|1.2 DE
ASPIRATIONIBUS
1.2.1
Notula doctrinalis, qua exprimitur, quare Priscianus doctrinam non edidit
aspirandi.
[1]
De sillabiis vel dictionibus aspirandis modicam doctrinam legentibus contulit
Priscianus ex eo, quod in antiquorum operibus non invenit nec ipse fuit
naturalis inventor, immo studiosissimus compilator.1
Ego vero ex alterius vel illius doctrina quasi nullum prebere valeo documentum.
Verumtamen, quod scire potui per vim consuetudinis et nature, vobis fideliter
demonstrabo.
1 Priscianus,
in his Institutiones grammaticae, epistle ded. (ed. KEIL
Grammatici
Latini 2.2 lines 1-3), claims absolute originality and novelty for
his work, because none had treated the same topics before. See Dante, De
vulgari eloquentia 1.1.1, for a similiar claim, (although Dante ends
the same paragraph with a
compilatio topos!). Cf. also Rhetorica
ad Herennium 1.4.7 and Cicero De inventione 1.16.23.
1.2.2
Quid sit aspiratio.
[1]
Aspiratio est aspera pronuntiatio, quam actio nature cum quoddam anhelitu
ab interiore parte produxit. Unde cum labore proferentis et inspiratione
aeris aspiratio transmittitur per ysophagum usque ad plectrum lingue.
[2]
Vel aspiratio est asperitatis remotio et inductio lenitatis.
[3]
Vel aspiratio est aspera seu lenis anhelitus prolatio, que quandoque asperat
quinque vocales, quandoque lenit quatuor consonantes.
1.2.3
Unde dicatur.
[1]
Dicitur autem aspiratio a 'spiro, spiras' vel a motione spiritum, quia
cum quis aspirat, spirare videtur, idest vocem cum fatigatione spiritus
emittere.|
emittere
| [2vb]
P
1.2.4
Quare fuerit inventa.
[1]
Quare autem aspiratio inventa fuerit, non inveni, sed arbitror, quod propter
mollitudinem vocalium et asperitatem trium consonantium, scilicet: .C.,
.T., .P. et ut .R. ...magis in fine quam in principio|.... resonaret.
Nam| Hebrei...
1.2.5
De nominibus propriis cum vocalibus aspiratis.
[1]
Primum nomen Domini "Hon, Heloi, Habraham, Hisahae, Henoch," et
"Haram" et "Homerus, Hubaldus, Holdoricus, Hambaldus, Hugo, Halialdus,
Hahymericus, Hahynius, Helena, Hymelda, Hynulglica, H<???>lgba,
Helicha, Haicha."
[2]
Et nota, quod omne proprium nomen, quod habet duas coniunctas vocales,
inter primam et ultimam sillibam debet infra dictionem aspirari, ut "Iohannes"
et "Bertrahimus".
[3]
Item nota, quod omnia propria nomina virorum et mulierum, in quorum principiis
est una vocalis pro sillaba, secundum Teutonicorum consuetudinem aspiratur.
Sane Teutonici ex natura ydiomatis proprii aspere verba proferunt, quare
frequenter dictiones aspirunt et asperius pronuntiant aspiratas. Aspirantur
etiam apud eos "Henricus" et "Hermannus" et similia, et illos
in aspiratione tali aliquando imitamur.
1.2.6
De appellativis cum vocalibus aspiratis.
[1]
"Homo, honor, hospitium, hostis, hostium, hos, horis," debet sinde
dubio aspirari, quia "hostium" aspiratur, et "hos" est "hostium"
huius corporis et et cuiuslibet animalis "hos" habentis. "Hystoria,
hora" pro parte temporis et clamidis aspiratur "hasta". "Heremita,
Hebreus, hircus, hymes, holus, hirtos, hircristidos, hidioma, harmenia,
habissus, hylus, heros, hebanus," et "honestas."
1.2.7
De verbis cum vocalibus aspiratis.
[1]
"Habeo, habito, heredito, hylaro, honesto, honoro, hedifico, hospito,
hereo, humeo, humilio, humo, humano, hanello, hyo," et "hamo"
quandoque significat "mittere hanium", "traho, veho, prehendo",
non est in usu, sed antiquitus aspirabantur, unde ab eo composita aspirantur
in penultima vocali, ut "apprehendo, comprehendo, deprehendo, reprehendo."
comprehendo--reprehendo
add. A in margine
1.2.7a
<De pronominibus>
[1]
De pronominibus aspirantur "michi" et "hic, hec, hoc".
1.2.8
De adverbiis cum vocalibus aspiratis.
[1]
"Hodie, heri, hactenus, hinc, hac, adhuc" et "haud" pro 'non',
"habundanter, humiliter, honestius, humatutus."
1.2.9
De interiectionibus et qualiter debent vocales quelibet, quando ponuntur
pro interiectionibus, aspirari.
[1]
Nota, quod "Heu, hei, haha" et omnis vocalis potest esse interiectio,
et quandocumque aliqua vocalis pro interiectione ponitur, debet sine dubio
aspirari. Verumtamen consignificationes harum interiectionum nemo scire
valeret, nisi per mores hominum et diversas consuetudines terrarum. Nam
in quibusdam partibus| exclamatur "Haha" geminatum| vel amplius
repetitum; per "He" aut "Hii" fuga vel victoria denotatur.
In quibusdam vero partibus Italie, quando fugatur lupus, exclamatur| "Huhu."
Et, cum odor fetidus repente sentitur aut manus vel pes ex improviso alicui
sorditatur, exclamatur "Hu". "Ho" quandoque denotat amirationem,
quandoque lassitudinem vel debilitatem aut immoderatum laborem; sed "Ho"
frequentius dolorem ubique indicare videtur. "He" autem quandoque
dolorem et quandoque derisionem significat. Ceterum infiniti apud Italicos
pronuntiant "He" vel "Hi", cum vituperant vel derrident.
"Hii" autem raro pronuntiatur, nisi cum quis aliquid contempnit
vel aborret. Et nota, quod Teutonici de tribus vocalibus aspiratis faciunt
unam interiectionem dolentis vel plorantis, videlicet "Hahuhe".
Hebrei nempe interiectiones in fine aspirant, ut "Aleph" et "Caph",
et quandoque in principio et in fine, ut "Huah".
1.2.10
Quod prepositiones et coniunctiones non consueverunt aspirari.
[1]
Prepositiones autem ad regimen et compositionem, et coniunctiones ad copulandum
et honorandum invente fuerunt. Et omne, quod regit, componit, copulat et
exhornat diversum, est ab illo, quod regitur, conponitur, copulatur et
hornatur, sicut patet in aqua, colla, bitumine, clavo fereo et cemento,
ex quibus causis videtur, quod prepositiones et coniunctiones immediate
ponuntur cum dictionibus aspiratis qualiter aspirari non debent, quia fieret
aspirationis geminatio, unde non videntur apte regere vel in compositione
venire aut copulare vel hornare.
1.2.11
Quod sint consonantes, que aspirantur, et quomodo probetur, quod tam consonantes
quam sequentes vocales in similis aspirantur.
[1]
Quatuor sunt consonantes ...
1.2.12
Quare aspirationis nota vocalibus anteponitur.
[1]
Anteponitur vocalibus quando ... vocalium| sequitur incultatio...
1.2.13
De propriis nominibus cum .C. aspiratis.
[1]
"Michael, Chaspar, Melchior, Archi<?>dinus, Archelaus, Nicholaus,
Ysachius, Achale, Hachachia, Rachel, Ioachim, Zacheus, Chalohiam."
1.2.14
De nominibus appellativis cum .C. aspiratis.
[1]
"Cherubin, archangelus, patriarcha, tetrarcha, archimandrita, archisina,
gregus, archiflamines,| archiepiscopus...sarchofagum,| chananeus, ..."
1.2.15
De illis, qui male pronuntiant aspirationem in illa dictione 'michi' et
ubicumque .I. vel .E. ponuntur post .C. aspiratum.
[1]
Quidam a prava consuetudine vel a fastu modum pronuntiandi trahentes nolunt
vel dedignantur hanc dictionem "michi" cum aspiratione proferre,
sed ita eam pronuntiant ac si aspiratio non poneretur, ut "mici"
sine aspirationis nota, et simili pronuntiant ubicumque 'i' vel 'e' ponuntur
post 'c' aspiratum, in quo non modicum errare videntur, quia ex quo aspiratione
non pronuntiant, non esset necessarium quod aspiratio scriberetur.
1.2.16
De <nominibus et> verbis, que aspirantur cum .P.
[1]
"Tripho, Pharao, phares, Phylippus ...cum narrium corrugatione|
pronuntiant... "
1.2.17
De nominibus propriis et appellativis, que aspirantur cum .P.
[1]
"Theatrum ..."
1.2.18
De verbis et nominibus, a quibus verba sumuntur, que cum .T. aspirantur.
[1]
"Thesaurizo, cathenzo ...horum verborum sunt| thesaurus...et
epithyma." |
1.2.19
De dictionibus, que diversimode aspirantur.
[1]
Nota, quod dictionum alia tamen in principio aspiratur, ut "habeo";
alia tamen in fine, ut "triumphus"; alia in duobus sillabis eadem
aspiratione repetitat cum aliquarum interpositione sillibarum, ut "philosophia";
alia in duabus et de diversis coniuntis in medio dictionis, ut "sarcophagum";
alia in tribus in principio dictionis usque ad penultimam sillibam, ut
"chuchophonia"; alia in omnibus silabis, ut "Chayphas" et
"Pharpha".
1.2.20
De dictionibus, que aspirantur cum .C. sequente .R.
[1]
"Chrete", unde "chretes, Chroatia, Chroati, michrocosmus."
"Chrisis" vel "chresis", unde "chreticus, chraneum, chraton,
Ypochras, lanchramus," invenitur aspiratum. "Chromes", unde
per quandam similitudinem posset aspirari "chrotoma", quia de similibus
trahimus argumentum. Arbitror etiam, quod "chrebee" et "chribrum"
atque consimiles dictiones debeant aspirari. Cum 't' autem iste dictiones
et| consimiles aspirantur, videlicet: "thethraca, throphus, thranitidis"
et "throcheus". Preterea non video, quomodo hec nomina, videlicet
"Pirrus" et "Pirrata", et similia valeant aspirari ex eo,
quod prolatio aspirationis percipi non valeret.
1.2.21
Notula doctrinalis desumptis et derivatis.
[1]
Omnes dictiones ab dictionibus superius aspiratis derivate debent sine
dubio aspirari.
[2]
Item omnes dictiones consimilem sillibicationem habentes debent similiter
aspirari, quia de similitudine oritur probabilitas naturalis. Insuper nemo
debet vilipendere 'h', que nota est aspirationis vel habet diversos aspirandi
modos, quia sine aspirationis beneficio comittitur barbarismus. Ad hoc
ille, que docuit sutagum suum "chrete" et corvum suum "chro"
naturaliter aspirare, aspirandi scientiam contulit Boncompagno.
***
© Steven
M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum
© Università
di Pavia 1999