Boncompagnus 1.1 
Table of Contents -- Prologue -- Next title-- Tituli 
Incipits -- Siglorum conspectus

|1.1 DE REGULARI ORDINATIONE DICTIONUM1

1.1.1 De artificiosa ordinatione dictionum.

[1] Imitantes ordinationis artificiose structurarum,| incipiunt a dictionibus trisillabis vel quadrisillabis, que penultimas habunt productas, et omnes distinctiones <finiunt> similiter in dictionibus, quarum penultime acuto pronuntiantur accentu. Sed dictiones, que immediate ultimas antecedunt, penultimas habunt graves, ut in hiis exempliis: 1 ed. FRANCESCO DI CAPUA in Fonti ed esempi per lo studio dello 'stilus curiae Romanae' medioevale (Rome 1941) 78-87 and see IDEM "Una lezione di Boncompagno, maestro di ars dictandi nell'università di Bologna, sull'artistica disposizione delle parole" in IDEM Scritti minori 2 vols. (Rome 1959) 1.528-537.

[2] "Celestis providentia Redemptoris, qui terram sanctam proprio sanguine consecravit, tantam nuper contulit victoriam Christianis,1 quod in campestri bello2 devincerunt barbaras nationes, et post desideratum triumphum obsidere ceperunt <continuo> Damiatam. Ideoque tue serenitati per scripta presentia duximus iniungendum, quatenus exercitu valido congregato, in illorum studeas auxilium properare."3

1 The successful Crusader siege of the Egyptian city of Damietta took place from the end of May 1218 to 5 November 1219. Among the visitors to the crusader's camp was St. Francis of Assisi. For literature on the Fifth Crusade, see Boncompagnus 1.25.11, note 12. See below, Boncompagnus 6.13.2, for another reference to the siege of Damietta. The sultan al-Kamil reconquered Damietta 8 September 1221 (see below, Boncompagnus 1.1.5).     2 This field battle (campestre bellum) refers to either the battle of the Tower of Chains (24 August 1218), the repulsion of an attack by al-Kamil on the crusader camp (9 October 1218), or the taking of al-Kamil's camp on the east bank of the Nile (5 February 1219). Therefore Boncompagnus 1.1.1 §2 dates from the period 24.8.1218-5.11.1219. It should be understood as a letter from pope Honorius III to an unidentified ruler, requesting that he send an army to aid in the siege of Damietta. If §3 is to be understood as responding to §2, than the ruler here addressed is the emperor Frederick II, although his imperial coronation did not take place until 22 November 1220. Thus the victory at Damietta and the imperial coronation must be understood to have occurred between the request (§2) and its response (§3). For bibliography on Honorius III and Frederick II: H. JEDIN ed. Handbook of Church History tr. ANSELM BIGGS (Montreal 1970) 4.684-687; COLIN MORRIS The Papal Monarchy. The Western Church from 1050 to 1250 (Oxford 1989) 643-4, 652-3; MGH Hilfsmittel XXX; MALECZEK Papst und Kardinalskolleg von 1191 bis 1216 (Vienna 1984) 168.       3 For the prophecy, believed and supported by the papal legate Pelagius, that Frederick II would be one of two kings who would bring the Fifth Crusade to a successful end, see HANS EBERHARD MAYER The Crusades tr. JOHN GILLINGHAM (Oxford 1982) 226.

[3] Vel: "Triumphantis imperii celsitudo, que orbem terrarum insuperabili potentia moderatur, sacrosanctam Romanam ecclesiam sicut matrem specialem desiderat honorare. Et nos1 qui sumus ad imperialis culminis officia evocati, secundum quod nobis apostolicis litteris iniunxistis, sucurrere properabimus Christianis, qui apud Damiatam imperiali noscuntur auxilio et munimine indigere."

1 Frederick II repeated his Aachen 1215 crusader vow at his imperial coronation on 22 November 1220, but the only concrete result was his sending duke Ludwig of Bavaria to Damietta with 500 knights.

On Frederick II's vow, see these letters of Honorius III: Po. *5984, 6122, 6129, 6216, *6224, 6244, *6334, 6395, 6414-16, 6442, 6682, 6703, 6723, [meeting with the pope at Veroli, 12-13 April 1222], 6816, [meeting at San Germano, February 1223], 6969, 6997, 7003, 7035, 7132, 7204, 7445, 7562, 7581, 7601, *7603, 7614, 7640-41, 7659, 7667. See WOLFGANG STüRNER Friedrich II. Teil 1: Die Königsherrschaft in Sizilien und Deutschland 1194-1220 (Darmstadt 1992) 173-180, 227-254. --- Letters of Gregory IX concerning Frederick II's crusader vow: Po. 7864, 7868-7869, 7972. At Anagni, 29 September 1227, Gregory IX excommunicated the emperor for breach of his promise made to Honorius III at San Germano in February of 1223; see Po. 8044. Much of the previously noted correspondence, including Gregory IX's bull of excommunication, is available in an abbreviated form in RAYNALDI Annales Ecclesiastici (ed. AUGUST THEINER, 1870) 20.390-396, 408-416, 423-429, 436-445, 451-452, 457-458, 464-468, 478-485, 493-4, 509-518, 524-528, 530-539, 546-549, 555-556.

1.1.2 De secunda varietate artificiose ordinationis.

[1] In secunda varietate artificiose ordinationis prima distinctio in dictione, que penultimam habet acutam, finitur; et secunda in dictione habente penultimam gravem debet finiri; et ultima distincio clausule inhabente productam penultimam terminatur. Et, si clausula plures distinctiones habuerit, ita omnes terminabuntur ordine| successivo. Ut in hiis exemplis:
 ordine | [2ra] P
[3] "A bonitate hominum civitas Bononiensis nomen| accepit, ut eventum rei nomen innueret, et futuram significaret nominis impositio bonitatem."
nomen | [3r] A
[3] Vel: "Ymolensis civitas vere Ymola nuncupatur, quoniam immolationis in se continet misterium, cum inter Bononiam et Faventiam iugitur immoletur; sed non ducitur sicut oves ad victimam, quia non potest lupinam deserere feritatem."

[3] Item, si clausula constat ex duabus distinctionibus, ordo consimilis observetur, verbi gratia: "Qui avertit faciem et non timet improperia, nulla dubitat facinora perpetrare."

1.1.3 De tertia varietate.

[1] In tertia varietate omnes distinctiones possunt in dictionibus penultimam producentibus terminari. Et quandoque in fine distinctionis ponitur una dictio, que habet penultimam gravem; et subsequitur monosillaba, que precedit trisillabam, que penultimam habet acutam, hoc modo: "Cupiditas| non tepescit." Vel quandoque <distinctio> terminatur precedentibus monosillabis bissillabam dictionem, hoc modo: "Tibi dabitur et non illi." 1 ed. FRANCESCO DI CAPUA in Fonti ed esempi per lo studio dello 'stilus curiae Romanae' medioevale (Rome 1941) 78-87 and see IDEM "Una lezione di Boncompagno, maestro di ars dictandi nell'università di Bologna, sull'artistica disposizione delle parole" in IDEM Scritti minori 2 vols. (Rome 1959) 1.528-537.

1.1.4 De quarta varietate.

[1] In quarta varietate agitur de trisillabis, que penultimas habent productas et in finibus distinctionum poscuntur. Due siquidem pentasillaba trisillabam precedunt, hoc modo: "Spirituali iocunditate letamur."

[2] Item duo dictiones sex sillabas continentes trisillabam precedunt, hoc modo: "Consuetum renovetis decorem."

[3] Item pentasillaba, quadrasillaba et trisillaba faciunt ordinationem sonoram cum bisilliba, que trisillabam precedit in fine, hoc modo: "Desiderata" vel "peroptata" seu "votiva pace gaudemus."

[4] Item quadrasilliba cum duabus trisillabis, hoc modo: "Delictorum catena constringit."

[5] Item cum quadrisillaba, monosillaba et bisillaba, hoc modo: "Violari non potest."

[6] Item cum duabus bissillabis et trisillaba, hoc modo: "Meis parce delictis."

[7] Item cum trisillaba et monosillaba et bisillaba hoc modo: "Prudenter et cauta."

[8] Item cum quadrasillaba et trisillaba hoc modo: "Nichil est in actione divisum, ubi nichil est in voluntate diversum."

[9] Et nota, quod in epistolari stilo in pentasillaba et monosillaba raro vel nunquam clausule finiuntur, maxime cum sint plures, qui artificiosam ordinationem tantummodo <in fine> clausularum observant.

1.1.5 De quinta varietate.

[1] In quinta varietate agitur de bisillabis, trisillabis, quadrisillabis, pentasillabis, quarum penultime producuntur vel pronuntiantr acuto acentu, ut in hoc exemplo: "Totum orbem terrarum dolorosa fama replevit, quod celestis Iudex iniquitatem Christiane plebis attendens, terram sanctam potestati Sarracenorum subiecit."1 Idem etiam est intelligendum de dictionibus sex sillabas vel plures in se continentes.

1 See above, 1.1.1

1.1.6 De sexta varietate.

[1] In sexta varietate sermocinationes aliquando speciem rithmicam imitantur, hoc modo: "Est terra doloris, terra peregrinationis, terra laboris, terra deplorationis, et terra consolationis." Item "Plus fulgent calcaria quam altaria."

1.1.7 De vitatione rithimice speciei.

[1] Rithmica species est: "Vos enim taliter faciatis, quod ad nos Paduam veniatis et ibi dabimus vobis satis." Hec autem vel consimilis positio dictionum est penitus contempnenda.1

1However, see Boncompagno's use of rythmic prose in De malo senectute et seniis.

1.1.8 De ridiculosa ordinatione dictionum.|

[1] Quidam nudi Garamantes virtutem reputant incipere a dictione bisilliba, que habeat primam| longam,| et in medietate ponere dictionem, que habeat penultimam gravem. Et ita incipiunt ordinando subsequenter dictiones. Verumtamen semper finiunt in dictione, que penultimam habet acutam, ut in hoc exemplo: "Tolle viaticum, fratre karissime, vade Coloniam, iussis obedias, ut regia fretus presentia regalem possis gratiam promereri."
rubr. dictionum| [2vb] S             garamantes vel gramantes Rajna ed. garamantes Athens grammaties codd.       pri|mam [3v] A           longam | [2rb] P            medietate] immediate Rajna ed. Athens
[2] Item quandoque incipiunt a trisilliba, que habet penultimam acutam et procedunt hoc modo: "Maiestas regia precipit firmiter, ut nullus audeat pacis federa violare." Isti nempe interdum corrumpunt grammaticam, ut cursum observent. De intellectu quidem et pondere sententiarum non curant, sed ad similitudinem quorundam vermium utuntur sua stercora cum dubiis glomerare.

1.1.9 De permixta ordinatione dictionum.

[1] Permixta est ordinatio dictionum, cum septem precedentes varietates et comunis ordinatio in una oratione ponuntur, hoc modo: "Corruscantis iustitie magnitudo clarificat et serenat animos plurimorum; cuncta videt et ponderat, nec fallitur in statera. Sed abhorrendus fastus multorum in arrogantie precipitium se demergit; palpitat, exorbitat, presumens firmiter doctrine magisterium usurpare. Viri fratres, non est iustum, quod debeamus metere, ubi non seminavimus. Antiquata igitur possessione utamur, ne videamur aliena optare, quia malignari non debet, qui iustum et rectum sectatur. Agamus| igitur sapienter et iuste; roboratum laboremus tenere; iurisdictionem incontaminatam servemus, ne temeraria voluntate dampnati a iure ordinato cadamus."

1.1.10 De comuni ordinatione dictionum.

[1] Comunem dictionum ordinationem antiqui philosophi observabant, quia de intellectu materiali et pondere sententiarum curabant amplius quam de ornatu verborum; quare ordinabant singulas dictiones, prout eis casualiter occurebant. Dare igitur sub una forma certas et necessarias regulas in prosa de datilis et spondeis, principiis et finibus clausularum non esset doctrina salutifera, sed perpetua confusio dictatorum. Profecto dum longitudini, brevitati, casibus, figuris, et exornationibus picturatis deseruit orator, quod brevi poterat declarare sermone, per diverticula oberrando confundit. Incipiat ergo a qualibet dictione, dummodo non sit impetuoso vel ambigua, et clausulas finiat secundum premissas varietates vel aliter, si viderit expedire. Nimirum, qui cursum observat et de intellectu non curat, excolat culicum et camelum deglutit; aut veniale respuit et criminale committit.

1.1.11 Quare appositio a quibusdam 'cursus' vocetur.

[1] Appositio, que dicitur esse artificiosa dictionum structura, ideo a quibusdem 'cursus' vocatur, quia cum artificialiter dictiones locantur, currere sonitu delectabili per aures videntur cum beneplacito auditorum.

1.1.12 Invectiva oratorum contra scriptores.

[1] Scriptorum agmina dampnatorum solicitudines diuturnas et laboriosas meditationes anime confundentes, variant et corrumpunt artificiosarum orationum hedificia et structuras. Unde conqueruntur flebiliter oratores, videntes quod statuis, in quibus eloquentie membra regulariter distinxerunt, nasi reponunt a tergo et oculi dimissis palpebris eveluntur.1 |
nasi... a tergo Rajna ed. Athens Berlin] vasi... argento codd.            a tergo] astringo X       eveluntur] avelluntur Rajna ed. Athens.  eveluntur | [4r] A
1 Cf. Horace ars poet.

1.1.13 Quod orator frequenter mentiri cogatur.

[1] De oleo1 adulationis et mendatii dictatorum impinguatur capita plurimorum et demulcendo suavius conscientiis, lingue| non parcunt, sed ille appellatur 'venerabilis', qui patenter est execrabilis et dignus omni ludubrio et pudore. Ille appellatur etiam 'liberam', qui est avaritie lepra infectus.
adulationis] adulatoris Athens       dictatorum: caterve add Athens Berlin     impinguantur Athens impinguant Berlin      lingue  | [2va] P   liberam: liberalis Athens Berlin
1Cf. Alanus de Insulis De planctu nature (PL 210.469); Alexander Neckam In Ecclesiasten 1.16 (Cambridge, Trinity College, R.16.4, fol. 160rb): Homo qui se alicuius momenti putat esse, cum sit pulvis et cinis, appetens caput suum impinguari oleo adulationis misere, ridendus esse videtur, nonne et lugendus and 2.5 [fol. 191rb]: Oleum fert [sc. Effraim] in Egypto, qui vitio servit adulationis. De hoc oleo dicit propheta David: 'Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum.' Quid est autem Egyptus nisi mens tenebris viciorum obvoluta. Hoc oleum dum impinguat caput mentis, turpiter ipsum fedat and 2.12 [197vb]: Adulationis vitium ab aula nomen contraxit. Set proh dolor transivit a palatiis principum ad collegium claustralem. Set o res monstruosa ipsi senes iam cineriti/emeriti student impinguare capita prelatorum oleo adulationis. See also Liber de obsidione Ancone prol. (ZIMOLO ed. 5.3); De amicitia 30 (NATHAN ed. 67); Quinque tabule salutationum 4.10; Oliva1.5; Boncompagnus 1.13.1; Rhetorica novissima 9.4, 9.5.7 (GAUDENZI ed. 286-287), on which, see TERENCE TUNBERG "What is Boncompagno's 'Newest Rhetoric'?" Traditio 41 (1986) 299-334 at 319-320.

[2] Item quando uni 'vos' dicimus, aperte mentiri et sufflamus in sue singularitatis vesicam, etiam in omnibus generibus dicendorum frequentius mentiri cogimur et nugari ex eo, quod mortalium conditio penitus est dedita vanitati et quasi ex toto 'diminuite sunt a filiis hominum veritates'1, sicut propheta in eternitatis memoriam prenotavit.

mentimur Athens Berlin     etiam: et Athens Berlin     nugari Athens Berlin     diminuite Athens diminute Berlin
1 Ps. 11.2

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999