Boncompagnus 1.20 
Table of Contents -- Previous title -- Next title-- Tituli 
Incipits -- Siglorum conspectus

|1.20 DE SUBSIDIIS POSTULANDIS

1.20.1 De filio, qui nuper ivit ad scolas et petit subsidia parentibus.

[1] "Legistis me de numero filiorum et me litterarum studio dedicastis, promittentes quod me vultis ponere in principio leticie vestre, unde michi deberetis accuratius providere. Parisius quidem sunt omnia victualia solito cariora, quare sic cito compellor vestrum auxilium implorare. Supplico igitur, ut insufficientie mee neccessaria dirigatis."
    | [18r] A   [9vb] P   [12va] S

1.20.2 Responsio cum redargutione.

[1] "Primum carmen scolarium est petitio expensarum nec unquam erit epistola, que non requirat argentum. Debuisses quidem per biennium fecisse primo moram in scolis, antequam ita importune subsidia postulares.|"
postu|lares  [12vb] S

1.20.3 Remissive littere contra parentes.

[1] "Qui remorantur domi, iudicant de abscentibus, prout volunt, et dum sedent super ollas carnium in saturitate panem edentes, illorum nullatenus recordantur, qui fame, siti, frigore ac nuditate opprimuntur in scolasticis disciplinis. Ecce Parisius dego, ubi dedistis utiliter iam expendi, et .XXX. marchas sub usuris| accepi, pro quibus libros et animam obligavi."
usuris |  [10ra] P

1.20.4 Alie de consimili materia.

[1] "Si parentum suffragia michi defuerint, quid mei recordari debebit, quis auxiliabitur michi? Habebo recursum ad barbaras nationes aut queram subsidia paganorum? Dicam ergo 'Pater meus et mater mea derelinquerunt me, unde non est mirum, si fratres, noti et amici me penitus derelinquunt.' In hoc enim feritatem superare videmini bestiarum, que de suis natis habent diligentiam naturalem."

1.20.5 Littere speciales ad patrem.

[1] "Ad vos, metuende pater, specialius converto sermonem, qui me tamquam os de ossibus vestris et carnem de carne vestra fovere debetis. Misistis me quidem ad studia litterarum, in quibus, ut credo, vultis, quod debeam fame ac nuditate perire. Iam enim quadriennium est elapsum, quod non solum michi subsidia denegastis, verum etiam noluistis me vestris litteris visitare."

1.20.6 Littere speciales ad matrem.

[1] "Ad vos, reverenda mater, sicut ad specialem portum recurro supplicans vestre lacrimabiliter pietati, ut filium, quem in corpore vestro portastis,| lactastis uberibus, laboribus et exercitiis nutrivistis, non dimittatis fame ac nuditate perire. Nam pater meus, immo non pater, sed vitricus, non recordatur mei nec michi procurat in aliquo subvenire. Credit forte me adulterinum esse, unde vestre detrahit honestati. Succurrere igitur michi pietas materna dignetur et austeritatem paternam studeat mitigare, alioquin dimisso studio ibo in regionem lonqinquam numquam ad propria reversurus."
    portastis| [18v] A

1.20.7 Littere speciales ad fratres cum variatione regulari.

[1] "A fraternitate vestra sepius postulavi, misi vobis litteras et remisi, pertinatiam vestram supplicationibus propulsavi, ut michi de bonis paternis deberetis oportuna subsidia ministrare, quod facere penitus recusastis. Nunc autem vos, prece qua possum, exoro, quatinus michi taliter destinare necessaria procuretis, quod meum inceptum finem congruum sortiatur," vel "ut quod incepi, fine valeam laudabili terminare," vel "quod de me consequi mereamini gloriam et honorem," vel "quod labor meus fructum pariat expectatum," vel "quod non compellar ab incepto| studio resilire," vel "quod in studio possim decentius remorari," vel "tantam michi quantitatem peccunie destinetis, de qua possim creditoribus, quid me assidue persequuntur, debitum solvere atque cum sociis sicut expedit permanere." Vel "honorabiliter," si dives est: si vero pauper, "competenter." Vel: "quod vestra possit liberalitas comendari" vel "quod apud omnes vestra liberalitas commendatur" vel "quod non peream sub onere usurarum" vel "quod usurarum oneri non succumbam. Item, si michi non miseritis oportuna, domum regrediar et vobiscum hereditaria iura usque ad novissimum quadrantem partibor." Vel: "Relinquam studium et ordinem clericalem et tunc apparebit, si aliquis vestrum erit ausus denegare michi portionem hereditatis paterne."
incepto | [13ra] S

1.20.8 Notula, in qua distinguntur diversi effectus usure.

[1] Dici potest, quomodo usura de semine fenoris gravidetur, crescat assidue, cum debitor dormiat ipsa vigilet, sit tamquam rubigo que ferrum consumit,| sit tamquam lepra que membra deturpat, sit velut tinea peccunie, sit tamquam impetigo consumens, sit velut sanguisuga. Immo plus, quoniam sanguisuga cutem dimittit, quando est plena cruore, sed usura est tamquam hos inferni et sicut terra, que non saciatur aqua, sic velut ydropisis et usurarius tamquam ydropicus, cui omnis potatio sitim inducit.
  consumit | [10rb] P

1.20.9 Quod filii sacerdotum et religiosarum personarum non coguntur subsidia postulare.

[1] Sunt namque infiniti ecclesiarum prelati et subditi, sacerdotes et levite, abbates et monachi et Hospitalarii, qui cum sacris lumbis filios generant consecratos, quos aliquando ad velamen pudoris 'nepotes' appellant. Et possunt dici vere 'nepotes', quia post eos sunt nate. Illos autem non oportet suis patribus pro rebus necessariis supplicare, quia tanta eis affectio exhibetur, quod alicuius facundia exprimere non valeret, quia spirituales genitores omnem gradum temporalis amoris excedunt et, nisi vergant ad inopiam, semper student vota petentium prevenire. Unde feliciter ducunt vitam in terris, qui esse talium promeruerunt heredes, quoniam eorum lampas tunc extingui valebit, cum frangetur coram altari, de quo recipiunt subsidia oportuna. Immo sic habundant et redundant, quod non habent nisi referre| grates et dicere: 'Tanta est affectio, quam erga me ostenditis, quod multi credunt me fuisse de lumbis vestris creatus.'
    refer|re [19r] A

1.20.10 Littere speciales ad patruum.

[1] "Cum vos non patruum sed patrem appellem, non est mirum, si ad paternitatis vestre pedes tamquam ad securum portum recurro, supplicans humiliter et exorans ut michi aliquid subsidium dirigatis."

1.20.11 Alie de consimili materia.

[1] "Extuistis michi ..."

1.20.12 Item alie de consimili materia.

[1] "Post mortem patris mei pater et patruus remansistis, sola vestra munificentia me nutruit, aluit et evexit. Non fuit alius, que me respiceret, non fuit aliuis, que michi preberet auxilium aliquid vel iuvamen. Unde quicquid sum et ero Deo et vobis est principaliter ascribendum. Ergo, quia sum germ<???> pululans de vestra radice et me in patrem assumere dignati fuistis, liberalitati vestre non desino supplicare, quatinus etc." |
etc. | [10va] P

1.20.13 Littere ad primum magistrum.1

[1] "Pater et magister extitistis michi omni tempore per beneficium et doctrinam. Me prima docuistis elementa faciendo sucessivum progressum, et, cum doctrine pocula propinastis, non defuit liberalitas largitoris. Unde scire non possum, quibus preconiis vos extollam, quas paternitati vestre debeam laudes referre. Dicam ergo "deus2 meus et dominus meus": deus per creationem doctrine et dominus per beneficii largitatem. A vobis igitur cuncta, que habeo, recognosco. Unde tamquam res possessa principalem respicio possessorem, supplicans et exorans quatenus etc."3
A = 19r, M = 9ra, Bern = 114vb, Berlin = 26r, P = 10va, S = 14vb          extuistis] extitistis Berlin P
1 SCHÖNBACH, referring to Boncompagnus 1.23.3 (Beiträge 15), writes “schon vorher Graec. 12c (ie Graz fol. 12va) hat er an diesen (Nicholaus) einen Bittbrief gerichtet.” SCHÖNBACH’s ‘Bittbrief’ must be Boncompagnus 1.20.13, which is a letter from a student to his first master. It is quite obviously the only letter on fol. 12va which could pertain to the relationship between Nicholaus and Boncompagno, because the other letters in title 1.20 are those of fathers and sons, or of other blood relations. SCHÖNBACH appears to have misinterpreted it as a letter from Boncompagno to Nicholaus, perhaps because reference is made to a beneficium conveyed by the adressee to his former student; that is, the teacher gave not only doctrine, but also a beneficium to the student. Should the addressee be a bishop, as Nicholas was in 1211, he would be in a position to grant a benefice to his former student. But as 1.23.3 makes clear, Boncompagno was Nicholaus’s teacher.        2 For another example of a mortal being called ‘Deus’, see Rhetorica novissima 9.2.7 (GAUDENZI ed. 281).          3 De amicitia 23 discusses the incompatability of true friendship with a striving for office.

1.20.14 Littere ad specialem amicum.

[1] "Inter fideles et reales amicos vos possum absque dubio computare, quia tam in prosperis quam in adversis fidem illibatam servastis, meam insufficientiam taliter supportantes. Ad vos autem habeo cum fiducia summa recursum et vestrum postulo suffragium confidenter, supplicans etc."

1.20.15 Littere, quas mittit aliquis consanguinus pape ipsi pape.

[1] "Ecce me beatum dicunt omnes generationes ex ..."

1.20.16 Littere alicuis nepotis ad magnum prelatum vel maximus.

[1] "Cum sitis patrum princeps" vel "episcoporum princeps" aut "in potestate maxima constituti et ego meruerim contrahere orriginem de vestra prosapia generosa, non est mirum, si ad pedes celsitudinis vestre recurro subsidia confidentius postulando. Nemo enim dubitat, nullus ambigit,| quod munificentia vestra me servat aliquibus necessariis indigere. Immo ..."
    ambigit| [19v] A

1.20.17 Littere nobilis et pauperis scolaris ad aliquem suum patruum vel consanguineum.

[1] "Utinam fuissem natus de prosapia rusticana, quia non essem oprobrium hominum et abiecio parentele. Nam ex parentum altitudine generosus appellor, plurimi digito me demonstrant, nobilitatis laudes famosis preconiis extollentes. Ego vero inclinato capite flexis in terram oculis transeo pudibundus, cernens| quod nobilitatem ipsam paupertatis rubigo consumit et famosus prosapie titulus inopie nigretudine tenebratur. Ad augmentum quidem pudoris mei video iugiter filios ignobilium, qui extentis collis et fractis cervicibus circumamicti vadunt et incedunt hornati velut similitudo Templi. Isti quidem affluunt divitiis, hospitia famosa conducunt, recipiunt adve<???>es. Unde ab omnibus et singulis honorantur et ego degens in tugurio, palliolo cohoperior depilato, sicque sum gloriosus indigens paten, quia sufficere michi non possum. Preterea recursum habere non valeo ad parentes, quoniam tenentur filios ad militiam promovere, maritare filias, qui in etate nubili iam consistunt, et expendere plurima in usibus cotidianis, qui vitari non possunt. Ad vos ergo tamquam ad altum dominum meum recurro, liberalitati vestre humiliter supplicando, quatinus in fonte liberalitatis vestre minimum digitum i<???>gatis, refrigerando linguam indigentis nepotis vestri, qui utitur et consumitur in camino eximie paupertatis. "
cernens | [10vb] P          oprobrium] obprobium Bern        flexis] flexisque Bern

1.20.18 Littere de inventionibus materiarum consimilium.

[1] In plurimis quidem titulis per libros diffusis responsiones per auxilium variationis possunt congrue reperiri. Verumtamen sola rerum datio prestolanti satisfacit ad plenum. Illi autem, que non valent postulata largiri, a necessitate respondere dicentur. Omnes ergo, que nolunt satisfacere postulanti, excusationes et occasiones calvas plenissime sciunt absque omni magisterio invenire. Preterea omnes postulantes, nisi a summa ruditate brutescant, bene sciunt distinguere ac specificare, quibus indigent, quia sola necessitas indigentibus debet esse magistram.

[2] Item omnes illi, que destinant studentibus oportuna, quinque dicunt 'Si laudabiliter studueris, omnia tibi necessaria dirigemus' vel 'Si non laudabiliter studueris, nichil tibi ulterius diremus' vel 'tibi non permittemus ulterius aliquid destinari' vel 'talia de te audivimus, quod vestrum| subsidium amplius non habebis'. Huiusmodi equidem conditionalia dona et exortationes omnibus patent, quia etiam rustici molendinarii et simplices muliercule studentes ad scientiam capescendam ortantur et sciunt reddere causam, pro qua negant subsidia postulata.

    vestrum| [20r] A

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999