| [17r] A [9rb] P [12ra] S | [9va] P ec|clesie [17v] A Christianum | [12rb] S1 Cf. G. VECCHI "Teoresi e prassi del canto a due voci in Italia nel Duecento e nel primo Trecento" in L'Ars Nova Italiana del Trecento, IV (Comune de Certaldo 1970) 203-214; Le origini (Milan 1956) La litteratura italiana, Studi e testi, I, p. 756-759. See also below, 6.8.
[2] Sarraceni quidem Christicolas non cantare, sed delirare fatentur.
[3] E contrario referunt Christiani, quod Sarraceni voces transglutiunt et cantus in faucibus gargarizant.
[4] Asserunt Gallici, quod Ytalici semper in crebra vocum fractione delirant, unde illos dedignantur audire.
[5] Ytalici e contrario perhibent, quod Gallici et Teutonici ad modum febricitantium tremulas voces emittunt et, cum per immoderatam vocum emissionem celum propulsare nituntur, aut arbitrantur Deum esse surdum aut illum posse aliqua vocum rabiditate placari.
[6] Ceterum in hoc debent placere cantores, quod ad invicem se contempnunt et semper unus errorem suum per alienum excusat et dicit: 'Organum illius non dimisit me perficere melodiam'. Frequenter enim insufficientiam sui cantus imputat voci vel dissuetudini. Et est notandum, quod cantores omnes volunt de ordinata positione vocum laudari, quia quantumcumque displiceant auditoribus, sibimet placere noscuntur; quoniam cantus est actio anime,| et nisi ex morbo proveniat aut aliquis canere compellatur, semper de letitia cordis| procedit. Quod notari potest in risu et iocundis motibus corporum humanorum. Nam fere omnes electi cantores esse videntur mobiles et lacivi, consuetudinem a delectatione cantandi trahentes.
anime | [9vb] P cor|dis [12va] S[7] Mulieres etiam annose in suis melodiis reiuvenari videntur, et pastores, cum per deserta et nemora modulantur, se putant in celestibus commorari. Nam omnis, qui cantat| ex iocunditate, quam habet vel sperat habere, prorumpit in vocem, quam habet ex motu anime provenire. Sed est instantia in doctoribus cantuum, qui, cum docent, sepe tedio afficiuntur et nimia repititione cantandi; et in his, qui fatigantur in ecclesiasticis officiis; vel in ioculatoribus, qui propter cantum volunt esse lucrosi; aut in illis, qui aliquando cantant in nemoribus et locis dubitabilibus, ne timorosi esse credantur.
can|tat [18r] A
***
© Steven
M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum
© Università
di Pavia 1999