De doctrina privilegiorum 5 
Table of Contents -- Next section -- Previous section -- Translation 
Main menu

[5.] DOCTRINA EPISCOPORUM VEL ARCHIEPISCOPORUM.

[5.1] Archiepiscoporum sive quidem episcoporum decreta eodem fere ordine quo et apostolicorum privilegia statuuntur. In hoc solummodo differunt, quod aliis decreta facere prohibentur nisi sub ipsorum regimine constituus. Apostolicus autem omnibus facit decreta. In hoc autem differunt, quod in confirmatione decretali et in anathemate, quod in fine ponitur, debet semper preponere 'sub auctoritate|[21r] Dei omnipotentis et beati Petri,' uel 'Martini,' vel beati illius cuius nomine episcopalis eius nominabitur ecclesia, 'et domini Eugenii1 pape et fratrum suorum ac sua.'

DOCTRINA--ARCHIEPISCOPORUM] om. Br DOCTRINA DECRETORUM ARCHIEPISCOPORUM Ba Spence      quidem om. Br      autem] quoque Br      confirmatione] confirmitatione Br      beati Petri] beate Petri Ba      nominabitur] denotabit Br notabitur Ba Spence

[5.2] In reliquorum autem ordine uel modo scripture nullatenus differunt. Exordiis his et his similibus convenienter utentur: Ecclesiarum Dei pastores subditorum suorum utilitatibus omnino condecet prouidere ac iustis eorum precibus clementer annuere, vel sic: Quociens ecclesiarum Dei principes atque rectores eaque subditis suis iusta providerint et adimplere poterint, aliqua de causa subtraxerint se, se inpunitos relinqui nullatenus arbitrentur.

Exordiis] autem add. Br      his similibus] similibus Ba Spence      utentur] utemur Br      omnino] omnimodo Br      poterint: poterat P????      aliqua] si prem. Br Spence

[5.3] In fine uero nichil aliud ponitur, nisi forte eorum deos.

vero om. Br      eorum deos] conscriptos eorum deos Ba      circumscipti eorum sancti Br Spence


1 See WOLFGANG PETERS "Studien zu den Beziehungen zwischen kölnischer und römischer Kirche" Archiv für Diplomatik 17 (1971) 185-283 , part I: "Studien zur Verwendung der päpstlichen 'Auctoritas' in der sicherungsformeln der Kölner erzbischöflichen Urkunden bis zum Ende des 12. Jahrhunderts" at 185-255.  

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998

Scrineum © Università di Pavia 1999