De doctrina privilegiorum 7 
Table of Contents -- Next section -- Previous section -- Translation 
Main menu

[7.] DOCTRINA DECRETORUM SECULARIUM PERSONARUM.

[7.1] Secularium vero nobilium decreta hoc solum videntur habere principium, quod de eo solo, quod alicui loco uel ecclesie vel persone concesserint, paginam possunt facere firmitatis. In fine vero se suosque heredes aliqua pena temporalium rerum obligare debebunt.1
PERSONARUM] NOBILIUM Br      suosque] suos Ba      debebunt] debent Br
[7.2] Exordia vero quibus commode utentur hee sunt: Sancte operationis propositum festinanter ad effectum debet perduci, ne fragilitatis humane pereunte proposito, optata retributio subtrahatur, vel sic: Que divine pietatis affectu sanctis locis obsequia tribuuntur, nimia debent stabilitate constitui|[21v] et nulla debent intentione revocari.
vero om. Br      commode] congrue Br commodum Ba Spence      utentur] utuntur Br      sunt] vel huiusmodi add. Br      locis] beneficia vel add. Br      constitui--intentione om. Br      intentione] in posterum intentionem Ba Spence

1 On the laudatio parentum, see STEPHAN WHITE Custom, Kinship, and Gifts to the Saints (Chapel Hill 1988).

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999