Boncompagnus 1.12 
Table of Contents -- Previous title -- Next title-- Tituli 
Incipits -- Siglorum conspectus

|1.12 DE BONIS ET MALIS INGENIIS, STUDIIS ET MORIBUS ADDISCENTIUM

1.12.1 De commendationem filii habentis bonum ingenium, studium et memoriam.

[1] "Mirificavit Dominus dilectissimum filium vestrum .A. in scolasticis disciplinis conferens ei facilitatem in addiscendo, in studendo perseverantiam et in retinendo memoriam excellentem. Nam licet parum adhuc studuerit, in ipsa temporis brevitate adeo iam profecit, quod omnes et singuli admirantur.| Non est ei par in ingenio, non est ei similis in studio nec in memoria coequalis. Refirmatur illis, qui primitius didicerunt; repetit eis qui credebantur esse magistri; miro modo construit, legit, intelligit, proloquitur, disputat, obicit et respondit, facit carmina, componit rithmos, dictat in prosa. Et ita proficit in qualibet facultate, quod multi credunt eum implorare suffragia spiritum immundorum."

1.12.2 Rogat pater, ut de filio studente sibi veritas intimetur.

[1] "Industrie vestre duxi rogamina porrigere subiectiva, ut de ingenio et studio filii mei michi veritatem sine alicuius taciturnitatis nebula intimare curetis."

1.12.3 Responsio, qua intimatur studentis laus.

[1] "Rogastis me, quod de ingenio et studio filii vestri meis deberem vos reddere litteris certiores. Noveritis ergo et nullatenus dubitetis, quod filius vester tamquam famosum germen pullulat addiscendo, claret ingenio naturali, quod per studii assiduitatem exornat. Unde vobis annuntio preconium laudis et inditium glorie peroptate."

1.12.4 Alia responsio, qua remissius intimatur studentis laus.

[1] "Filius vester .A. competens habet ingenium et competenter adheret studio litterali et creditur, quod per consuetudinem et exercitium proficiet addiscendo. Nemo enim repente fit summus et in brevi spatio temporis de novitiis non possumus iudicare."

1.12.5 Alia responsio, qua intimatur de duritie ingenii.

[1] "Sauciastis cor meum et precordia duris iaculis vulnerastis, cum de ingenio et studio filii vestri duxistis proponere questionem. Ego enim, si mentiri voluero, commendationi eius insistam et, si dixero veritatem, conturbabitur anima vestra. Nam die noctique studet, suspirat, vigilat, anxiatur, sed quicquid faciat ita sibi adheret scientia litteralis tamquam faba marmori et sicut cibum defuncto. Verumtamen ei non est aliquatenus imputandum, quid nemo potest obtinere per vim, quod sibi est a natura negatum. Profecto sine divite vena labor et pena deperire noscuntur."

1.12.6 Notula doctrinalis de diversitate ingeniorum, studiorum et memoriarum.

[1] Circa hec et consimilia infinite possent materie reperiri, quia plures sunt, qui habent ingenium, memoriam et studium et quidam qui pollent ingenio naturali, sed studere non possunt nec valent aliquid memorie commendari. Sunt et alii, qui habent ingenium et studium, sed memorari non possunt. Item sunt quidam, qui habent ingenium et memoriam, sed studere non valent. Insuper aliqui reperiuntur, quibus ingenium, memoria et studium sunt penitus denegata.

1.12.7 Notula, qua distinguitur, quid sit indolis.

[1] Nota, quod puer potest dici bone vel male indolis. Est enim indolis future probitatis imago, quam in pueris videmus, in quibus adhuc non est virtus, sed signum ostenditur virtutis. Item est indolis future pravitatis imago, quam in pueris videmus, in quibus adhuc non est vitium, sed vitii presagium demonstratur.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999