[3.2] Tunc similiter in initio ab effectu rerum2 debet sumi exordium, quo scilicet contineatur quod iniusta debet plectere et iusta libenter perficere hoc modo: Imperatorie semper congruit potentie3 malefactorum videlicet errata corripere atque iustis petitionibus merito consentire, vel sic: Romani imperii dignitas ex fonte nascitur pietatis.4 Ideoque sibi conveniens est, ut piis ac deuotis precibus sue dignitatis animum clementer inclinet, vel sic: Regie potestatis dignitas5 iure maleficorum plectit audatiam nec inmerito tamen devotis precibuis sue potestatis aures inclinat.sit] fit Br priori] priore Br Alberico Guidonis filio] Coloniensi capitulo Br
[3.3] Deinde sub domini imperatoris persona tota consequens procedat oratio atque, ut superius dictum est, quecumque sit suo privilegio confirmaturus, nominatim exponat.perficere] percipere Br corripere] corrigere Br
[3.4] Ad ultimum vero non anathemate--quod suum non est--sed temporalium rerum pena, quam videlicet censere voluerit vel offensarum personarum convenire viderit facultati, constantissime conveniet: medietatem quidem sue camere, reliqua vero eorum, quorum privilegia fracta fuerint, usibus profuturam.procedat] precedet Ba Spence suo sit tr. Ba suo tr. Br post privilegio
[3.5] Completa vero privilegii litterarum serie, fiat in pagine medio quedam figura, quam in subsequenti exemplo privilegii invenies, que crismon apellatur, et ut quidam volunt, describit hoc nomen 'Christus' vel hoc totum 'pax Christi.' In eius vero circuitu fit quedam littera iuxta scriptoris arbitrium, frequentius tamen ibi fieri solet, sicut in subsequenti est, ut sit serpentibus circumdata atque in eius circuitu extrinsecus scribatur Signum domini Conradi inclitissimi Romanorum imperatoris augusti.videlicet om. Br viderit ] tr. ante personarum Br videlicet Br Spence fracta] facta Br Spence
[3.6] In extremo uero margine circa sigillum scribatur sic, ex cancellarii homine: Hoc ego Henricus6 sancte Maguntiensis ecclesie archiepiscopus, vice domini R.7 predecessoris mei, imperialis curie cancellarii, factum recognovi sub anno incarnationis dominice tali et tali, indictione tali et tali, imperante domino C. Romanorum inclitissimo imperatore augusto, imperii eius anno secundo. Feliciter.pagine] pagina Ba subsequenti] subsequentis Br Christus] Christe Ba Spence Conrandi om. Br
margine] pargine Br Henricus] Haenricus Ba Spence Henricus sancte Maguntinensis] Reinaldus sancte Coloniensis Br R.] Wilehermi Br dominice incarnationis tr. Ba Br indictione tali et tali] om. Br indictione tali Ba Spence C.] Frederico Br
1 Conrad III, king of Germany and emperor-elect (1138-1152).
2 See above, De doctrina privilegiorum 1.4.
3 DDKo.III 106, 116, 117, 128 (composed by Wibald of Stavelot).
4 DKo.III 211 (composed by Wibald of Stavelot); cf. Vita S. Sylvesti (ed MOMBRITIUS) 2.510.53 and Missale Romanum, sabbatum sanctum, Benedictio fontis.
5 Cf. DKo.III.130 (composed by Wibald of Stavelot).
6 Henry, archbishop of Mainz and archchancellor of the kingdom of Germany (1142-1153) and of Burgundy (1153).
7 Reinald of Dassel, imperial chancellor (1154-1159) and later archbishop of Cologne and archchancellor of Italy (1159-1167). Other contemporary chancellors: Arnold von Wien (1138-1151), Arnold von Selehofen (1151-1153), Zeizolf (1154).
***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Universitą di Pavia 1999