De doctrina privilegiorum 8 
Table of Contents -- Aurea Gemma Gallica -- Previous section -- Translation 
Main menu

[8.] EXEMPLUM EIUSDEM.

[8.1] UNIVERSIS SANCTI MARTINI1 CENOBII FRATRIBUS HENRICUS PICTAVENSIS COMES. 2
EXEMPLUM--comes] In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Br
[8.2] Divine inspirationis votum differe non debet effectus, ne sancto pereunte proposito speratum quoque meritum subtrahatur.
pereunte om. Br      speratum] superatum Br
[8.3] Vestre igitur ammonitionis frequentia et divina inspiratione commotus, pro remedio scilicet anime mee meorumque defunctorum parentum, et ut presentis vite statu cum incolumitate mihi meisque heredibus perfrui gratia diuina concedat, quoddam castrum integrum cum omnibus suis pertinentiis, nomine uidelicet Ciparanum,3 vestro cenobio in perpetuum concedimus, transactamus et iure proprietatis vobis vestrisque in posterum successoribus donamus. Et irrevocabiliter confirmamus, hoc scilicet tenoris interposito vinculo, ut si quemlibet tractum uel alienationem quomodo vel aliqua occasione de predicto castro, uel pertinentiis suis in toto vel in parte, vos siquidem vel vestri successores alicui persone facere volueritis, ad me vel ad heredes meos omnis in integrum memorati castri pertinentia revertatur. Ceterum si ad usum mensamque vestram vestreque ecclesie commoditatem ex integro semper servaveritis, quieto et irrevocabili iure vestre ecclesie in perpetuum profuturum consistat.
frequentia et legi] frequentia BaBr P Spence      Ciparanum] Cyparanum Ba Cyprianum Br Spence      quemlibet tractum] quidlibet tactum Br quemlibet totum tractum Pac      quomodo Ba: quo prem. Br P      successores vestri tr. Br      volueritis] presumpseritis Br vel presumpseritis add. Ba Spence      ad heredes om. Br      integrum] integre Br      memorati] memorasti Ba
[8.4] Quod si ego vel mei heredes diabolice inspirationis instinctu contra hanc nostre donationis et decreti paginam ire vel aliquam molestiam inferre temptaverimus, me siquidem meosque heredes maledictione obligo perpetua ac .XXX. auri libras prefate ecclesie in integrum persoluturum et sub imperatorie4 districtionis examine omnia sine misericordia redditurum.
contra hanc donationis et] vestre donationis beneficium retraxerimus et contra nostri Br      .XXX.] .XXX.ta Br      districtionis] distributionis Br

1 S. Martin-des-Champs (see also above, De doctrina privilegiorum 1.3 and 5.1). For contemporary possessions of this most important Cluniac priory at Paris, see JL 9069 (PL 180.1239) a papal bull of confirmation issued at Paris by Eugene III on 2 June 1147. See also JOSEPH DEPOIN Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des Champs, monastere parisien (Paris: Jouve, 1912-1921) 5 vols.

2 Henry II, king of England (1154-1189), who had also ruled Poitou since his 1152 marriage to Eleanor, duchess of Aquitaine.

3 Not identified.

4 Recourse to imperial judgment in penal clause of a French private charter!

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999