|1.15 DE
HONORE AC VITUPERIO CONVENTORUM
1.15.1
Intimatur parentibus, quomodo eorum filius debeat in proximo conventari.
[1]
"Germen, quod a vestra radice processit in plantulam, sollempnibus exercitiis
pertransivit et ita in arborem est conversus, quod ex ea fructus desiderabiles
collegitis. Cito enim debebit ad magisterii gloriam promoveri, unde tam
vobis quam suis consanguineis et amicis volui tante letitie preconium enarrare."
|
[7va]
P
1.15.2
Significatur, cum quanto sit conventatus honore.
[1]
"Cantate Domino canticum novum, psallite in cordis et organo, cum cymbalis
bene sonantibus iubilate, quia filius vester venerabilissimum celebravit
conventum, in quo fuit numerosa magisterorum et scolarium multitudo. Ipse
vero querentibus et questionibus absque defectu aliquo satisfecit. Nullus
ei concludere potuit opponendo, sed ille universis obiciendo conclusit
et nemo fuit, qui suis potuerit argumentis instare. Preterea famosum convivium
celebravit, in quo tam pauperes quam divites melius quam unquam auditum
fuerit honorati fuerunt. Item cum sollempnitate scolas celebres iam regere
incepit, vacuavit scolas cultorum et habet plurimos auditores."
1.15.3
De illo, qui male celebravit conventum, et de alio, qui bene solvit questionem,
et de tertio, qui male.
[1]
Contrario dici valet: talis celebravit conventiculum non conventum, in
quo sedit tamquam hyrcus in cathedra, et 'rabbi' fuit derisorie appellatus,
quia non erat puer, qui sibi de quolibet sophismate non cluderet manifeste,
et ipse in obiciendo procedere non sciebat. Invitati autem ad convivium
taliter comederunt, quod non habuerunt voluntatem bibendi. Item cepit regere
cum quibusdam conducticiis et novitiis, quia nullum valet habere profectum,
nisi velit illum precio nummario comparare.
[2]
Item talis non facit conventum, sed fuit proposita questio, quam philosophice
determinavit, unde omnes in admiratione stupebant.
[3]
Item e contrario ipsemet fecit proponi cunctis videntibus questionem, credens
recte iacere ante oculos pennatorum. Verumtamen ad sui pudoris augmentum
eandem penitus solvere ignoravit, unde post eum omnes et singuli| subsannabant.
singuli
| [7vb]
P
***
© Steven
M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum
© Università
di Pavia 1999