|1.16 DE
MAGISTRIS, QUI VOCANTUR AD REGENDUM SCOLAS
1.16.1
Littere scolarium ad magistrum, quem ad se de longinquis partibus vocant.
[1]
"Optaremus, quod nardus nostra daret odorem suavitatis, et ut eloquentie
nostre compositio in vestra presentia redoleret. Sed nemo unquam in spinis
uvas aut de tribulis poma collegit. De rudibus ergo ingeniis rudem et rusticanam
epistolam vestre sapientie destinamus, humiliter supplicantes ut insufficientie
nostre parcatis votum nostrum benignitatis oculis intuentes. Summo namque
desiderio peroptamus cum situlis nostre parvitatis de fonte vestro aquam
haurire,1 qua
rudia ingenia humectemus, et nos ipsi vireamus, florere possimus et fructus
reddere in tempore oportuno. Ideoque vobis humiliter supplicamus, quatinus
cum nobilibus viris, quos ad vos direximus ad parvitatem nostram, vestra
dignetur accedere magnitudo. In fide quidem sincera et devotione pura spondemus,
quod in exhibitionis expensarum, donis et provisionibus oportunis secundum
vestram voluntatem et consilium procedemus."
|
[7vb]
P
1Cf.
Boncompagnus 3.8.1
for this Unterwürfigkeitsformel: Ad fontem vivum cum scitula
nostre accedimus parvitatis quia sitimus iustitiam nec possimus alicuibi
reperire. It is also found transformed in Boncompagnus 5.20.1
§2: cum situla karitatis aurire peroptas aquas de fontibus Salvatoris.
For remarks on similar metonomic usage of parvitas (also found in
Boncompagnus 1.16.4,
3.3.5,
3.10.2,
5.1.8,
5.4.9,
Rhetorica novissima 5.3.X.X) in other contemporary writers, see
MAURIZIO PERUGI "Saggio
di un'edizione critica dello'Ars versificatoria di Matteo di Vendome"
in Testi e interpretazioni: studi del Seminario di Filologia Romanza
dell'Universita di Firenze (Milan 1978) 669-719 at 677, commenting
on Ars versificatoria prol. 1 (mei parvitatem ingenioli).
1.16.2
Alie de consimili materia cum variatione regulari.
[1]
"Cupientes de splendore vestre sapientie serenari vos postulamus in
dominum et doctorem habere." Vel: "Serenari de splendore vestre
sapientie cupientes communi voto et unanimi voluntate vos in magistrum
elegimus et doctorem". Vel post 'cupientes': "illum cum inenarrabile
gaudio expectamus, qui nobis artis grammatice itinera demonstrabit"
vel "nobis insinuabit artis grammatice documenta" vel "expectamus
alterum Priscianum" vel "illum, qui nodosas questiones dialectice
facultatis solvet ad unguem" vel "illum, qui gloriose vocis munimine
roboratus nos artem dignabitur oratoriam edocere" vel "prestolamur
alterum Ypocratem" vel "illum, qui secreta secretorum nature nobis
dignabitur revelare" vel "illum, qui nobis revelabit abscondita
Scripturarum, et discooperiet septem liberalium artium tegumenta" vel
"illum, qui dubios et sollempnes casus iuris canonici vel civilis exponet"
vel "illum, qui de lippitudine Lye nos pertrahet ad Rachelis amorem,
ostendendo pariter quomodo Martham debeamus in frequenti minstererio imitari
et ad pedes Domini cum Maria sedere."
1.16.3
Responsio magistri venire volentis.
[1]
"De nardo vestra recepi suavitatis odorem, et eloquentie vestre dignitas
michi uberius redoluit et flagravit, quia de copiosis ingeniis urbanam
epistolam destinastis urbanius et iocundiius meum servitium postulantes.
Unde firmiter disposui ad vos venire, quandocumque placebit et expendere
cunctas vires, ut mecum possitis proficere in moribus et doctrina."
1.16.4
Responsio magistri venire nolentis.
[1]
"Si dicerem ad vos 'nolo' vel 'non possum venire' sufficiens responsio
videretur. Ceterum, qui sub nimia brevitate| respondet, aut videtur proposita
contempsisse aut de propositis non curare. Credo quidem, quod ex dilectione
sincera me ad vestrum servitium invitastis non habentes respectum ad mee
scientie parvitatem, unde vos computo in numero fidelium et realium amicorum.
Verumtamen vestre nequeo condescendere voluntati, quoniam familiare negotium
imminet, quod votum et desiderium impedit veniendi."
brevitate
| [8ra]
P
1.16.5
Notula doctrinalis.
[1]
Doctores etiam et addiscentes de facultatibus, quas profitentur, debent
aliquando suis interserere orationibus ad hoc, quod in talibus instructi
esse cernatur. Preterea possunt scolares intimare magistris, quod bene
habebunt salarium constitutum, et illi e contrario: "Si Palenciam veneritis
ad regendum, magnificus et illustris rex Castelle vobis manu largiflua
providebit".1
1Alfonso
VIII, king of Castile (1158-1214), founded the first university in Spain.
See below, XXXX
[2]
Item "Non est parvum notitiam et gratiam regiam promereri".
[3]
Item "Fructuosum est et honorabile gratiam nobilium civium et favorem
populi promereri".
[4]
Item "Non videtur esse tutum sine securitatibus et certis pactis ire
in regionem longinquam". Et ita possunt fieri suasiones et dissuasiones,
quarum copiam per libros voluminis poteris invenire.
***
© Steven
M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum
© Università
di Pavia 1999