Boncompagnus 1.14 
Table of Contents -- Previous title -- Next title-- Tituli 
Incipits -- Siglorum conspectus

|1.14 DE EXCUSATIONIBUS SCOLARIUM

1.14.1 De excusatione scolaris, qui propter destestabiles mores est infamis.

[1] "Antequam comedam suspiro et anima mea inenarrabili dolore tabescit, ex eo quod viri dolosi accuerunt contra me linguas suas velut serpentes inaudita mendacia proponendo. Sed o crudelis immanitas, o cogitatio execrabilis et penitus abhorrendo, quomodo presumpsisti referre, que non solumm in actum verum etiam in cor nullatenus ascenderunt? Supplico igitur et lacrimosa vos prece non desino exorare, quatinus dedignemini fidem talium relationibus adhibere, quia dicunt non, que feci vel merui, sed que solent."
 | [7ra] P
 

1.14.2 De excusatione alicuius ad illam, que altera Venus reputabatur in terris.

[1] "De medulla cordis et vena doloris verba mea procedunt, quia firmiter intelexi, quod aliquot viri dolosi, quibus hora fetent et nascitur agrifolium inter dentes, aures vestri privilegium obtinebam, quod procul fuit ab omni specie veritatis, quoniam illud vel simile numquam| ascendit vel descendit in cor meum nec aliquo tempore cogitavi. Sed invidie livore proscripti ex familiari colloquio et ostensione gratiae plenioris loquuntur opinabiliter, ut me possint benivolentia vestre privare. Sed omnes, qui aurum dilectionis mundum cupiunt ab omni rubigine conservare, debent surde aspidis vestigia imitari, que unam aurem in terram defigit, et reliquam sumitate caude obturat, ut non audiat nec exaudiat vocem venefici sapientius incantantis."
numquam | [7rb] P

1.14.3 Notula doctrinalis et copiosa in excusationibus proponendis, que in novem membris dividitur.

[1] Primum membrum. "Hos peccatoris et hos dolosi super me apertum est et proposuit, quod nullam habuit a veritate radicem." Vel utaris plurali, ut: "Hora peccatorum etc."

[2] Secundum. "Locutus est adversum me amicus vitreus lingua dolosa et sermonibus odii circumdedit amicum realem pariter et fidelem."

[3] Tertium. "Super cotem mendatii contra me suas linguas acuerunt versipelles amici cum cauda sicut scorpiones detractionis venena fundentes et in hiis me temere accusarunt, in quibus conscientia non deliquit."

[4] Quartum. "Odio habuerunt me gratis, qui meam innocentiam super tam abhorrendis criminibus accusarunt, quia non recolo me aliquos offendisse."

[5] Quintum. "Fucatus amicus, qui se prius me diligere fatebatur, contra innocentiam meam turpiter allegavit."

[6] Sextum. "Non expavit superstitiosus amicus et in omni promissione vocabilis meam famam apertis mendatiis denigrare."

[7] Septimum. "Futilis amicus tamquam perforata cucurbita vaporavit, mendatii ventum sicut vesica, que crepat emittens. Ipse autem sicut retrogradus postposito studio litterarum ad propria remeavit, et nunc meam famam ad hoc infamare molitur, ut sub umbra et velamine suam valeat infamiam occultare."

[8] Octavum. "Orbatus amicus meam honestatem de fornicationis vitio nititur infamare cupiens habere in malitia sua consortem. Profecto notum est universis et fama in hore omnium iam plebescit, quod illi meretrici non pertimuit adherere, que viro legitimo derelicto in diversis provinciis nundinas circuivit, postulans a quolibet nummum singularem pro suppositionis tributo."

[9] Nonum. "Utinam appenderentur commissa mea, et foret accusatio ponderata in iudicii veri statera, quoniam accusatores mei essent perpetuo pudore confusi. Verumtamen dicere ante me non auderent, sed retro et ubi temporibus istis esse non possum valent mendatia ruminare. Sed veniam et Domino auxiliante revertar et tunc apparebit, quomodo in sua capita excogitata mendatia retorquebuntur" vel "tunc in eos retorquebitur compositio falsitatum" vel "si non potuerint probare, quod in absentia obiecerunt, erubescere poterunt in presentia de obiectis" vel "de obiectis non immerito erubescent" vel "detestabili afficientur rubore" vel "tunc poterunt erubescere, cum in multorum presentia| illos probabo fuisse mentitos" vel "tunc illos mendaciorum suorum pudebit, cum aperte probabo illos fuisse mentitos" vel "si michi potuerint obiecta probare proiciar vivus in rogum spectante omni populo comburendus" vel "michi pena secundum accusantium arbitrium inferatur" vel "si aliquid michi probare poterunt de obiectis reus efficar singulorum." Vel: "O indignatio inaudita, cur esse me dicitis de tam nefariis criminibus accusatum et accusantium nomina occultatis?" vel "et de nominibus accusantium certitudinem habere non possum? Videmini quidem propter hoc velle occasionem calvam in fronte requirere capillata. Sed ista simulatio ab equitatis origine procedere non videtur, immo contra iuris ordinem facere comprobatur, qui nititur in illum sententiam promulgare, qui numquam fuit sponte confessus neque manifeste convictus."

presentia | [7va] P
***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999