Boncompagnus 1.21 
Table of Contents -- Previous title -- Next title-- Tituli 
Incipits -- Siglorum conspectus

|1.21 DE MISERIIS STUDENTIUM

1.21.1 De scolari, qui significat cum quanta miseria mendicare cogatur.

[1] "Cogit me anxietas eximie paupertatis et abhominabilis inopia me compellit promere lacrimosum et narrationum seriem pudorosam.| Nam, cum deberem lectioni vacare et studiosius insistere scolasticis disciplinis, per hostia scolarium clamito mendicando. Insisto quippe, reiterans aliqando vigesies 'o boni domini' vel 'karissimi', et non reporto nisi 'vade cum Deo'."
    | [20r] A       [10vb] P         pudorosam | [11ra] P
[2] "Festino postmodum ad hostia laicorum, a quibus frequentius repellor cum clamoribus et garritu, et si quandoque dicitur 'expecta', exhibetur michi panis de triplici mixtura, quem canes comedere perhorrescunt propter aristas spelte ibidem insertas. Olera quidem repudiata, cuticule, nervi, qui commasticari non possunt, mucillagines carnium, abiectibilia intestina, mice spinose, rapa, legumina, contemptibilia cibaria et vina dampnata sepius mendicantibus exhibentur."

[3] "Discurro de nocte per civitatem in manu dextra baculum, in sinistra pixidem, peram iuxta cingulum et cucurbitam ad modum scarsellule deferendo. Baculo canibus resisto, sed pixis oleribus, pera panibus et cucurbita potibus deputatur."

[4] "Cado frequenter in lutum Bononiense, cuius fetor est odori sepulcrorum similis, et ita fedatus ad hospitium revertor satisfaciens latranti stomacho de perceptis. Est enim fames cibi cuiuslibet introductiva, quia ieiunus stomachus raro vulgaria spernere consuevit et esurienti anime amara etiam dulcia esse videntur."

[5] "Verumtamen suspiro, cum inspicio panem diversorum generum ponderum et colorum, et admiror, quomodo in pixide atque cucurbita mea yle denuo sit inventa, quia in eis materie sunt informes et inequales commixtiones. Demum, quid faciam, penitus ignoro, tamen ad pedes vestre misericordie recursum habeo singularem, supplicans lacrimabiliter et exorans quatinus michi misero dignemini misericorditer misereri."

1.21.2 De scolari, qui est captus a creditoribus et mendicat.

[1] "Ve miserabile occurrit in principio epistole oratori, quia de ventre amaricato non valet provenire dulcedo. Sed dicam vel tacebo? Miseriam inauditam intimare quidem pudor est detestabilis et tacere dampnosum. Ex parte igitur dicam et ex parte silebo, ne magnitudo verecundia me confundat."

[2] "Amore siquidem scientie litteralis ad tantam inopiam iam deveni, quod libros vendidi, vestes distraxi| et animam creditoribus obligavi, qui me per annum in compedibus ferreis tenuerunt. Cernentes demum quod dimittebar in carcere deperire, me cum ipsis vinculis mendicare permittunt, quod facere sepius erubesco. Unde aliquando accipio radices herbarum et eas cum sale manduco, ut refocillem animam indigentem, quia de tota Francia unicum impetrare nequivi pastillum."

litteralis] liberalis Schönbach ed.           distraxi | [20v] A
[3] "Iam etiam biennium est elapsum, quod non bibi vinum, non lavi caput, nutrivi comam, barbam confovi, non removi ungues, pedibus nudis incedo, sufflo in digitos, cum frigescunt, vel manus teneo sub ascello. Cives mei sunt vermes et pediculi super numerum excreverunt. Nam quandoque palliolum depilatum regirant, unde, si crucem haberent, processionem facere viderentur."

[4] "In sacco nempe meo sunt plures posterule quam in aliqua| civitate, per quas mures intrant et egrediuntur, et cum de nocte ibi celebrant officium, revolutiones inter paleas faciendo, frequenter circumposita percutio loca, sed illi nolunt dimittere, quod iure videntur hereditario possidere. Qualiter ergo subveniendum sit tam miserrimo et tante miserie deputato, vestra misericordia non ignorat."

aliqua | [11rb] P

1.21.3 De scolari egroto, qui fecit se ad hospitale portari.

[1] "Miserie mee seriem vobis aliquando meis litteris intimavi nec unquam potui apud vos misericordiam invenire. Nunc vero, quia sum ad pudorem extremum et miseriam finalem translatus, vestrum auxilium ulterius non requiro. Sane propter indigentiam rerum necessariarum cepi graviter infirmari et de tertiana dupplici quartanam incurri, quare feci me ad hospitale deferri, quia non erat, qui michi aque frigide calicem exhiberet."

[2] "Ceterum in hospitali fetent lectisternia, infirmorum gemitus egrotantium non sinunt quiescere animales, unde appetitum comedendi amisi. Qualiter autem huiusmodi hospitalarii egrotis curent in necessariis providere, non est per singula referendum, quia in me iam virtus extinguitur naturalis. De febre quidem ethica ptisim incurri, unde consumitur substantialis humiditas cum laceratione pulmonis, quare ipsum pulmonem particulariter iam emitto. Supplico igitur, quatinus me dignemini revidere, antequam debitum humanitatis exsolvam, quoniam in proximo erit vite privatio et extinctio naturalis caloris. Desidero enim, ut de corpusculo, quod de lumbis vestris processit, terre tributum reddatis."

1.21.4 Responsio generalis cum variatione de universis, qui miseriam propter studium patiuntur.

[1] Responderi potest "Risum cum planctu miscuimus, quando tuarum inspeximus seriem litterarum" vel "dolorem et compassionem nobis tuarum litterarum series minoravit, quoniam sapienter apposuisti vulneri medicinam, cum iocosius et solatiabilius tuas inopias intimasti" vel "tuarum series litterarum nobis iocum et materiam lacrimosam pariter attulerunt" vel "absinthii tui amaritudinem cum dulcedine mellis provide minorasti" vel "absinthii amaritudinem cum dulcedine mellis taliter miscuisti, quod lacrimari compellimur pariter et ridere, sed ortamur, ne murum tui propositi frangi permittas a machina paupertatis, quoniam arta et angusta via est,| que addiscentes ducit ad culmen scientie litteralis" vel "ad scientie litteralis honorem" vel "ad gloriam philosophice discipline".
est | via [21r] tr. A
[2] "Dulce quidem cognoscitur, per amarum et contrariorum est eadem disciplina. Nunquam enim gloriaretur nauta, cum venit ad portum salutis, nisi marina pericula tolerasset. Naufragus quidem inenarribiliter conletatur, cum a naufragio nudus evadit. Et miles tunc tripudiat et exultat, cum victor exit de bello, in quo plurimi perierunt. Et ille, qui in agone contendit, si victor fuerit vel meruerit triumphare, plurimum gloriatur, etiam si vulneratus discedat. In transitu quidem Alpium orridarum| affligunt frigora transeuntes, unde, cum postea sentiunt optatum calorem, gaudentius calefiunt et suavius locum penetrare calor videtur, quem frigus occupaverat ex adverso. Item, si glaciosa et pluviosa yemps aerem et corpora mortalium non turbaret, ver, quod cum floribus et desiderabili amenitate accedit, corda et vultus hominum non adeo serenaret. Item plures immo infiniti sua corpora fami, frigori, nuditati, flagellis, verberibus, ictibus et periculis diversis exponunt, ut eterna vel transitoria lucra valeant promereri" vel "ut votum seu desiderium suum valeant adimplere."
orridarum | [11va] P
[3] "Ad hoc enim Socrates dum iret ad scolas auri talentum proiecit in mare, ut nullus crederet vel speraret se posse cum pecunia sapientiam adipisci. Nam divitie cum virtutibus simul esse non possunt, quia divitie lasciviam et virtutes continentiam et modestiam imitantur. Sed multi student, non ut virtutibus meritorum clarescant, sed ut valeant sub umbra studii lascivire. Pecuniosi quidem effici desiderant, non ut largiantur, sed ut splendidius epulentur et cum vanis et in vanitatibus acquisita consumant. Sane omne, que tollerari possunt, amore scientie litteralis debent esse addiscenti iocunda, quia nil est, quod tollerat respectu thesauri sapientie, quem expectat, et maxime cum aperte sciatur, quod sapientia non valet nummario pretio comparari."

[4] Vel: "Quod raro vel numquam divites et pecuniosi merentur ascendere ad philosphie tribunal. Profecto Boethius in carcere, Omerus in solitudine, Ovidius in exilio et Seneca in balneis carnaliter decedere per invidiorum nequitiam potuerunt, sed non mori, quoniam eorum fama per sapientiam vivit, regnat, durat et perpetuari merebitur in eternum. Unde philosophie munere predotati non moriuntur, immo post mortem revivunt, quoniam invidorum stimuli delitescunt. Tullius namque mutilata lingua perorat nec obfuit Socrati sucus cicute nec Damasceno venenum. Verumtamen ea, que sunt in eis transitoria, transeunt et ad primordialem materiam revertuntur, sed in divitibus et potentibus machine mundialis nichil est nisi transitiorum, unde talium recordatio sive fama penitus evanescit. Nam, si quandoque de illis in memorialibus decalogis ponitur, fit ad perpetue infamie incrementum, sicut de crudelitate Neronis."

1.21.5 De Hospitalariis, qui male tractant infirmos, et de illis, qui abscondunt pecuniam et mendicant.|

[1] "Refero sine verecundia eorum, qui student egrotantibus karitatis obsequia fideliter et utiliter exhibere, quod multi sint, qui hospitalarii nominantur, qui circa infirmantes provisionem congruam non exercent, immo sub quadam simulatione per contraria cibaria, nociva pocula et alia, que consueverunt dolosius machinari, multis et precipue illis, quorum deposita reservant, morienda causas inducunt. Scolares insuper erubescunt, qui aurum et argentum abscondunt vel exponunt fenori ac usuris, et mendicare non cessant, unde fures et miseri ultra omnes miseros esse videntur. Quid miserius, quid vituperabilius, quid contemptibilius, quid abhominabilius esse potest quam nulla interveniente inopia mendicare?"|
rubr. mendicant |  [21v] A           Scolares--mendicare om. Schönbach ed        men|dicare  [11vb] P

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999