|1.10 DE PROSPERIS
EVENTIBUS, QUI SCOLARIBUS IN PRIMORDIO STUDII OCURRUNT
|1.10.1 De scolari,
qui significat, quod in eundo ad studium sibi cuncta prospere successerunt.
[1] "Benedictus
Dominus Deus, qui michi sicut filio Tobie misit angelum suum ad dirigendum
gressus meos in viam pacis, unde Parisius cum optata prosperitate deveni
et ibidem sine aliquo incommodorum eventu incepi studere."
[1] "Exordium
optate salutis et narrationem gaudii peroptati michi obtulit tuarum pagina
litterarum, quia per earum significata plenius intellexi, quod de tuo statu
et continentia desiderabam audire."
1.10.3 Missiva
de simili materia.
[1] "Letetur
cor vestrum et inenarrabili iocunditate letetur, quia Deus pater iter meum
dignatus est in omnibus et per omnia prosperari, addens ita prosperitati
favorem, quod nichil in scolis michi deesse videtur ad plenitudinem gaudiorum."
1.10.4 Responsiva
cum expressione gaudii.
[1] "Tuarum
pagina litterarum nos fecit plurimum congaudere, quia per eam nobis innotuit,
quod in eundo Bononiam omnia tibi prospere successerunt et ibidem in scolis
prosperaris, unde nobis letitia ineffabilis geminatur."
1.10.5 Missiva
de consimili materia.
[1] "A vobis
licentia impetrata et recepto benedictionis vestre munere cepi ad studium
properare, sicque cum successivo fortune incremento intravi Bononiam, ubi
a socis et amicis fui cum ingenti alacritate receptus et ab eis multipliciter
honoratus. Postmodum vero conduxi hospitium, preelegi michi magistrum et
socios competentes cum quibus lego et proficio iugiter in moribus et doctrina.
Hec ideo vobis intimare curavi, ut nulla de meo statu in vestris vel carorum
nostrorum animis dubitatio generetur. Consuevit enim plurimis de filiis,
qui morantur in provinciis alienis, intextimabilis dubietas provenire.
Insuper me ad has litteras destinandum lacrime, quas in procinctu itineris
mei fudistis plurimum invitarunt."
1.10.6 Notula doctrinalis.
[1] Nota, quod
de huiusmodi gaudiorum expressione in multis poteris titulis invenire copiosas
materias respondendi.