Boncompagnus 1.18 
Table of Contents -- Previous title -- Next title-- Tituli 
Incipits -- Siglorum conspectus

|1.18 DE ILLIS, QUI PER VANAM CREDULITATEM DELUDUNTUR

1.18.1 Narratio interlocutoria ad materiam prime delusionis exprimendam.

[1] Ante adventum meum pullulabat in prosatoribus heresis cancerosa, quia omnis, qui pollicebatur in prosa exhibere doctrinam, litteras destinabat, quas ipse in magno spatio temporis vel alius picturato verborum| fastu et auctoribus| philosophicis exornarat, cuius testimonio probatus habebatur orator. Unde rudes et inscii pro auro cuprum deauratum emebant.
 | [15r][4rb][10vb] S                   verborum | [8va] P       aucto|ritatibus [15v] A
[2] Magistri vero et eorum fautores, ex eo quod depreciabar proverbia1 et obscura dictamina contempnebam, dicebant me| litteratura carere. Nec ascribebant virtuti sed vitio et levitati, quod semper in presentia dictare volebam.
 me | [11ra] S
1 For the preference shown by French masters for proverbs, see FRANZ JOSEF WORSTBROCK "Die Frühzeit der Ars dictandi im Frankreich" XXX.

[3] Videns ergo quod sine publica verecundia eorum non poterat temeritas refrenari, finxi quod quidam eximius oratorum Bononiensem intraverat civitatem, cui nomen Robertus erat. Et ita sub ipsius velamine ac nominis umbra contra me ipsum litteras texui pudorosas.

oratorum ed. Sutter] orator ed. Pini

1.18.2 Littere, quas sub nomine Roberti transmisi.

[1] "Disparilis proportionis libramine michi stilus respondet: Subest causa, sed forma non imitatur causarum. Accedit sententia dispar, accidens alterabile, circumferentia tripertita et illatum solubile, antecedenti destructo, per equivocationem relationis conclusio subsequetur, et instari non poterit argumen<ta>tio. Si concedatur premissum neque postcedat tempus, rei veritatem nemo poterit diffiteri."

[2] "Pharetram igitur et arcum eloquentie apprehendere iam constringor, ut illum in manifesto sagittem, qui omnium scientias vilipendit, quia dignum est, ut stulto debeam iuxta suam stultitiam respondere, ne sibi vel minus providis fore sapiens videatur. Nam puer abecedarius se philosophis cunctis prefert, se maiorem Tullio esse proponit, seminat in testis fictilibis athomos philosophie, globum veterem ligatus per oppositionem in Arcto dissolvit. Iam posuit stateram suam in celo et semet secundum proprii arbitrii dispositionem ponderat inter cecos. Sic enim secum loquitur, qui non invenit aliquem, cum quo contendat. Sed adhuc non lusit mecum in palestra, quia de Palladis pallatio vituperabiliter fuisset eiectus."

[3] "Verumtamen, ne diem videar detinere sermone, appareat ille philosophus Boncompagnus et respondeat michi, si audet, quia hodie secum in conspectu vestro disposui perorare atque sibi clarius ostendere, quod de Francie thesauro procedere consuevit. Ecce apparebit, quomodo ei suffragari valebit rethorica, quam vidit per sompnium in Parnaso. Circumcidat cartam, scribat in ipsius principio, quicquid velit, in medio et in fine, quecumque sciverit meditari, et ego, sicut ipse intellectus et litteras taliter copulabo, quod nedum litteram vel sillibam, sed etiam punctum unicum non corrumpam. Postmodum vero de trivio, quadrivio, theologia, phisica, iure canonico et civili dabo sibi calicem ad bibendum, in cuius gustu ita erunt ipsius labia intercisa, quod mutire de cetero non audebit, et ego videbor tamquam unus de Francie thesaurariis Italicorum principem superasse."

1.18.3 Narratio, que secundario factum exponit.

[1] Auditis quidem litteris ceperunt magistri et amici mei vocales, versipelles atque fucati extollere famam putativi Roberti| et famam deprimere Boncompagni.
Roberti | [11rb] S          Boncompagni ed. Sutter] om. ed. Pini

1.18.4 Littere, quas post illas meo nomine destinavi.|

[1] "Conclusus ab inconcessis stabo per expositoriam,| et non prevalebunt hodie contra me iacula invidorum. De victoria demum confisus me preparo ad certamen, dummodo Gallicus apparebit cum mortario et pistillo et falsam positionem1 deducat in medium,2 et iam apparebit, utrum rethoricam viderim per sompnium in Parnaso."3
rubr. destinavi | [16r] A         expositoriam | [8vb] P
1 For falsam positionem: Oliva 18.XXX and below Boncompagnus 1.18.5, for falsa doctrina: Boncompagnus 1.18.7, 5.22.1 §4, 5.22.2 §3, Liber decem tabularum prol.        2 On Boncompagno's vocabulary of publishing: deducere in commune (Palma prol., De obsidione Ancone prol., Boncompagnus 5.20.1 §14, epilog., De malo senectutis et senii 1.2), educere in lucem (Boncompagnus prol.).           3 See Haymarus Monachus De expugnata Accone quatrain no. 39.

1.18.5 Narratio, que finem facti exponit.1

1 See Palma 49, Salimbene Cronica (ed. 109) and below Boncompagnus 1.18.15.

[1] Auditis quidem secundis litteris, ceperunt amici mei reales contra invidos proclamare dicentes: 'Hodie apparebit, quid facere poterit contra Boncompagnum Robertus'. Et ceperunt ad invicem se cedere alapis. Tunc amici propter inimicum facto ingenti clamore ad maiorem ecclesiam devenerunt et ita fuit magistrorum et scolarium universitas congregata. Ego autem accessi ad locum et sedens pro tribunali ridebam, querens aliquando: 'Quando veniet iste Robertus?' Canes vero mei nullum tamquam aliquem excusabant, dicentes: 'Impeditus fuit aliquantum, sed cito veniet. Expectate'. Adstantes nempe quemlibet et ignotum digito demonstrabant proclamantes: 'Ecce Robertus, ecce Robertus!' Demum, cum essem pre diuturne more tedio fatigatus, surrexi clamans: 'Veniat Robertus, surgat Robertus, qui nos tamquam animalia bruta vocavit pariter et derisit'. Et continuo plurimi responderunt: 'Nullus est hic, qui vocetur hoc nomine'. Facto itaque silentio tale insolubile promulgavi. Elapso tempore positum erat me Robertum esse. 'Cedat tempus. Rei veritas est, quod ego sum Boncompagnus, et credidistis venire ad vocationem Roberti et venistis ad vocationem Boncompagni. Ergo est vobis per falsam positionem manifeste conclusum'. Invidi namque mei et alii cum summo ludibrio et pudore perpetuo recesserunt, et ego a dilectis meis fui super ulnas usque ad hospitium pre gaudio deportatus.

1.18.6 Narratio secunde delusionis.

[1] Elapso vero unius anni spatio consideravi, quod perfectum odium et perfectus amor rerum iudicium non cognoscit. Unde finxi advenisse quendam, qui vocaretur .W. Ortonensis,1 sub cuius velamine litteras destinavi.

1 Orte, town in northern Lazio, ca. 25 km. east of Viterbo, on the Tevere river.

1.18.7 Littere, quas sub nomine .W. Ortonensis direxi.

[1] "Cum ex prime contagionis vitio humana conditio ad reprehendendum nimium sit proclivis, inveterati delicti vinculum dissolvere iam non possum, quia de antiquo germine ramusculus pullulans, compellitur nature debito respondere."
compellitur ed. Pini] compellor ed. Sutter
[2] "Restringam tamen stilum, in quantum possibilitas optinet, freno temperantie nec ea proponam, que minus provide aliquem dehonestent. Intellexi| nempe, quod quidam nomine Boncompagnus multo se maiorem facit, quam eum libra veritatis appendat. Se ponderat super omnes philosophos in statera, depreciatur scientiam singulorum. Immo, ut breviter comprehendam, sicut ioculator se habet, quia magis insistit derisionibus quam doctrine. Unde me, qui fui semper a sacrosancte Romane ecclesie uberibus enutritus, cum eo contendere non deceret."
Intellexi | [11va] S
[3] "Habens namque respectum ad eum, voco sitientes ad aquas, et qui non habent argentum, non desinant properare, quia non spe questus nec alicuius lucri gratia tam divites quam pauperes secundum formam| curialem facultatem| proposui oratoriam edocere, arbitrans obsequium prestare Deo, si scientie itinera scolaribus demonstrabo, qui per false doctrine semitam vagis et tortuosis passibus gradiuntur."
     formam | [9ra] P            faculta|tem [16v] A

1.18.8 Narratio, que factum exponit.

[1] Litteras quidem istas magistri et scolares preconiis efferebant, asserentes quod nichil respectu ipsius .W. valebat in dictamine Boncompagnus. Quid plura? In termino constituto ad plateam sancti Stephani properarunt, interrogantes attentius de .W. Denique, cum neminem invenirent, fatebantur se turpiter fuisse delusos.

1.18.9 Narratio, que pronuntiat materiam tertie delusionis.

[1] Quinque salutationum tabulas, quas habere volentibus exhibueram, invidi hoc modo fumigiio tenebrarant: humectaverunt cartas sicut madescit pannus, de quo pilositas removetur, et eas altius collocantes fumum fecerunt sub eis fieri diuturnum. Et sic a centum annis retro composite videbantur. Postea fecerunt generalem conventum, in quo Tabulas illas me non composuisse firmiter asserebant, testimonium sophistice vetustatis coram omnibus ostendentes, et me furem et corniculam appellebant, moventes capita et dicentes: 'Triginta annos nondum habes et Habraham vidisti,1 sed depositis alienis plumis remanebis ut cornicula denudatus'.2

1 Ioh. 8.57. Since Sutter's biography, this statement has been used to fix the approximate date of Boncompagno's birth, without recognizing its origin in the Pharisees inquisition of Jesus. Another verse from this debate (Ioh. 8.44) is alluded to in Oliva 18.25 and above, Boncompagnus 1.18.4          2 Horace Ep. 1.3.19-20, also alluded to in Isagoge prol. 1, Tractatus virtutum §7 and below, Boncompagnus 1.18.12.

[2] Postulavi audientiam, quam impetrare nequivi, quoniam ita fuerat machinatum, et ita pudorosus et confusis recessi. Habebam tunc plurimos auditores, quos incontinenti dimisi, et latui novem diebus, in quibus dictavi librum, qui Palma vocatur. Sed firmiter credebatur, quod auffugerim pro pudore. Unde tam apud invidos quam amicos reputabar sicut ille, qui propter latrocinium fustigatur.

1.18.10 Littere, quas absque titulo in septem clausulis destinavi, quarum quelibet inceptionem habebat a "Finxi me longius ire".|1

[1] "Finxi me longius ire, ut in clipeo iustitie ymaginem pingerem veritatis, quia invidi et emuli contra me odii et mendatii gladium extraxerunt."
rubr. ire | [11vb] S          Boncompagni ed. Sutter] om. ed. Pini
1 Luc. 24.28

[2] "Finxi me longius ire, ut illos tenebrem atque confundam, qui Salutationum tabulas induerunt sophisticam vetustatem."

[3] "Finxi me longius ire, ut illos, qui me de inconstantie vitio arguebant, de levitate stultitie reprehendam."

[4] "Finxi me longius ire, ut invidi copiosam haberent materiam detrahendi, et maior esset illis confusio in regressu."

[5] "Finxi me longius ire, ut cornicule remaneant denudate et hirci1 lucernarii erubescant."

1 See Quinque tabule salutationum 2.17, 4.10, De amicitia 19, Boncompagnus1.2.6, 1.5.3, 1.15.3, 5.22.4 and 1.18.14 (yrcocervus)

[6] "Finxi me longius ire, ut opera, que faciam, testimonium perhibeant veritati."

[7] "Finxi me longius ire, ut saporiferos eloquentie dactilos Palma producat, quam hodie in vestra presentia recitabo."

1.18.11 Narratio, que insinuat finem facti.

[1] Auditis quidem litteris invidi stupuerunt et amici gaudio inenarrabili exultabant, et si bene laus in hore proprio resonaret, dicerem cum quanto gaudio et tripudio merui opusculum recitare. Taceo etiam, qualiter corniculis denudatis me sequebantur scolarium multitudines numerose.
  numerose | [9rb] P

1.18.12 De illius magistri delusione, qui dedit michi materiam de cornibus et penna.

[1] De cornibus cornute materiam exhibuisti cornutam. Et sic eris bicornis atque cornutus, quia te de cornuta epistola| cornutabo. Sepe cornua evacuat penna et sic te insipientia vacuavit, quod altera de te faciet corniculum risum.
     epistola te| cornutabo [17r] tr. A

1.18.13 Narratio quarte delusionis.

[1] Quodam vero tempore non longe a civitate morabar, verumtamen credebatur, quod ivissem in regionem longinquam. Estas quidem erat et calor intendebatur, sicut in mense Iulii consuevit intendi, tunc universitati magistrorum et scolarium litteras destinavi, fingens .H. Bauguarum esse rei auctorem.

1.18.14 Littere, quibus sub .H. Bauguari nomine intimavi, quod asinus debebat in leonem mutari et postmodum in aquilam et volare et alia mira fieri.

[1] "In partibus Arabie ac Tolleti1 tam in astronomia quam in omnibus magicis operibus operam exhibui diuturnam, quia per decem annorum spatium fui inter Arabas et Satrapas conversatus, ivi ultra Sauromatas et Glaciales, apud quos legi Uranech,2 qui aspidem surdam fumigiis et incantionibus faciebat audire, et serpentes omnes convertebat in muscas."

1 For the role of Toledo as a center of translation, HASKINS Renaissance 285-6; MARIE-THERESE D'ALVERNY "Translations and Translators" Renaissance and Renewal in the Twelfth Century 444ff. See Boncompagnus prol. XXX.        2 R. HALLEUX Les textes alchemiques (Turnhout 1979) Typologie des sources du moyen age occidental, vol. 32; FUAT SEZGIN Geschichte des arabischen Schrifttums (Leiden 1967-79); LYNN THORNIKE History of Magic and Experimental Science (New York 1923); Isis; G. CARBONELLI Sulle fonti storiche della chemie e dell'alchemia in Italia (Rome 1925); HASKINS Medieval Science; MANFRED ULLMANN Die Natur- und Geheimwissenschaft im Islam (Leiden 1972) = Handbuch der Orientalistik, 1. Abt.: Der Nahe und der Mittlere Osten. Erganzensband 6.2; John of Salisbury Policraticus 1.9-2.28; DOROTHEA SINGER, Catalogue of Latin and Vernacular Alchemical Manuscripts in Great Britain and Ireland Dating from before the XVI Century (Brussels 1928); FRANCIS J. CARMODY Arabic Astronomical and Astrological Texts in Latin Translation (Berkeley 1956); LYNN THORNDIKE and PEARL KIBRE A Catalogue of Incipits of Mediaeval Scientific Writings in Latin (Cambridge Mass., 1963) with updates in Speculum 40 (1965) and 43 (1968); HEINRICH FERDINAND Die Uebersetzungen arabischer Werke in das Lateinische seit dem XI. Jahrhundert Abh. Göttingen, Hist.-Philol. Kl. 22, 1877; JOSHUA D. LIPTON The Rational Evaluation of Astrology in the Period of Arabo-Latin Translation, ca. 1126-1187 (PhD diss. UCLA 1978).

[2] "Legi etiam fantasticum Ramafitoni, qui per Almicatarath| multa distinxit in astrolobio Salamonis, transcurri Faunes et Almuchamir, qui sunt precipui libri magice facultatis. Intelligo per Zenzalimach latratus canum et voces avium, usque ad passerem et cardellum."

Almicatarath | [12ra] S
[3] "Item novi mirabilia per ymagines operari, sed non sunt quelibet in publico revelando, quoniam qui vulgat mistica minuit maiestatem et que producuntur in turbam, non possunt manere secreta. Verumtamen, quia ignorantibus impossibilia huiusmodi esse videntur, ideo vobis intimo, quatinus hodie circa vel parum ultra meridiem, quia tunc sol esse incipiet in suo fervore, ad plateam sancti Ambrosii veniatis, ubi transmutari prius asinum in leonem, et cum in asinum revertetur, sicut yrcocervus apparebit cornutus et tunc assumet pennas, ut aquila et vobis videntibus per aera volitabit, verumtamen in fine asinus remanebit.1 Serpentes quidem arabunt ibi litus cum vulpe, vaticinabuntur scimie de futuris, que ludi facient memoriam derisivam. Provideat etiam quilibet, ne sibi caput operire presumat, sed vertat nudam faciem contra solem, quoniam aliter nemo posset videre mirabilia secretorum."

1 For the theme of impossible flight, see Salimbene Cronica (XXX ed. 109) and Tractatus virtutum §6, Boncompagnus5.20.1, 6.7.4 §15, Prooemium ad Summam Institutionum Azonis (quoniam ex alto irremediabiliter corruit, qui volare satagit antequam pennas assumat), and above, Isagoge prol. 1, note 3. See also Palma 49, Salimbene Cronica (ed. 109) and above Boncompagnus 1.18.5.

1.18.15 Narratio, que finem delusionis exponit.

[1] Auditis quidem litteris fuit rumor per civitatem diffusus et ita magistrorum et scolarium universitas, iuvenes et virgines, senes cum iunioribus preoccupaverunt ante horam statutam plateam et tecta domorum, venerunt et steterunt diutius, effectus impossibiles prestolantes. Demum intollerabili calore atque pudore affecti recesserunt, publice profitendo se consimiles fuisse asinis, ex eo quod asinos volare credebant. Per has nempe delusiones invidiorum hora frenavi, relinquens posteris memoriam sempiternam, quod aures non habenat nimium patulas ad credendum.


 

1.18.4 Letter under the guise of a H.<einrich?> of Bavaria, in which I revealed that an ass would be changed into a lion and after that, into an eagle, and that it would fly and other marvels would be performed.

[1] "I applied myself extensively to both astronomy and to all the magical arts in parts of Arabia and at Toledo, because I dwelled ten years long among the Arabs and Persians; I went beyond the Sauromatas and the Glaciales, among whom I read Uranech, who used to make a deaf asp able to hear by smoke and incantations, and who changed all snakes into flies.
[2] I also read the Fantasticum of Ramafitonus, who clarified much in Solomon's astrolabe by Almicatarath, and I read Faunes and Almuchamir, which are the special books of the magical faculty.  From Zenzalimach, I understand dog barks and bird calls, up to the sparrow and cardinal.
[3] I knew how to work marvels by images, but  such should not be revealed in public, since one who divulges mystical things diminishes their majesty, and those things brought forth to the crowd cannot remain secrets.  Nevertheless, because they might seem impossible to the ignorant, I shall therefore reveal to you, that today, around noon or a little bit after, because the sun will begin then to be at its hottest, you shall come to St. Ambrose's square, where I will first change an ass into a lion, and when it reverts to an ass, it will appear horned just like a goat.  And then it will assume feathers like an eagle and it will fly through the air for those of you watching.  Nevertheless, it will remain an ass at the end.  Snakes will plow the shore there with a fox, monkeys will foretell the future, which tricks will make derisive memorial.  Everyone should take care not to dare cover their heads, but should turn face to the sun, since otherwise none can possibly see the marvels of secrets.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999