Boncompagnus 1.24 
Table of Contents -- Previous title -- Next title-- Tituli 
Incipits -- Siglorum conspectus

|1.24 DE REVOCATIONIBUS

|1.24.1 De subsidiis, qui prelatum revocare intendunt.

[1] "Expectans expectavit ecclesia Maguntina venerabilissimum patrem suum dominum et pastorem, sed non rediit, unde producit lacrimas et plangere non desistit, quia cunctis est presidiis orphanata. Quare turbe corruunt in clamores, flent vidue ac virgines, senes cum iunioribus lamentantur, quia propter absentiam vestram super carbones est decus ecclesie denigratum et gregem iam invadunt lupi rapaces. Festinare dignetur itaque sanctitas ad regressum, ut numerose populorum multitudines conletentur, et nos, qui principalia membra sumus, revidere caput nostrum cum ingenti letitia meramur."
 | [27r] A   [14va] P         | [14vb] P

1.24.2 De revocatione illius, qui nimium est in scolis moratus.

[1] "Revocare te duximus a studiis litterarum, in quibus diutius et ultra debitum remansisti, semper beatudinem scolasticam allegando. Ecce iam .XXVIII. annorum spatium est elapsum, quod te dedicasti scolasticis disciplinis, quare nobis, qui de te sperebamus habere confugium quod magis causa voluptatis quam scientie, demoretis. Sed cur non erubescis in conspectu iuvenum apparere, qui causa derisionis te patrem senectute confectum appellant, dicentes 'In diebus novissimis legit hic testamentum pudoris?' Ceterum a multis refertur, immo apud omnes et singulos iam plebescit, quod cum tua senectute ludit ridiculosa Venus, unde consulimus, ut donec aliquid est in lumbis, renum motus non debeas refrenare."

1.24.3 De revocatione illius, qui reverti non curat ad studia litterarum et dicitur, quod in tempore senectutis addiscere non valebit.

[1] "Tempore quolibet reverti ad studia litterarum polliceris, tamen amor patrie sic te detinuit in suspenso, quod per .X. annorum spatium distulisti, non reducens ad memoriam quod| dispositio etatis annose aliquem addiscere non permittit, quia tepescente naturali calore virtus ingenii naturalis. Sed credo firmiter, quod cum Arturo in Brittaniam reverteris et cum eo tuum studium celebrabis."
quod | [27v] A

1.24.4 De uxore formosa, que revocat maritum litterarum studio insudantem.

[1] "Ultra biennium promissionis federe penitus violato fecisti moram in scolis, nec quod sim femina et iuvenis recordaris. Unde cotidie ingemisco, quod super meum agrum ros vel pluvia non descendit, sed utinam arescat digitus, qui potiri coniugali annulo non procurat. Sed scio, quod legis in Codice alieno. Unde, si mora postposita non redieris, studere disposui aliquantulum in Digesto." |
Digesto | [15ra] P

1.24.5 De aliquo amico, qui studenti consulit, quod revertatur ad uxorem, alioquin fiet, quod scire non vellet.

[1] "Audeo vestre consulere sapientie, ut posposito studio litterarum ad propria reverti curetis, quoniam uxor vestra est plurimum abilis et formosa. Unde sancti spiritus igne non uritur sed carnalis amoris, et multi student pariter et laborant, ut fundum Cornelianum mereamini possidere, in quo vobis plantabitur cucurbita ortulana."

1.24.6 De patre in paupertate ac senectute posito, qui filium revocare de regione longinque intendit.

[1] "Dimisisti me in lecto egritudinis ..."

1.24.7 De matre, que simili modo filia revocare intendit.

[1] "Non reputor a te mater immo noverca ..."

1.24.8 De filiis pauperibus, qui patrem revocare intendunt.

[1] "Res in alteram reverti naturam videtur, cum pater filios, quos genuit, derelinquit... viscera| pietatis..."
vis|cera [28r] A

1.24.9 De uxore, que cum filiis et filiabus maxima premittur egestate, unde maritum revocare intendit.

[1] "Vidua sum vivente marito, quoniam vir meus habuit in regionem longinquam ...nubili iam| consistunt..."
iam | [15rb] P

1.24.10 De muliere, que amicum suum revocare intendit.

[1] "Sedens more turturis in ramusculo sico ..."

1.24.11 Notula, qua doctrina datur, que sint cause, pro quibus absentes consueverunt facilius revocari, et qualiter hic titulus non indigeat responsivis.

[1] Quidam revocari possunt per ambitione pecunie,| alique amore mulierum, quas primitus amaverunt, quidam ob dulcedinem patrie, alique per improperia vel minas aut terrores, quidam ad iniurias vindicandas, et alii, sed raro, pro bono pacis consueverunt aliquando revocari.|  Respondendi autem doctrinam hic non pono, quoniam illi, qui regredi policentur, desideriis postulantium satisfacere comprobantur. Si autem necessarie fuerint exortationes, ut penas expectantium tollerare debeant, aliqui patienter in plurimis titulis exortandi poteris copiosam invenire doctrinam. Si vero proposuerit se aliquis excusare vel allegare impedimenta, pro quibus reverti non possit, ad titulos excusationum et impedimentorum evidentius recurrat orator.
pecunie | [28v] A                revocari | [15va] P
***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999