rogat, supplicat circuit et suadet quod secretum ei reveles, ut
possit que intelligit quibuslibet revelare. Demum se commendat et iactat quod sagaciter
aliquem induxerit ad revelationem secreti, unde revelantem deridet, eiusque improvidentiam
vilipendit. Amicum igitur futilem tamquam pestem evita et ipsius potestati tuam animam non
committas, quia per eius dolositates posses facile deperire. Quid enim est stultius quam
illi revelare secreta qui tibi occasione secreti nititur dominari? Unde perdere videris
quandam speciem libertatis, quia cum futilis amicus irascitur, dicere non timescit: Iam
dicam, iam dicam de quo pudorem perpetuum patieris, vel: Si me compuleris ad dicendum quod
scio... Qua re iam penituit infinitos quod archana suorum pectorum minus provide
revelarunt. Set ita impossibile est emissum verbum retrahere sicut suscitare virginem post
ruinam.
[35.] DE AMICO VENTOSO.
Amicus ventosus ventum fame requirit, unde
velud uter flatibus adulationis et vane laudis inflari dignoscitur et puncto detractionis
cuiuslibet deinflari. Nam, inanis glorie cupidus, etsi totum aerem attrahere posset nullum
remedium inveniret. Ventosus namque amicus potest dici quilibet qui non ob amorem vel
odium alicuius, set solius fame causa nititur alicui deservire. Ventosi namque amici sunt
milites qui se in torniamentis et diris preliis morti exponere non formidant, solum fame
ventum comprehendere molientes. Profecto in omnibus facultatibus et officiis reperies
ventosos amicos, qui ardua solummodo facere moliuntur ut ipsorum laudum preconia
extollantur.
[36.] DE AMICO VITREO.
[36.1] Amicus vitreus habet conscientiam vitream, quia
celare non valet cordis archana. Dicitur enim vitreus per similitudinem et figuram; vitrum
autem est frangibile propter nimiam siccitatem, unde malleo non obedit et in substantia
porositatem non habet, unde clarescit continuitas siccitatis, quare fiunt ex ipso specula,
que formositatem et turpitudinem ex qualitatum oppositionibus refigurant. Sic namque
amicus vitreus frangibile est, quia pro modica offensa, immo pro suspitione sola, illum
amittis. Malleo non obedit, quia nullius voluntati consentit; et siccissimus est, quia
nullum habet dilectionis humorem et propter malitie continuitatem, interiorem et
exteriorem fraudem ostendit. Per vitreum namque amicum intelligere debes invidum, cuius
precordialia plena sunt veneno unde cordis occulta celare non potest, quia corrupti
spiritus formam essentialem permutant, unde labia livoris nebula resperguntur, et si
subtiliter inspexeris, nasi, oculi supercilia et corporum gestus representant inditia
invidorum. Invidia quidem est livor conscientie oriens ex alterius felicitatis augmento,
vel invidia est invidentium tyriacha que in precordialibus habitat set cum sentit aliene
felicitatis ardorem usque ad plectrum lingue motu repentino ascendit, ubi mobiliter
adherendo, detractionis venena ostendit. Set demum ad precordialia redit et ibidem motu
iracundie alteratur et convertitur in venenum quod urit et interficit habitaculum quod
elegit.
[36.2] Ceterum invidia
innumerabiles homines ad virtutes et probitates evexit non tamquam causa efficiens set
inductive, quia fere omnes conantur effici virtuosi ob detractiones et improperia
invidorum. Est etiam invidia plurium curialis, quia non ledit miseros, nec inopes vel
mendicos; et in hoc optinuit superbia et meruit esse radix omnium vitiorum quia cum
potentibus et miseris conversatur.
[37.] DE AMICO PROPTER
INIMICO.
[37.1] Amicus propter inimicum ex odio procreatur, verbi
gratia: Greci diligunt Sarracenos in odium Latinorum et Sarraceni Grecos in odium
eorumdem. Rex equidem Francie illis favorem exhibet quos rex Anglorum odit et reputat
inimicos, et si natura odit non fallit, plene fit actus retransitio in eundem, et idem
inter quosdam reges Hyspanie fieri consuevit.
[37.2] In hoc siquidem genere
amicorum est omnis homo vivens ex quo incipit discretionem habere; unde tot possunt induci
exempla, quot sunt genera et species odiorum.
[38.] DE AMICO FERREO.
Ferreus amicus iniuriose radit et occupat
aliena et propria non vult aliquibus elargiri; ferreus enim a ferro per simile nominatur:
ferrum namque metallum est durissimum et inmalleabile nisi primitus igniatur et conversum
in calibem est plurimum incisivum. Unde vides quod in omnibus mechanicis operibus
assumuntur ferrea instrumenta. Ferreum siquidem amicum iudico esse avarum, quia semper
aliena diminuit et ab illo nullus potest aliquid extorquere nisi prius verberibus
contundatur et in carcere maceretur. Avaritia namque, sicut quandoque diffinisti, est
detestabile malum, perhorrendum facinus, retiaculum diaboli, abominabilis servitus,
cuiuslibet religionis tinea, omniumque virtutum extirpatrix. Porro avaritia similis est
lepre, set lepram excedit in effectum. Lepra enim solum corpus contaminat, set avaritia
manum ad omnia desiderabilia mittens animam labefactat et corpus. Preterea quandam habet
paritatem cum lepra, quia semper cum etate crescit. Set proh dolor! habetur hodie avaritia
pro virtute, reputatur hodie avaritia virtus et quilibet avarus virtutum dicitur imitator.
Avaritia cumulat pecuniam, pecunia predia comparantur et predia conduplicata fructificant
cum usura. Liberalitas autem sub avaritie pedibus conculcatur et iacet miserabiliter
conculcata. Inquid avarus sub quadam subiectionis inductione, viro per omnia liberali:
Quero unde ad tantum defectum pecunie devenisti, comparasti castella, emisti predia vel
possessiones, fuisti naufragium passus? Non potest dici. Periere tibi armenta tua?.
Consumpsit ignis domum vel utensilia tua, vel fuisti a preside in iudicio condempnatus?
Ergo si tua predictis modis non amisisti, aut in ludo vel inordinata curialitate
dilapidasti hereditaria iura. Set scio quidem, servisti forte principibus et tua
ioculatoribus es largitus, ut famam acquireres transitivam et appareres in conspectu
hominum gloriosus. Surgant ergo et tibi oppitulentur principes et hystriones, quia pro
defectu pecunie miseriam pateris et pudorem. Nonne vides quod pater meus quasi nichil
michi reliquit et ego per solicitudinem meam fructuosa predia comparavi et plus quam tria
milia marcharum argenti habeo, que non sine lucro ad nundinas transmittuntur? Ille autem
qui non habet unde locus argumentis instare non potest nisi vocaliter vel famose, de quo
non curat avarus. Similiter divites ecclesiarum prelati et subditi derident philosophos et
scientes. Inquiunt enim: Quid est iste per philosophiam lucratus? Quid habet? Posteriora
dorsi eius in pallore miserie iam apparent. Revera ipse scit quota est arbor, licet de
fructu eius habere non possit; videt etiam lunam in puteo et solis radios in sterquilinio
comprehendit. Pro certo si philosophus hic equitaturam haberet, cum subtellaribus non
incederet lutuosis, set ita facit de necessitate virtutem. Sic enim perit sub avaritia
virtus, et probitas quelibet sub eius dominio ancillatur. Unde omnes conditiones,
cunctique sexus avaritie famulantur. Quicquid tamen faciant, tu cuncta que sub sole
consistunt non dubites esse vana, ipsaque vilipendas velud umbram, quia fugitive sunt
penitus et caduca. Non extollat te vestium pretiositas que numquam facit aliquem
pretiosum, nec te deprimat indumentorum vilitas, que virtutem animi viliscere numquam
facit. Indue videntem saccum et cilicium, nec amittet radios visuales; adhorna cecum
purpura et bisso, nichilominus cecitas perdurabit, quia per huiusmodi operimenta non
inmutantur substantiales forme. Deponas equidem indumenta vilia que nunc defers et te in
instantium conspectu indue pretiosa, videbis quod per ea philosophicum non recipies
incrementum, quia vellera sunt ovium, artificio humano contexta, que de sucis herbarum seu
floribus aut lignis vel gummi, premissis aluminibus, colorantur. Pelles namque varie atque
grisie coria sunt quorumdam irrationabilium animalium qui retibus et laqueis capiuntur.
Sericum vero est quedam viscositas vermium qui de celsi foliis nutriuntur. Aurum fit de
arena et argentum de mineriis trahitur. Unde terrenus quilibet nihil extra se querit quod
intus habere non possit, quoniam homo virtuosus rei cuilibet et non res homini prestat
hornatum.
[39.] FINITIVA SENTENTIA
RATIONIS.
[39.1] Contentiosa materia questionum que inter vos
occasione Amicitie pullularat, in virtutes et profectus multiplices pertransivit. Unde
Corporis approbo questiones et solutiones Anime irrefragabili auctoritate confirmo,
suadens urbanius universis philosophis qui ab ipso mundi principio de amicitia
tractaverunt, ut silere non sit eis in hac materia verecundum ex quo sedenti altiora sunt
altius revelata. Preterea si rei veritatem volumus diligentius intueri, hoc nomen amicitia
est equivocum ut amicus. Est enim amicitia celestis et amicitia terrena; unde omnes
descriptiones in primo capitulo posite ad laudis effectus, celesti debent amicitie
adaptari. Ceterum terrenam amicitiam nullatenus descripsisti, nec de ipsius effectibus
fecisti aliquam mentionem.
[39.2] Est enim amicitia terrena
effectus diabolice potestatis que mortalium animos federe solubili copulat et dissolvit.
Nam sicut amicitia celestis ab amico deo vivo et vero habuit originem, ita ista nata est
ex principe tenebrarum. Et sicut Satan se transformat in angelum lucis, ita ista
transformatur in speciem amicitie celestis; hec autem omnia crimina et delicta permiscet,
et velud inproba meretrix quoslibet amplexatur. Cuius labia favos mellis distillant, set
extrema eius sunt ut venena horridi basilisci qui solo flatu astantes occidit. Hec est
regina omnium vitiorum, cunctorumque scelerum compaginatrix unde sibi tamquam principali
domine famulantur. Hec autem fugit velud umbra et sicut turbo qui rapitur evanescit. Hec
enim sororem habet ac sociam criminosam, videlicet inimicitiam, que quos ista copulat,
illa velud Atropos in momento dissolvit. Iste pariter operantur et una sine altera esse
non potest. Nam quoscumque illa copulat blandis promissionibus et adulationibus
inductivis, ista his septem modis dissolvit, scilicet: per dignitatis ambitionem,
aviditatem pecunie, scientie supereminentiam, excellentiam virium, forme contentionem,
vitium ebrietatis, et concupiscentiam fornicandi.
[39.3] Per dignitatis ambitionem
tempore Alexandri tertii dissolvit Romanam ecclesiam, ipsamque fecit longo tempore.
vacillare. Per dignitatis ambitionem a fide catholica dissolvit comitem Tripolensem, unde
Tironense regnum prodiit Salatino. Per dignitatis ambitionem dissolvit filios Salatini,
unde regnum Babilonie diversis fuit periculis agitatum. Per dignitatum ambitionem
dissolvit principes Alamanie, unde romanum imperium per septennium vacillavit. Per
dignitatis ambitionem dissolvit Belam regem Ungarorum et fratrem eius, quem idem Bela
usque ad mortem retinuit carceratum. Per dignitatis ambitionem dissolvit regem Haymericum
filium predicti regis Bele ac fratrem eius Andream, quem dominus ob puritatem fidei et
conscientie de carcere liberavit, ipsumque hodie residere facit in throno regali. Per
dignitatis ambitionem dissolvit Grecos, qui per inmoderatam ambitionem imperii se ipsos
occidere, baccinare atque suspendere non timebant, unde illorum hereditas versa est ad
alienos et qui nutriebantur in croceis amplexati sunt stercora, quoniam imperium atque
thesauros inestimabiles perdiderunt et in servitutem redacti sunt Latinorum. Nam tot modis
clericos et laicos per dignitatis ambitionem dissolvit, quot sunt illi qui ad dignitates
aspirant.
[39.4] Per aviditatem pecunie
principaliter dissolvit usurarios et avaros et secundario viros omnes et mulieres
cuiuscumque sint ordinis vel conditionis, et huic generalitati rari detrahitur per aliquod
speciale; nam per aviditatem pecunie insurrexerunt filii multotiens in parentes et quidam
eos morte, quidam carcere affecerunt; fratres autem sepissime aperuerunt viscera fratrum
et illi qui videbantur esse indissolubili amicitia copulati, se frequentissime occiderunt
et quidam propinavere aliis pocula venenata. Per aviditatem etiam pecunie dissolvit
monachos et celibes heremitas et ut maiora fatear, ius canonicum et civile.
[39.5] Per scientie
supereminentiam magistros et scolares et opifices artium mechanicarum dissolvit. Unde
quidam stilo, quidam veneno interfecti fuisse leguntur.
[39.6] Per excellentiam virium
dissolvit omnes viros bellicosos; unde iam plurima sunt occisi.
[39.7] Per forme contentionem
dissolvit omnes mulieres antequam senescant.
[39.8] Per vitium ebrietatis
dissolvit iugiter infinitos. Nam ebrietas de vini seu cervisie vel medonis fumositatibus
generata, virtutes impedit animales et ascendens cerebrum miningas occupat spongiosas,
unde ymaginatio et intellectus, omnesque naturales virtutes, velud ex aliqua turbida
tempestate, fugiunt in portum quietis; quare subiecta, velud naves que sine temonibus et
velis turgide circumferuntur, sine discretione vagantur, nec dubitant quelibet scelera et
facinora perpetrare.
[39.9] Per concupiscentiam
fornicandi viros infinitos et innumerabiles mulieres dissolvit. Vidisti frequenter quod
quidam ita se tenere diligebant quod cor unum et anima una esse omnibus videbantur. Set
contigit quod unus in amorem cuiusdam mulieris exarsit quam alter prius dilexerat, vel
forte habuerat iuxta velle; unde inter eos generatum est odium capitale. Nam sub occasione
consimili iam fuere absque numero interfecti et passi truncationem membrorum. Ceterum
femine inter se crudelius furerent, si frenum verecundie non haberent, unde malefitiis et
auguriis crudelia machinantur, detractionis venena fundendo. Nani et plures, postposita
verecundia, se diris affligunt verberibus, populo recitando quecumque tempore amicitie
commiserunt. Preterea istas dissolutiones et consimiles inimicitia operatur, et
quotienscumque per amicitiam terrenam fit copulatio aliquorum, totiens fit per inimicitiam
dissolutio eorumdem. Set celestis amicitia usque ad mortem, inmo post mortem, facit quos
copulat permanere, nec possunt dissolvi, quia vere fidei sunt ligamine colligati.
[39.10] Amor quidem ab amicitia
dicitur et amicitia non dicitur ab amore, licet fuerit oppinio aliquorum; immo amicitia
dicitur ab amico superno, et amor est instrumentum quo amicitia operatur. Dilectio autem
transumitur et frequenter ponitur pro amore. Porro sic habet amicitia terrena caducum et
adulterinum amorem qui est instrumentum sue operationis, sicut ipsa est frangibilis et
caduca. item reprobanda est eorum sententia qui dicunt quod quedam bestie se amant et a
bestiis, facta reflexione passionis, amantur. Nonne fecit deus hominem ad ymaginem et
similitudinem suam, illique contulit in signum dominii rationem, quare dicitur animal
rationale? De ratione igitur discernit inter bonum et malum et hanc discretionem habet ex
paritate ymaginis qua deitate participare videtur. Unde amare sibi proprie attribuitur
quoniam amare sine amicitia fieri non potest et amicitia operari non valet sine
discretione rationis. Brutis ergo animalibus amare non attribuitur nec debet dici quod sit
in eis amor, set diligentia quedam que habet fieri non ex vi amicitie, set nature. Nam
quod maius est, amor quem parentes circa filios et filias habent, non procedit ab amicitia
set natura; porro si ab amicitia procederet, fieri posset eiusdem amoris coequalis
retransitio in parentes; set istud numquam fuit nec erit, ergo non est opus amicitie set
nature, quod non solum in animalibus, verum etiam in arboribus fieri videmus. Nam arbor
annosa novellum protulit germen in quod actione nature humorem inmittit, quem germen
retinet, nec umquam in radice refundit, quia natura ordinem retrogradum non admittit,
neque conversionem patitur fieri nutrimenti. Insuper amicitia terrena incomposite
felicitatis gignit amicos, quia semper de contraries eventibus conqueruntur. Dicit enim
quilibet ipsorum: Infortunatus ego super omnes mortales existo, quoniam corpus et animam,
pecuniam et possessiones iam pro amicis ponere non timui et in tempore necessitatis non
valui aliquem invenire qui michi vellet in aliquo suffragari; et ita stultus conqueritur
de fortune, non considerans quod necessario labitur cum labente quem tenet et cui voluit
principaliter adherere.
[39.11] Nam quilibet niti deberet
non dico parem set coequalem et conformem invenire amicum; quia omnis qui gradum
transcendit, ruit inremediabiliter in extrema. Set nunc te alloquor, Tusculanum evulsum et
penitus dissipatum! Cur imperatorum summorumque pontificum amicitiam requisisti et
civitates Campanie reputabas ut lutum quod proicitur in plateas? Ferentinum, Anagniam,
Alatrum et Verulas deridebas, et Velletrum reputabas ut vitrum. Ha, ha quid oblivioni
tradideram! Nonne ob amicitias predictorum super capud mundi ascendere presumpsisti, quia
Romam superare credebas, quam iaculis arrogantie sepius vulnerasti non ut cause efficiens,
set inductiva? Set scio et diffiteri non potes quod sacerdotium et imperium cum quibus
amicitias contraxeras uniformes, te Rome reddiderunt atque Romanis qui non ab re
aperuerunt viscera tua et laverunt manus et pedes in sanguine filiorum tuorum, nec latenti
puero pepercerunt, unde vere diceris Tusculanum, immo, ut verius fatear, Fusculanum, quia
fuscum es factum et sine vellere iaces et lana. Idem etiam accidit Margarito, qui spretis
hiis cum quibus assueverat conversari, imperatorum et regum amicitias requisivit, unde cum
esset ammirallius super omnes ammirallios maris, factus est miserabilis super omnes
miserabiles terre. Sic itaque ad ima ruit qui altiora sequitur. In amicitia siquidem
contrahenda observari debet ordinis paritas et familiaritas coequalis. Quid enim stultius
est quam diligere illos qui te credunt solo necessitatis aut lucri vel timoris intuitu
sibi reverentiam ostendere vel amorem? Amor quidem thesaurus est incomparabilis quem
stultus absque recompensatione frequenter expendit. Pro maxime quidem reputat cum princeps
vel prelatus mittit ei brodium in quo digitos intinxerat, vel poma repudiata, seu poculum
quod temptavit. Sic enim elemosine pauperibus et ossa canibus offeruntur. Tutius enim est
cuilibet probo edere panem siguli vel fabarum, quam in mensa principis habere vitulum
saginatum et recumbere cum pudore; quia cum libertatis quadram assumit, quod amarum est
convertitur in dulcorem, et potus aque simplicis prevalet nectari quod degustare timescis
dum oculos elevas ad pincernam, cuius tibi aspectus iudex efficitur in bibendo. Minus est
etiam inhonestum sacco et cilicio corpus tegere denudatum, quam togam deferre principis
consuetam; quia cum vir prudens vestibus tegitur alienis, prudentiam suam plurimum
dehonestat, quia per hoc aut se mendicum esse ostendit aut hystrionis officium gerere
comprobatur.
[39.12] Preterea nulli favorem
vel gratiam valent apud prelatus et principes promereri, nisi mendaces efficiantur pariter
et dolosi, et occasionem calvam in fronte reperire noverint capillata.
[39.13] Item principatur amicitia
terrena in orbe cum multitudine honerosa, quia vix est qui dicere possit vel audeat se
probatos amicos habere. Summi quidem pontifices, imperatores et reges, principes et
prelati multos habent invidos et paucos amicos, quoniam plures vel omnes eos grati a
dignitatis vel lucri, velud corvi cadavera, venerantur. Quis enim fuit maior et potentior
Henrico Romanorum imperatore, quem principes et milites in ipsius decessu ornamentis
imperialibus denudarunt, corpus imperiale nudum super quoddam storium Sarracenicum
relinquentes, quod quedam peccatrix mulier et formosa proprio pallio cooperuit fortiter
ingemiscens, et inquid alta voce: O imperator, ubi est potentia tua et ubi sunt principes
et milites quos gemmis et auro faciebas incedere falleratos? Ecce dimiserunt te manibus
peccatricis, quam imperiali edicto censuisti esse infamem, et qui orbem totum tremere
faciebas, nunc potestati unius relinueris mulieris. Ecce illa que dum viveres non te
audebat a longe intueri, nunc te cooperuit et sine strepitu ac tumultu custodit, et si
tibi suum abstulerit pallium, sine coopertorio remanebis.
[39.14] Ad favorem demum
sententie quam promulgo accedat imperator Alexius, qui nunc in Monteferrato captivus
tenetur cum filio et uxore. Te igitur intertogo, te propensius interpello si aliquos nunc
habes amicos. Set quod amicos fideles habeas vel reales, fateri non potes, nec diffiteri
vales quod infinitos non habeas amicos fortune. Ceterum ubi sunt milia militum
proclamantes pollicronia, ypysciothes pantochir invasilea? Ubi est logotheta, ubi
protosalvasto, ubi megalungaro qui erant principes imperii Constantinopolitani columpne?.
Ubi est patriarcha et dolosus papa? Ubi sunt monachi scelerati quorum iniquitas urbem
Constantinopolitanam destruxit? Non enim vaticinantur satrape, delituit oppinio
coniectorum; togati sortilegi demutescunt nec sortiri audent, nec proicere puncta fortune.
Non lavaris in pomeriis et balneis cum archontissis et pueliis formosis, que capud tuum
balsamo et corpus tuum unguentis preciosissimis perungebant, de lignis aloe, musco, anbra,
thimiamate diversisque generibus odoramentorum te secum pariter fumigantes ut cum eis in
thoro geminato valeres dulcissime soporari. Cessavit quidem clangor tubarum, sonitus
buccine non auditur et sopita est onnis gloria triumphalis quam circa Pedromium habebas in
ludo palestre. Set dicere potes: Constantinopolis est subacta, non possum inter Grecos
invenire amicos. Revera Greci tuum statum proditionibus absque dubio subverterunt; set
istud sub silentio relinquatur. Nonne infiniti Latini te flexis genibus adorabant, quibus
magna feuda exibebas et donaria copiosa? O quantos ditasti Litinos, aliquibus aurum,
aliquibus argentum, aliquibus lapides pretiosos pallia imperialia conferendo! Multi etiam
tibi fidelitatem iuraverant et fecerant hominium, qui religionem iuramenti turpiter
violantes, exitium et expulsionem tuam cum Grecis proditorie tractaverunt. Set plurima
Latinorum tibi obiciunt quod fratrem tuum imperatorem Ysachium baccinari fecisti ut
Constantinopolitanum imperium optineres, quod esse potuit. Quicquid tamen fuerint tibi
iurati, non debebant effici iudices ordinarii ut in te Ysachii iniuriam vindicarent.
Profecto infiniti iam fuere Latini qui fratres et nepotes et etiam genitores pro re minima
occiderunt, nec umquam fuit occisorum iniuria vindicata.
[39.15] Insuper Mediolanum paucos
immo nullos habuit post destructionem amicos, quia Lombardi rehedificaverunt ipsum non
intuito amicitie vel amoris, set induxerunt febrem, ut liberarentur a spasmo. Item
Lombardi non propter Alexandrinorum amicitia, set ob odium Teutonicorum et patrie
libertatem Alexandriam defenderunt. Turba quidem Ytalica non potest nec debet vivere sub
tributo, quia libertas in Ytalia sedem principalem elegit.
[39.16] Set licet Ytalia sit a
faro de Messino, Brundisio et Aquilegia usque Segusium, isti tamen sunt termini quos
libertas modernis temporibus ascendere non suevit: Roma, Perusium, Faventia, et Tarvisium
quod iura libertatis extendit usque ad alveum rapidi Talliamenti. Profecto ammirabile
regnum Venetiarum quod est unum de principalissimis Ytalie membris, libertatem Ytalicam in
altiori gradu conservat.
[39.17] Item amicitia terrena
velud temeraria et multivola dominatrix de viginti sex generibus amicorum sibi viginti
tria usurpat, et ita non dimittit celesti nisi pares, fideles et reales amicos, quoniam
amicus propter amicum ad utrumlibet se potest habere. Set pares vix aut nulli possunt vel
poterunt inveniri, ergo relinquitur cum duobus. Multos igitur habet amicitia terrena
ministros, de quibus Corpus in huius libri primordio querimoniam non inmerito deponebat
non considerans equivocationem amicitie vel amici; Anima vero celestem amicitiam
excusabat, ad terrenam non habendo respectum, unde omnis error ex ignorantia diversimode
procedebat. Demum sic pronuntio, vobis firmiter inhibendo ne ulterius ob amicitiam vel
amicos insistatis materie iurgiorum, set terrenam studiosius evitate cum satellitibus
eius, pro temporali salute quod potestis agentes. Consulo etiam ut numquam credatis
aliquem ex mutuis obsequiis vel diuturna familiaritate vobis ita esse amicum, quod propter
varios rerum eventus inimicus esse non possit; distincta quippe sunt amicorum genera et
vitia eorumdem, unde valetis vitare cautius vitiosos; tamen, ut generalius comprehendam,
nulli cives illius amicitie que per improperia iugiter facit abortum et per dicta
quorumlibet patitur assidue recidivam, vestris debent consiliis interesse, quia talium
dilectio est velud spuma gracilis que a procella dispergitur et sicut fumus qui est a
vento diffusus.
[39.18] Illam igitur amicitiam
que girum celi circuit et domesticos aule ipsius studeatis votivis affectionibus et gratis
obsequiis venerari, spem accuratius in superno amico ponentes qui stat super omnes celos
celorum, nec desinit esse ubique, qui dat escam omni carni et solem suum oriri facit super
bonos et malos, quia fragilitati subiacet omnis amicitia mundanorum.
EXPLICIT LIBER QUI DICITUR AMICITIA
***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Universitą di Pavia 1999