Boncompagnus 1.22 
Table of Contents -- Previous title -- Next title-- Tituli 
Incipits -- Siglorum conspectus

|1.22 DE BENEFICIIS ECCLESIASTICIS POSTULANDIS IN SCOLIS

1.22.1 Littere, quibus aliquis clericus, qui est in scolis, postulat sibi ecclesiasticum beneficium exhiberi.

[1] "Cum licentia et benedictione vestra ivi ad studia litterarum, in quibus die noctuque studere procuro, arbitrans Deo et vobis obsequium exhibere ac ecclesie plurimum deservire, que claritate debet scientie illustrari. Quare cum summa fiducia vestrem universitatem non dubito exorare, quatinus partem, que me contigit, michi dignemini elargiri."
 | [21v] A     [11vb] P

1.22.2 Responsio, qua rationes inducuntur, quod studentes beneficia ecclesiastica precipere non debent.

[1] "Emulamur te Dei emulatione et non insequimur nec persequimur scientiam litterarum nec depreciamur scientiam alicuius, sed loquimur cum Apostolo, dicentes 'Non plus sapere quam oportet,' et 'Noli altum sapere, sed time', quia in novissimo die omnes 'lingue cessabunt,' et 'scientia destruetur.'"

[2] "Scimus enim, quod Christus non elegit philosophos nec rethores, sed preelegit simplices piscatores, qui ecclesiam suam de simplicibus non philosophis construxerunt. Perdidit enim Dominus sapientiam sapientum et scientiam scientium reprobavit, quia sapientes sunt, qui faciunt mala et operari bene ignorant. Sufficit quidem sola Spiritus sancti gratia illis, qui Ei servire peroptant. Unde, qui Deo servit, rex appellatur, quia servire Deo est regnare. Ergo ille, qui occasione scientie litteralis coronam servendi Creatori deponit, fit de rege servus, quia nemo militans Deo se debet negotiis secularibus implicare. Quod autem ea, quibus apponis animum, sint negotia secularia, sic probatur."

[3] "Ecce dum studes in liberalium artium disciplinis, delectaris in fabulis poetarum, dum obicis falsum esse verum sepius probare intendis, et cum fuerit sub velamine sophistice obiectionis respondenti probatum insultas, perstrepis, clamas, garris, percutis volas manuum, rides et derides, et ita ostendis te in obiciendo fuisse victorem. Cum autem respondes, non timescis dicere, mentiris, nugaris, et quandoque implicas, decipis, negas verum, et concedis falsum, non considerans quod de omni otioso verbo redditurus es id die iudicii rationem. Nam otiosum verbum est illud, quod aut ad veritatem impugnandum aut ad lasciviam inducendam vel communem utilitatem impediendam profertur."

[4] "Preterea in causis velut mercenarius| conducticius placitaris, exponis linguam venalem, inducis testes ad illicita iuramenta et opprimere veritatem non curas, dummodo pars, quam foves, valeat per tuum patrocinium optinere. Sed non oportet servum Dei litigare, quia iubetur ei non solum dimittere tunicam, sed etiam proprium pallium auferre volenti. Ergo per mercedem temporalem vel transitoriam amicitiam non debes alienum tueri. Iubetur etiam sine intermissione orare, unde qui vitam suam studendo consumit, iussa Scripture Sacre contempnit. Deum, si cuiuslibet studentis conscientia| loqueretur, diceret, quod omnium studentium vota vel requirunt honores aut preconia laudum seu liberum arbitrium deliquendi, quibus de causis noveris, quod nichil tibi de rebus ecclesiasticis transmittemus, quoniam qui altario non servit, de altario vite subsidia non debet habere."

mercenarius | [22r] A           conscientia | [12ra] P

1.22.3 Quomodo clerici possunt et debent in scolis ecclesiastica beneficia postulare.

[1] Posset allegare scolaris, qualiter Deus contulerit sapientiam Salomoni et immiserit in patriarchas atque prophetas spiritum prophetie, dederit Moysi legem, quam scribi iussit in decem tabulis. Et ipsemet Christus fuit magister, docuit discipulos et turbas, et misit in apostolos scientie spiritum, quod loquebantur variis linguis magnalia Deitatis.

[2] Item Paulus gloriatus est se didicisse legem ad pedes Gamalielis.

[3] Item Ieronimus sibi dentes fecit acui et limari, ad hoc quod Hebreorum et Chaldeorum ydioma rectius pronuntiare valeret. Sancti etiam patres de litteralibus exercitiis et studiis commendantur.

[4] Item dici posset, quod ecclesia penitus ab hereticis conculcaretur, si viri litterati eam non tuerentur gladio scientie litteralis. Nam viri litterati dicuntur luminaria, quibus minus scientes illustrantur; dicuntur etiam bases cardines et columpne, quibus ecclesia sustentatur.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999