Boncompagnus 1.11 
Table of Contents -- Previous title -- Next title-- Tituli 
Incipits -- Siglorum conspectus

|1.11 DE CONTRARIIS EVENTIBUS, QUI SCOLARIBUS IN PRIMORDIO ITINERIS OCCURRUNT

1.11.1 De illo, qui significat evidens impedimentum, quod sibi occurrit, dum iret ad scolas. Unde querit consilium, quid ei sit agendum.

[1] "Eram in procinctu itineris et Bononiam properabam ob amorem studii litteralis. Unde, si essent in homine vie illius, meum duxissem propositum ad effectum, sed comparuit evidens impedimentum, quo cogor a proposito resilire. Sane, cum essem in transitu Alpium, occurrerunt quidam latrones, qui peccuniam, libros, vestes et equos michi penitus abstulerunt, me nudem, verberatum et vulneratum, lugubrem et abiectum in solitudine dimittentes. Postmodum autem diverti ad quoddam monasterium, in quo tamdiu proposui| commorari, donec quid michi sit agendum vestris litteris intimetis."

1.11.2 Notula docrinalis.

[1] Ad complementum huius tituli sit recursus ad titulum DE IMPEDIMENTIS EVIDENTIBUS1 et variationi quilibet orator insistat et studeat supervenientia gravamina enarrare.

1 See below, 3.15.

1.11.3 Responsiva cum dubitatione.

[1] "A me super dubio consilium postulasti, unde plurimum dubito, quid tue dilectioni debeam respondere. Nam, si dixero 'vadas et propterea non tardes', incumbit persone periculum et confusio, que provenit a pudore. Porro qua fronte posses ingredi civitatem, amicos et socios revidere, frequentare scolas et maxime, cum sis nudus et nullam spem habeas in amicis. Dicerent enim quamplures, quod aut spoliatus esses ad zaram1 aut nichil tecum de propriis attulises. Si autem dixero 'non vadas', in regressu patieris pudorem nec audiebis coram illis alacri facie apparere, a quibus nuper licentiam posulasti, et qui tibi sua munera contulerunt. Nam invidi tui rei eventum semper in deteriorem partem convertent nec dicent, quid fuerit, sed quid potuerit in consimilibus evenire. Post te insuper plurimi subsannabunt dicentes: 'Hic est, qui repente poeta prodiit et rediit in momento'. Ego vero tibi nescio consilium exhibere, nisi quod tu ipse deliberes, an magis velis in patria quam in scolis pati pudorem."

1 See below, 1.13.3, 4.6.6, 5.6.25, 6.9.4.

1.11.4 Notula docrinalis.

[1] Nota, quod ipse scolaris potest duobus membris premisse narrationi respondere, si sciverit regulariter variare.

1.11.5 De illo, qui suadet, quod propter illud impedimentum non est relinquendum inceptum.

[1] Item aliquis consulere potest, quod non debet relinquere propter illud impedimentum, ut non properet ad studia litterarum et maxime, cum omne solum sit forti patria, sicut piscibus equor.

[2] Item proponat orator commendationem sapientie quantave sapientes gloria decorentur.

[3] Item inducat exemplum de aliquo cui simile aliquando evenerit, et postmodum gradiens per itinera tribulationum ad philosophie pervenerit gloriam et culmen honoris.

1.11.6 De illo, qui suadet in contrarium.

[1] Item suadere potest orator, quod se non supponat fortune nec pro scientia capescenda mendicet, quia posset facile deperire. Et inducat similitudinem de aliquo, cui simile acciderit.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999