Boncompagnus 1.25 
Table of Contents -- Previous title -- Next title-- Tituli 
Incipits -- Siglorum conspectus

|1.25 DE CONSOLATIONIBUS

|1.25.1 Quid sit consolatio.

[1] Consolatio est antidotum, quod contra dolorem conceptum exibetur dolenti. Vel consolatio est suavis et artificiosa verborum appositio, per quam removeri consuevit dolor in mente conceptus. Item consolationum alia vocalis, alia realis. Vocalis est illa, que exornatam orationi fieri consuevit.| Realis in exibitione responderum consistat.
 | [28v][15va] P          | [15vb] P        con|suevit [29r] A          responderum] rerum Athens

1.25.2 Quod quilibet potest copiosam materiam invenire super consolationibus defunctorum.

[1] Super consolationibus defunctorum omnis orator copiosus esse videtur, quia materia communis est et plurimum usitata. Nam fere omnis dicent 'Non possumus divine resistere voluntati' et 'Sicut Domino placuit, ita factum est, sic nomen Domini benedictum.'1 'Est quoddam comune mori' et 'mortem nullus poterit evitare.' Ista equidem et similia recitant etiam tabernarii et tonsores. Verumtamen paucissi sciunt descendere ad species oportunas.

1 Iob 1.21

1.25.3 Littere generales super consolationibus defunctorum.

[1] "Mundialis machine fabricator primum hominem de limo terre ad imaginem et similitudinem suam formavit,1 collocans eum in Paradiso deliciarum, ut absque omni specie corruptionis fieret immortalis; sed ille per antiquum serpentem Eva mediante privilegium tante dignitatis amisit. Unde seipsum in hanc miserie vallem deicit et totam successivam propaginem toxicavit; quare sic evanuit illa particula divinitatis, quod limus ad limum et homo in humum2 in materiam primordialem reducitur et compellitur suo generi sicut species respondere."
in humum: ad humum Athens.
1 Gen. 5.3.           2 On the famous humus> homo etymology, see ROSWITHA KLINCK Die lateinische Etymologie des Mittelalters Medium Aevum, Philologische Studien 17 (Munich 1970) 72-75. Cf. below: 1.25.7, 1.25.9, 1.25.11, 1.25.12.

[2] "Sed ecce, mutatio dolorosa plena vanitatibus et erumpius, per quam humana conditio ita erat misera et ingrata, quod nisi plasmator se fecisset per assumptionem carnis passibilem et mortalem, numquam ad Paradisi potuisset patriam remeare. Fuit ergo Christi passibilis et mortalis et nos pati atque mori debemus. Unde ammiror sepius et stupesco, cur de morte carorum humana fragilitas lamentatur, presertim cum temporalis mors a Christo, qui est vita iustorum omnium, 'transitus' appelletur."

[3] "Apostolicus etiam dixit: 'Transimus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres1 et non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus,2 quia omnis caro senum et omnis gloria eius tamquam flos agri.'3 Vel sicut senum, quod hodie est, et cras in clibanum mittatur conburendum.4 Flos etiam seni est et vapor ad modicum temporis,5 quod fuget velut umbra, et numquam valet in eodem statu manere. Comparari etiam valet rose, que colligitur de spineto, quia triplicis coloris munere predotatur, redolet, flagrat, et ex ea precipitur suavissimus odoratus. Sed demum palescit, et facile desicatur, unde ipsius pulchritudo penitus evanescit."

1 I Joh. 3.14        2 Hebr. 13.14.        3 I Peter 1.24        4        5

[4] "Ceterum quis est iuvens, qui non videat mortem; aut quis evadere poterit mortis iudicium temporalis. Cum itaque terminus vite vestre protrahi non debeat in longitudinem dierum, miror, quod pro morte hic vel talis dilectissimi olim vestri ultra debitum contristanum, presertim cum credatis| illum ad celestis regni gloriam transmisso, ubi sanctorum promerebitur ceteribus aggregari. Quare vos in Domino duxi attentius exortari, quatinus ipsum orationibus non lacrimis adiuvare curetis, quia si recte considerare vultis de ipsius transitu, letari potius debetis quam dolere."

credatis | [16ra] P

1.25.4 Littere consolationis ad patrem vel matrem pro morte filii.

[1] "Consolari generosam nobilitatem vestram disposui, ex quo per famam publicam intellexi, quod pro morte filii vestri, qui nature ordine perturbato vos moriendo precessit, dies continuatis in planctu more puerili| tabescitis, lacrimando vultum cum unguibus lacertatis, tondendo pectus cum lapidibus atque pugnis prostrati iacentis vestras voces flebiles ad similitudinem demoniaci emittentes."    
pueri|li [29v] A
[2] "Item sepulcrum, in quo filius vester fuit positus, regiratus frequenter cum gemitibus et clamore, pro quibus intellectum videmini perdidisse. Nam omnis dolor vel planctus, qui fit sine moderamine, insanie reputatur. In hiis etiam Deum offenditis, fame vestre detrahitis, et honori, et plurimis exemplum tribuitis condolendi. Quare vos deprecor et optestor propter Deum, ut reducentes ad memoriam quod omnes aliquando moriemus, consolationis remedium assumatis et cum orationibus et elemosinis vestris ipsius anime taliter propitiari velitis, quod effici particeps eterne beatudinis mereatur."

1.25.5 Littere consolationis ad patrem vel matrem pro morte filii.

[1] "Tributum, quod humana conditio ex debito solvere nature tenetur per lacrimarum effusionem, denegare non valet, quia non potest fieri mortalitas immortalis, nisi corruptibile hec se incorruptionem induerit, quod erit in patria non in viam, quod sic disposuit Omnipotens, qui pro redemptione humani generis morti voluit subscribere temporali, ut dampna mortis perpetue restauraret. Ergo qui modo modum superat in dolendo arbitratur, quod Creator plusquam se dilexerit creatura, postquam in corpus, quod assumpsit de virgine, temporalis mortis sententiam promulgavit et passus est legem, quam ipse tulit, cum esset legibus ex deitatis consortio absolutus. Nec retinuit in se non moriendi privilegium, cum optineret plenitudinem potestatis."

[2] "Sufficit ergo, si famulus Domino in moriendo ordine similetur. Immo plus est, quia filius vester obiit in thalamo picturato, prevenerunt multimoda suffragia medicorum, inventum fuit pro ipsius liberatione, quicquid humana ratio potuit cogitare, nec audebat aliquis, cum egrotaret mutire<?>. Sed Christus, cum flagellis verberibus improperiis atque sputis inter duos latrones, cruci fuit affixus et antequam ad patibulum traheretur, clamabatur ab omnibus 'Crucifige', et considerebat hori muratum acetum cum spongia ponebatur. Ergo, si de morte filii lamentaris, invitari suo plasmatori videris, qui pro nobis omnibus mori voluit et cum eo in eterna beatudine uiueremus."

[3] "Nam hoc est admirabile conquerendi genus,1 quod plasmator <per> suum plasma, quod sicut lac emulxit coagulavi ut caseum, carnibus et pelle vestiunt ad se, cum placet revocare non possit. Ipse quippe dedit. Unde, si abstulit non est mirum, quia suum erat et plenitudinem Domini non| amisit. Alienum itaque plangis et non tuum. Nam qui de re aliena ultra modicum tristatur, simplex autem mente captus esse videtur. Pro certo Filium ipsum Deus tibi commodaverat, unde commodatum restituere tenereris, et in hoc posset te actione commoditi quilibet convenire."

non | [16rb] P
1 Cicero De inventione 1.15.20-21, 1.55.106-109, 1. See also Quintilian Inst. or. 4.1.40-41, Isidore Etym. 2.8.1. Besides this titulus on consolation, the Boncompagnus features many letters of complaint or responses thereto: 1.1.2; 1.23.6; 2.3.1-2.3.7; 3.16.5, 3.16.12-3.16.13; 3.20.12, 3.20.19, 3.20.39; 4.4.11, 4.4.13, 4.4.22, 4.4.25, 4.4.27; 5.19 (all); 5.20.5; 5.25.2, 5.25.3, 5.25.4, 5.25.5, 5.25.6, 5.25.9; 5.27.1; 6.4.7, 6.4.9; 6.5.4; 6.9.9-6.9.10; 6.11.9-6.11.10. For a topics of the letter of complaint, see Aurea gemma <Gallica> 1.10 where the reader is directed to Cicero's Summa rhetorice; because consolation was not treated extensively there, the anonymous author devotes a long discussion to the topics of consolation, 1.52-1.60. For some discussion, see XXX.

[4] "Sed o miserabilie avaritia, que dolet, si Creator ad se revocat creaturam, quam de limo terre formavit. Sane, si dignaretur iubere, filium, pro quo tam immoderate plangere non desistis, deberes, sicut erat paratus facere Abraham, altissimo immolare."

[5] "Sed ecce, cum vivebat filius, ipsum ad aliquem terrenum principem pro transitoria gloria et dubitabili munere destinasses, et tunc, ultra quam dici valeat, tristari videris, quod ille, qui fecit eum et non mediante| aliquo possidebat, ipsum de hac valle miserie ad Paradisi patriam evocavit, ubi cum sanctis et electis eterne beatudinis gaudiis perfruetur."    

mediante | [30r]A

1.25.6 Littere consolationis pro morte filii ad illum, qui est in senecta et senio constitutus.

[1] "Super duobus principaliter non sufficio amirari, quia senecta es et senio iam confectus. Unde in manus tuis non erit ulterius, nisi labor et dolor et super obitu filii tui, qui te ad gaudia Paradisi processit, plangendo stultizare non times, presertim cum unum pedem iam cum eo teneas in sepulcro."

[2] "Secundum est, quod ille, pro quo defles, de tua morte ridetur tuumque transitum cum guadio expectaret, ut hereditas ad eum in integrum perveniret. Et licet summotenus plagere cerneretur lacrime tum defunctis gaudii emanerent. Demum tue nobilitati duxi propensius consulendum, ut omnis lacrimas ab oculis tuis abstigas et ammoveas de corde tuo dolorem, largitori bonorum omnium humiliter supplicando, ut tuum incollatum, qui est nimium prolongatus, misericorditer breviare dignetur et conferat tibi de sue gratie munere, quod ad celestem Hierusalem quo visio pacis Dei merearis cum salute anime pervenire."

1.25.7 Littere consolationis pro morte filii ad illum, qui filium suum prius optulerat ecclesie.

[1] "Sapori stipule similatur omnis gloria terrenorum, vita mortalium velut umbra lunatica evanesit et humana conditio protoplausti rubigine denigrata subiacet vanitati. Unde universa vanitas est omnis homo vivens, qui vero dicitur homo, quoniam de humo, immo de humilimo formatus compellitur suo generi sicut species."

[2] "Respondere: Quare homo in humum, cinis in cinerum, tanquam ad materiam priordialem revertitur et adicit, ut resurgat et resurrectionis gratia renovetur. Non ergo est mors huiusmodi transmigratio nuncupanda sed transitus felicissimus, qui fit de morte ad vitam, ut expellatur omne demonium tenebrarum."

[3] "Johannes1 igitur quosdam filius vester non est mortuus, sed de hac vita transivit in patriam, de tenebris ad lucem, cuius radiis illustratus et stola immortalitatis indutus in sinu Abrahae feliciter conquiesit. Unde plurimi ammirantur, quod propter ipsius transitum dies continuatis in planctu pueriliter in tabescitis deplorando et maxime eum, qui<???> <conqueri> nullam habetis materiam condolendi. Nam ipsum in primo iuventutis| flore thalamo sponse celestis liberaliter optulistis et iam dominium, quod naturaliter habebatis, cum possidendi proprietate ipso iure transiit cum oblato."

iuventutis | [16va] P
1 Not identified

[4] "Non erat ergo vestra possessio, quam defletis, sed per ratihabitionem transiverat in ecclesiam Fesulanam,1 que filium vestrum prius in suum adoptaverat et caractere insignaverat clericali. Unde Iohannes per gratie renovationem canonicus a canonica norma et clericus idest sortitus merito dicebatur, quoniam illum sorti gregis Dominici deputastis de proprio alienum penitus facientes. Quare vestra generosa nobilitas denobilitari videtur, cum effusionibus lacrimarum calumpniamini Creatorem, qui filium, quem recepit, ad se misericorditer evocavit, ut fieret particeps et conformis glorie sempiterne."

1 Fiesole

[5] "Sit igitur vobis in dolendo modus, ne dolor vos rapiat extra modum, quia non est mirum, si mortales assidue moriuntur, ex quo mortalium pro Creator carni<?>, quam de virgine assumpserat, parcere noluit, quis mortem subiret in hoc ergastulo temporali. In eo itaque consolemini, qui consolatur omnis in tribulationibus| diuturnis et resumite gaudia post dolorem, quia filius vester, immo Christi ecclesie, non est mortuus, sed de hac valle miserie transivit ad patriam suum sive mansuram, ubi cum sanctis et electis potietur desiderabilius gaudiis Paradisi."    

tribulationibus | [30v] A

1.25.8 Littere Beatricis1 filie olim marchionis Hestensis,2 in quibus lamentatur de morte patris.3

1 On Beatrix see GIANFRANCO FOLENA "Beata Beatrix" in Storia e cultura a Padova nell'eta di Sant'Antonio (Padua 1985) 381-404. This and the following letters are edited at 396-401. FOLENA is ignorant of PETER VON MOOS Consolatio, discussion of Boncompagnus 1.25. See also A. RIGON "La santa nobile: Beatrice d'Este (+1226) e il suo primo biografo" in Viridarium Venetum. Studi di storia veneta offerti dagli allievi a Paolo Sambin (Padua, Antenore).         2 Beatrix's father, Azzo VI of Este, died 18 November 1212. Her mother, Sofia of Savoia, died in 1202.        3 Azzo VI of Este, margrave of the Marche of Ancona (1193-1212). See JOHN LARNER The Lords of Romagna (XXX 19XX). He had been podesta of Mantua, Verona, Ferrara and Padua. Azzo's epitaph describes him as "a Cicero in eloquence, an Alexander in arms, a Ulysses in ingenuity." Cf. Matthew of Vendome Ars versificatoria (ca. 1175, ed. FARAL 125): Tullius eloquio, conflictu Caesar, Adrastus/ Consilio, Nestor mente, rigore Cato.

[1] "Beatrix ex primitiva nominis impositione appellor, sed cecidit significatio nominis ab effectu, quia beatitudinem perdidi et omnem gloriam temporalem. Unde possum dici 'misera filia Babylonis',1 quia cecidit corona capitis mei, et extinctum est famosum luminare candelabri,2 quo inter puellarum choros videbar clarius relucere."

1 The Vita antichissima della beata Beatrice d'Este (ed. G. BRUNACCI, Padua 1767) by Albert, prior of S. Spirito of Verona, describes the actions of her spiritual advisors: Ipsi vero velud pietatis cultores velociter et illariter accurrerunt, et gratissimam praedam atque praetiosum thesaurum de Babilonia rapuerunt et detraxerunt.     2FOLENA's analysis (396, note 31) of the cursus. Velox prevails over planus at a 4:1 ratio (even higher for the papal reply). A secondary cola ends with a trispondaicus (famòsum luminàre canedelàbri, see also post visiònem litteràrum), one doubtful case of a principal cola: nèscio ùbi posuèrunt èum. The tardus is absent.

[2] "Nolite1 igitur considerare, quod fusca sum, quia decoloravit me sol persecutionis mundane, quoniam pro morte patris, me invita et reluctante, non cessat effusio lacrimarum, quod credo ex fragilitate sexus et dolore nimio prevenire. Frequenter etiam dico: 'Si dominus papa fuisset hic, mori non poterat pater meus.' Profecto ex eo michi dolor assidue renovatur, quoniam non valeo videre sepulchrum, quia milites2 dominum meum tulerunt et nescio, ubi posuerunt eum."

1According to FOLENA, 396, the recipient of Beatrix's letter is pope Innocent III.          2 As FOLENA notes, 397, these included her brother, Aldobrandino I, who reigned until 10 October 1215.

[3] "Verumtamen hec scio, quod me in vestra potestate reliquit,1 unde confidentius vestre supplico Sanctitati, quatinus michi iubere velitis, quod habitum religionis assumam vel me recipiatis in vestram,2 quia nolo alium habere maritum; et in hoc superare votum patris videbor, qui me regali thoro proposuerat desponsare, quoniam per vos Christo, qui Rex est celi et terre ac regum Dominus terrenorum, ero sanctimonie matrimonio copulata. Anulo igitur consolationis me dignemini subarrare, quoniam in litteris, quas fratri meo noverit direxistis, nulla fuit habita mentio de sorore."

1 This passage suggests that Beatrix' father left her in the care of the pope. FOLENA says, 386, that Beatrix was about 20 when her father died. She herself died 10 May 1226.         2 In 1220 Beatrix entered a nunnery of S. Margherita at Salarola, not far from her castle Calaone (one kilometer north of Este). One and a half years later she migrated with a group of her associates to the nearby Gemmola, establishing anunnery there.

[4] "Presertim cum infirmitati mee sit magis necessaria medicina, quia mulier dicitur quasi mollis et omne molle facilius alteratur. Peto igitur a vestra lacrimabiliter Sanctitate, ut michi consolationem aliquam conferatis et abstergat alter Deus meus lacrimas ab oculis ancille sue,1 infundere dignetur illis collirium pietatis, ne post visionem litterarum lacrimari presumant."|

presumant | [16vb] P
1Apoc. 7.17, 21.4.

1.25.9 Responsive littere.

[1] "Lacrimosi doloris carmen in tuis nobis1 litteris direxisti, asserens quod licet Beatrix ex primitiva nominis impositione voceris, significatio tamen tui nominis cecedit ab effectu. Unde te vocas 'miseram filiam Babylonis' ex eo quod illustris .A. quondam pater tuus debitum humanitatis exsoluit. Sed non miramur, si de ipsius obitu lamentaris, quoniam et nos ipsi pro illius decessu concepimus in mente dolorem non sine productionibus lacrimarum."

1Pope Innocent III, 1198-1216.

[2] "Sed audi, filia, et vide et inclina aurem tuam et obliviscere tumulum genitoris, quia milites absconderunt corpus, timentes ne ibi deberes immoderate plorare, quia fuisset dolor plurimum revocatus et infinitis mitigatum irritasses merorem. Sicque a sententia mortis per intollerabiles gemitus et clamores contra divine Maiestatis dispositionem esset denuo appellatum nec propterea valeret dies Domini, qui sicut fur venit,1 actione alia conveniri."

1I Thess 5.2.

[3] "Iuste igitur ac religiose de resurectione cogita et noli contristari sicut ceteri, qui spem non habent. Sed vere in consolationis Auctore stude te ipsam propensius consolari, credens firmiter et sperans quod genitor quoddam tuus vexillo pure confessionis| et armis penitentie premunitus transivit ad patriam, cui Princeps apostolorum, cuius belliger meruit esse in terris, aperiet ianuas Regni celestis et ipsum ab omni delictorum vinculo absolutum in sinibus Abrahe, Ysaach et Jacob cum sanctis et electis feliciter collocabit."

confessi|onis [31r] A
[4] "Nos vero tue Nobilitati non suademus nec dissuademus ad religionis habitum assummendum, quia si Rex celestis concupivit decorem tuum, cordis tui thalamum perseverantie meritis adhornabit et ponet super capud tuum coronam de lapide precioso in recompensatiom temporalis corone, quam tibi de capite conquereris cecidisse."

[5] "Ceterum, cum feminea conditio sit flexibilis nimium et proclivis, sicut tuis litteris fuit insertum, ex quadam naturali mollitie facilius alteretur, non debet fieri ad religionis propositum festinatio repentina; maxime, cum huiusmodi motus doloris in provectis nedum iuvenibus dolori parturientis et timori naufragantium, qui timorosa vota consueverunt sepius violare, frequentius comparetur."

[6] "Igitur, postquam vulnus plage recentis pervenerit ad solidam cicatricem, consultius et perfectius deliberare poteris, utrum velis Marche ministerium exercere, an eligere partem optimam et sedere ad pedes Domini cum Maria. Quicquid tum auctore Domino duxeris eligendum, suadente devotione patris, que apud nos remanebit omni tempore insepulta, nostrum tibi super omnibus favorem et auxilium salutiferum impendemus."

1.25.10 Littere regine imperatoris Constantinopolitanis filie,1 qua miserabiliter suos casos deplorat.

[1] "In dolore suo conditionem posuit Ieremias, sed ego assero pro constanti, quod ab ipsa conditione mundi non fuit dolor similis meo dolori nec umquam erit."

1Irene. This letter is published by E. WINCKELMANN Philipp von Schwaben und Otto von Braunschweig (Leipzig 1873) 1.564-565.

[2] "Isachius1 serenissimus imperator Constantinopolitanus, meus quondam genitor, oculorum lumen et imperium per fratrum carnalem amisit. Duos nempe| viros habui coronatos, quorum primus de Scicilia in Alemaniam translatus, evulsis oculis, exulavit et alter, videlicet Philippus,2 invictissimi Cesaris Frederici filius,3 fuit per tyrampnos Alamanie4 in silentio camere interfectus. Frater namque meus,5 postquam imperium Constantinopolitanum recuperaverat per Latinos,6 fuit cum patre orbato a familiaribus et domesticis interemptus et tunc urbs Constantinopolitana destructioni patuit et ruine et cecidit in obprobium sempiternum, pro quibus animam renuo<revivo> consolari. Unde caro afflicta dolore languescat."

nempe | [17ra] P
1 Isaac II Angelo.        2        3         4        5         6

[3] "Doleo etiam, quod magis dolore non possum, quia super doloribus inauditis invenire deberem inaudita genera deplorandi. Ve michi et milia milium. Ve ac pro dolor! quia sicut expedit, nequeo mirabiles et miserabiles casus deflere. Iam enim desicate sunt lacrime in maxillis; rubescunt palpebre, de quibus purus aliquando sanguis guttatim distillat. Volo demum et hoc ultimum votum emitto, ut super meo tumulo tale scribatur epitaphum et a transeuntibus perlegatur 'Hic iacet quinque de coronata coronis miserima reginarum, que in iuventute senuit, cui vita carnis crudelior morte fuit. Utinam eterna gaudia non amittat.'"|  

1.25.11. Littere consolationis,1 quas direxi comitisse Waldrade2 commatri mee3 post mortem viri sui| Guidonis Guerre comitis palatini.

Boncompagno sends a letter of consolation to his spiritual co-parent, countess Gualdrada, after the death of her husband, count palatine Guido Guerra III [1213].  Because of the stain of original sin, all men die; God assumed mortal form in order to prove this (§1).  She has good cause to hope for the repose of her husband’s soul, because he kept justice harshly, and because he repented and exercized works of charity before his death (§2).  Boncompagno had deferred sending this letter because he considered Gualdrada most capable of self-consolation, or because grief was appropriate immediately after the count’s death.  Grief should especially accompany the deaths of princes, who are are responsible for them maintenance of justice (§3), but lamentation should be measured.  Boncompagno also postponed sending this letter because Gualdrada already has a special consoler in God, to whom two of her children are also devoted: Guido Guerra IV, as a crusader [oath taken ca. 1213] and Sophia, as a nun (§4).  Her other sons have been exalted in temporal lordships through the grace of God, thus she shall find consolation in all her sons and daughters (§5).
    [Date: After 1213.]

[1] "Radix originalis peccati ad posteros miserabiliter derivata4 fermentum efficitur coruptele, quo corrumpitur massa conditionis humane.5 Unde nemo vitare potest lapsum fragilitatis innate6 nec evadere mortis iudicium temporalis, quia non valet ramusculus7 a vitiata radice propagatus carere vitio primitivo. Nam celi et mundialis machine fabricator,8 Deus, in assumptione forme servilis moriendo privare se voluit privilegio deitatis, ut nullus crederet vel speraret, quod homo derivatus ab humo, non revertatur in humum.9 Est itaque generale mori, quia mors non parcit alicui sexui vel etati, sed tam principes quam servos absorbet."   

rubr. sui | [31v] A      rubr. Guidonis Guerre: Widonis Werre S       rubr. Guidonis: Widonis B2        Radix: Caro SP3        derivata illeg. B        coruptele: coruptile B         quo corrumpitur: quo~ B corrumpitur P3        conditionis: condiccionis M        iudicium: periculum premit M         privilegio: privileio B
    The root of original sin, passed on wretchedly to posterity, makes a leavening of perversion by which the lump of human condition is corrupted.  Whence no one can avoid the lapse of inborn fragility, nor evade the temporal judgment of death, because a shoot propagated from a defective root cannot lack a primordial defect.  For the fabricator of heaven and of the earthly machine, God, wished to deprive himself of the privilege of divinity by the assumption of servile, mortal form, so that no one would believe or hope that man, derived from the earth, would not revert back into earth.  Thus it is universal to die, because death does not spare anyone, of any sex or age, but it absorbs princes as well as servants.

1 See the rhetorical analysis of Boncompagnus 1.25 in PETER VON MOOS Consolatio. Studien zur mittellateinischen Trostliteratur über den Tod und zum Problem der christlichen Trauer Münstersche Mittelalter-Schriften 3 (Munich 1971) 1.403-407, see also LOTHAR BORNSCHEUER Miseriae Regum.  Untersuchungen zum Krisen- und Todesgedanken in den herrschaftstheologischen Vorstellungen der ottonischen-salischen Zeit (Berlin 1968).
2 Gualdrada was one of the most famous women of medieval Florence.  Cf. Dante Inferno 16.37and ERNESTO SESTAN "Dante e i conti Guidi" in IDEM Italia medievale (Naples 1966) 334-355 at 336.
3 Epistola mandativa ad comites palatinos §2 clarifies the relationship between Gualdrada and Boncompagno: they were spiritual co-parents, because he had become a godfather to her son Marcualdo by serving as his confirmation sponsor (Firmpaten) at a sacrament performed by the cardinal legate Hugolinus (the future pope Gregory IX).
4 Cf. Boncompagnus1.3.7, 1.14.3, 1.15.1, 1.20.12, 1.23.2, 1.23.5, 3.20.43, 4.2.7, 5.22.1 and 6.1.2 for other botanical metaphors.
5 I Cor. 5.6, Gal. 5.9.  Cf. Tractatus virtutum §12, Boncompagnus 1.13.4, 1.25.11§1, 5.22.4§2, Epistola mandativa ad comites palatinos §15.
6 Boncompagnus 1.23.2.
7 Boncompagnus 1.18.7, 1.23.5, 5.22.1.
8 Mirra 11.3, Boncompagnus 1.21.4, 1.25.3, 5.22.1.
9 Boncompagnusprol. 2.1, 1.25.3, 1.25.7.  On the famous humus> homo etymology, see ROSWITHA KLINCK Die lateinische Etymologie des Mittelalters Medium Aevum, Philologische Studien 17 (Munich 1970) 72-75.

[2] "Hec autem illustrem et magnificum principem .W. Guerram comitem palatinum maritum olim vestrum iuxta cursum nature de hac transitoria luce subtraxit, ut mereretur ad eterne lucis beatudinem pervenire, quod credere debemus firmiter et sperare, quia fuit pervigil custos1 et perfecta securitas omnium viatorum, latronum et raptorum sollicitus extirpator, conservator pacis, iustus cum iustis et cum perversis perversus, sicut David propheta iubere videtur.2 Preterea circa finem ad penitentie lamenta rediit humiliter et devote et multa exercuit opera karitatis, que sibi coram Deo salutare testimonium perhibebunt."

W.: U. A        olim: quondam B2          mereretur: meretur B          omnium om. A           raptorum: predatorum SP3          sollicitus: feliciter B            extirpator: et add. A       perversus om. B    penitentie lamenta: penitentiam SP3
    Death has withdrawn this illustrious and magnificent prince Guido Guerra, count palatine, your former husband, according to the course of nature from this transitory light, so that he may merit to come to blessedness of eternal light, which we should believe and hope firmly, because he was an ever watchful guardian and perfect safeguard for all travelers, a zealous extirpator of thieves and plunderers, keeper of the peace, just with the just and perverse with the perverse, as the prophet David seemed to ordain.  Moreover, towards the end he humbly and devotedly returned to a lament of penance and exercised many works of charity, which offered saving testimony for him before God.
 
1 See Boncompagnus5.1.26 §1.
2 Psal. 17.27 (2 Reg. 22.27).  See also Boncompagnus 3.14.1.

[3] "Verumtamen, quia firmiter credidi et credo sapientiam vestram sufficientissimam esse ad exhibendum vobis et aliis consolationis remedium, idcirco post mortem domini comitis in tantum distuli altitudini vestre meas litteras destinare. Vel ideo distuli, quia cum acerbus sit dolor, debemus subtrahere medicinam et maxime, cum plaga recens sine acerbitate doloris esse non possit. Debemus etiam iuxta cursum et consuetudinem humanitatis vehementius super principum morte deflere, quoniam eorum casus absque dampno| et ruina plurimi esse non potest, presertim, cum sint basides et columpne, quibus inferiores persone in iustitia et iudicio sustentantur. Pro certo, si non exercetur in malefactores per gladios eorum severitas ultionis, cuncti sine lege viverunt et sine iure perirent."

Verumtamen: Verum ABS        credidi et: credidia B       credo et credidi tr. SP3        Vel ideo distuli om. A         subtrahere: subtraere P3       principum morte: principio mortis A    damno: daimo B2         plurimi: plurimum SBP3        dam|pno [17rb] P           esse: omne B         bassides et colompne A         Pro certo: Profecto SP3        exercetur: exerceretur SBP3          ultionis: ultiones P3         viverunt: viverent AS         iure: suo add. A         perirent: perirerent R
        Nevertheless, because I have firmly believed and do believe your Wisdom to be the most capable of providing a remedy of consolation for yourself and for others, therefore after the death of the lord count I deferred in so much to send a letter to your Highness.  Or I thereby deferred, because when pain is acute we should withdraw medicine and especially since a recent wound cannot be without sharp pains.  We ought, according to the course and custom of humanity, to bewail even more vehemently over the death of princes, since their deaths cannot occur without damage ruin of many, especially since they are the bases and columns by which lesser persons are sustained in justice and judgment.  Certainly, if severity of punishment against malefactors is not exercised by means of their swords, all shall live without law and perish without rights.

[4] "'Vehementius flere' superius dixi et non 'vehementissime,' quia nemo debet modum excedere in dolendo neque ultra debitum contristari, quia tristitia senectam vel senium ante tempus inducit. Vel ideo distuli, quia Pater Omnipotens, cui vestra primogenita1 obtulistis, fuit et est vester precipuus consolator. Filius equidem vester, illustris comes .W.,2 est vexillifer Ihesu Christi et iam tulit crucem suam et illum sequi peroptat. Filia namque vestra domina Sophia,3 que secundum nominis interpretationem dicitur sapientia, celesti sponso est vinculo spiritualis matrimonii desponsata."

flere: fore R         superius om. P3         excedere: exercere M       contristari: tristari AM    senectam vel: vel om.        vel: et B         ante tempus inducit tr. A post tristitia          vestra primogenita: vestrum primogenitum A         vester equidem tr. R         .W.: .G. A          tulit: tullit M           peroptat: perobtat A           domina om. S        spiritualis: sponsualis M spirituali SP3         matrimonii: matrimonio SP3
    I said above ‘Bewail more vehemently’, and not ‘most vehemently’, because no one should exceed measure in grieving, nor be saddened beyond that which is due, because sadness induces old age or senility prematurely.  Or I thereby ‘deferred’, because the Omnipotent Father, to whom you offered your firstborn girl, was and is your special consoler.  Indeed your son, the illustrious count Guido, is a standard-bearer of Jesus Christ and now bears His cross and has chosen to follow Him.  Your daughter, lady Sophia, who according to the interpretation of the name is called ‘wisdom’, is espoused to the Heavenly Bridegroom by the bond of spiritual matrimony.

1 Gualdrada had five sons and two daughters, of whom only the name of one is known, Sophia.  Sophia may have been the first-born, because Boncompagnus 5.20.2 makes clear that she was offered to the church at a young age.
2 Gualdrada’s son, Guido Guerra IV, took the cross in response to Innocent III’s call for a crusade 12-29 April, 1213 (Po. 4725, PL 216.817-822).  Among other provinces, this letter was sent to Romagna, the March of Ancona and Tuscany.  See MICHELE MACCARONE "La crociata e la sua predicazione nel programma e nell’azione di Innocenzo III"; H. ROSCHER Papst Innocenz III. und die Kreuzüge (Göttingen 1969); and AUGUSTO VASINA "Le crociate nel mondo emiliano-romagnolo" AMPR6 23 (1972) 11-44.  Guido Guerra IV is not included in the lists of those taking crusader vows in J. M. POWELL Anatomy of a Crusade (1213-1221) (Philadelphia 1986), an improved version of the prosopographic material in REINHOLD RÖHRICHT Studien zur Geschichte des fünften Kreuzzuges (1891, Aalen 1968 reprint).  For a letter announcing the siege of Damietta requesting imperial aid and an imperial response, see Boncompagnus1.1.1.
3 Cf. Boncompagnus5.20.2.
 

[5] "Ob quas causas Christiane fidei cultores vos reputant esse venerabilem et beatam et fructus vestri corporis benedicunt, cernentes quod primitias vestras Dominus acceptavit. Alii nempe filii vestri1 multipliciter per Dei gratiam in temporalibus dominiis exaltantur. Unde illorum fama solempniter| crescit et fit celebris inter gentes et regna. Deus autem, qui terram palma concludit et cui celestia et terrestria famulantur, domino comiti viro quondam vestro conferre dignetur vitam et quietem perpetuo duraturam, vobis concedat omni tempore feliciter prosperari et filios vestros atque filias ita protegat et exaltet, quod ex eis et in eis habere possitis consolationem perfectam cum desiderata letitia et honore."  

 et beatam: et om. B         primitias: primitivas S      vestri om. SP3           temporalibus: contemperabilibus B             solempniter | [32r] A           palma A: palmo B2MS        et cui: et om. B          terrestria: terrestia A        quondam: quodam R         quondam viro tr. AP3            duraturam: et add. RM         protegat et exaltet: protegant et exaltent B
    For these causes, the priests (worshippers) of the Christian faith deem you to be revered and godly and they bless the fruits of your body, considering that the Lord has accepted your first-fruits.  Your other sons have been extensively exalted in temporal lordships through the grace of God.  Whence their fame solemnly increases, and becomes celebrated among the nations and kingdoms.  God, who encloses the world in his palm and to whom celestial and earthly things are subject, who deigned to confer a life and a repose of perpetual duration on the lord count, your deceased husband, God has granted that you always prosper fortunately, and He has so protected and exalted your sons and daughters, that you might be able to have from them and in them perfect consolation with desired joy and honor.

1 Ruggiero, Marcualdo, Tegrimo and Aghinolfo.
 
 

1.25.12 Quod non est tristibus in acerbitate doloris consolationis remedium exhibendum.

[1] Cum plaga recens dolore carere non possit, nemo debet tristibus in doloris acerbitate consolationis remedium exibere, quia cum putat vivare, offendit. Nullus quippe medicus nisi forte in casu indigesta medicare attemptat neque postulam immaturam aperit, <???> cum sagitta. Quis etiam superhabundantes et inpetuosos aquarum decursus in ventosa pluvia potuit retinere. Cum acerbus est morbus, subtrahe medicinam, quia si temptaveris indigestum, occides. Studeas igitur paulatim mitigare dolentem et summotenus ad consolandum accede. Summa namque discretio est scire loco et tempore consolari merore aflictos.

1.25.13 Quod multi sancti viri super morte carorum flevisse leguntur et habuisse modum in fletu.

[1] Iacob, cum audisset, quod Ioseph esset a bestia devoratus, scidit vestimenta sua et dies multos consumavit in planctu. Ipse namque Ioseph mortem longevi patris et senectute confecti tringinta diebus| legitur deplorasse, planxit quoque David amabilem Ionathan1 et lacrimatus est Jhesus super mortem Lazari.2 Maria Magdalene, Maria Iacobi et Salome et altera Maria super mortem Christi flevisse leguntur.3 Rachael ploravit filios suos,4 Salommo iubet, ut super mortuum lacrime producantur,5 et ad luctus magis quam ad convivi<i> domum ire suadeti, quia per tristitiam vultus frequenter corrumpitur animus deliquentis. Multi etiam sancti patres lacrimas super mortuos produxisse leguntur. Ceterum pauci vel nulli sancti umquam fuerunt, qui super funeribus deplorandis non produxissent aliquando lacrimas pietatis, sed modum in planctu habebant.|
consumavit] continuavit     patris]  matris     die|bus [22ra] S         habebant | [17va] P
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
 

1.25.14 Quod per immoderatam effusionem lacrimarum incipiant oculi caligare.

[1] Ex immoderatis effusionibus lacrimarum consueverunt oculi caligare. Lacrime quidem esse dicunt melancolie superfluitates, sed cum doloris aculeus commovet ultra naturam humorem qualiter ...

1.25.15 Quod duplex afflictio perveniat illis, qui lacrimari non possunt.

[1] Illi, qui lacrimari duplici afflictio ...

1.25.16 Quod nimium lacrimantibus et non valentibus lacrimari afflictio spiritus dominetur.

[1] Nimium lacrimantibus non valentibus afflictio ...minus quam plus.|  Quare...  
plus | [32v] A

1.25.17 De temperantia sapientium super morte carorum.

[1] Cato sapiens Romanus civis, cum audisset, quod unicus filius eius esset occisus in bello, sic respondit 'Scio, quod mortalis erat' nec alium dolorem hostendit.

[2] In quibusdam ystoriis reperitur, quod regina quedam fuit, que sapientissima reputabatur, ex eo quod cum universi de| regno super unici filii sui morte viderentur inconsolabiliter deplorare, illa sola inquit: 'Nolite flere, quia supernus figulus terrenum vas confregit et reduxit ad materiam primitivam.'

de | [22rb] S
[3] Item quantum Iob patientiam habuerit in amissione personarum et rerum, omnibus manifestum esse videtur.

[4] Item filius cuiusdam regis, qui erat speciosus forma et probitate multimodita redimitus, cepit fortiter egrotare, unde pater diuturnas lacrimas producebat, sed postquam fuit mortuus, non parvam alacritatem hostendit. Interrogatus demum cur letaretur, respondit: 'Filius meus ad summi regis curiam vocabatur, cum in procinctu itineris angustias pateretur, non poterimus non dolere, sed postquam transivit vocatus, resumere debeo gaudia post dolorem.'

[5] Item filius cuiusdam satrape Babilonie iverat ad venandum, quem bestia interfecit et maiorem partem corporis devoravit et reliqua fuit patri reducta. Ille autem dixit: 'Irrationabile animal sine ratione divisit, verumtamen terre non poterit <evadere> tributum.' Nec flevit nec etiam suspiravit, unde habebatur eximius satraparum.

1.25.18 Quod ante mitigationem doloris non sint reducende ad memoriam virtutes et probitates defuctorum.

[1] Cum lacrime sunt in palpebris non debet ... dolorosum.  Postquam| autem procella tristitie fuerit mitigata...
Postquam | [17vb] P

1.25.19 Quod humana conditio semper certificari desiderat de cunctis eventibus carorum, qui decedunt in patris vel provinciis alienis.

[1] Fragilitas conditionis humane, quarumcumque sit dolore affecta, semper certificari desiderat, qualiter dilecti sui fuerint infirmati seu vulnerati vel occisi qualiterve decesserint et de omnibus eventibus certioriari peroptant. Unde orator ymaginari debet subtilius, quid sit in talibus referendum, quia multotiens in huius est rei veritas occultanda, presertim super hiis, que ad pudorem pertinere videntur.

[2] Si miles erat ...Si clericus vel aliquis alius litteratus, decebat in studio| vel alibi...

studio | [22va] S
[3] Item quandocumque ad consolationem ...non est hoc referendum, sed taliter| palliandum...  
ta|liter [33r] A
[4] Item...

[5] Item significari debet quomodo condiderint...

[6] Item refertur aliquando parentibus...

1.25.20 Qui sint, qui non indigent consolatione.

[1] Omnes, qui ad dignitates aspirunt et qui sunt electi ad primas vacaturas, non indigent consolationem pro antecessorum decessu, quoniam ipsimet erunt voluntarii occisores.

[2] Item filii, qui ad parentum vel aliorum hereditates desiderant pervenire, doloris lacrimas non producunt.

[3] Item discipuli, qui aspirant ad magisterium, de morte doctorum gaudia concipiunt non dolorem.

[4]

1.25.21 Quot modis mortis lacrime proveniant.

[1] Nota, quod lacrime quatuor modis provenire noscuntur|. Quidam enim lacrimantur ex dolere, ut parentes de obitu filiorum...alienas et mulieres que| interdum...
noscuntur | [18ra] P        que | [22vb] S

1.25.22 Littere, quibus leprosus miseriam suam alicui amico suo revelat.

[1] "Utinam fecisset mater abortem antequam ...in cinerem| et cohoperiantur..."  
cinerem | [33v] A

1.25.23 Responsiva de consolatione.

[1] "Si iudicia Dei ...mortificationis ad| eterne vite remedium..."
ad | [23ra] S

1.25.24 Notula doctrinalis ad variandum missivam et responsivam.

[1] Variari potest missiva, si ubi dicitur 'lepre',| dicatur 'hydropisis' ...
lepre | [18rb] P

1.25.25 Responsio, que potest generialiter fieri omnibus, qui de suis miseriis conqueruntur.

[1] "Conquestionis tue materia ..."

1.25.26 De consolatione cecorum.

[1] "Recisio fatali capillo Sampsonis ...calore evulsi| ..."  
e|vulsi [34r] A

1.25.27 De consolatione mutilatorum.

[1] "Fuit tibi manus abcisa ..."

1.25.28 Exordium generale de consolatione.

[1] "Omnis iactura, que provenit in personis vel rebus ..."

1.25.29 Aliud de consimili materia.

[1] "Dolere posses et etiam premunio dolore ..."

1.25.30 Tertium similiter de consimili materia.

[1] "Si esset tua conditio ..."

1.25.31 Quod iacture vel miserie sepe proveniunt occulto iudicio Dei.

[1] Si conquereris de fortuna supernis iudicis|  ...
iudicis | [18va] P

1.25.32 Quod Deus frequenter punit, ut probet.

[1] Speculator astat desuper, qui occulto iudicio per corporalem penam vult imponere culpe delinquentis modum et probare nocentem in tribulationum camino, sicut examinatur argentum.

1.25.33 Quod tyranni frequenter puniunt homines permissione Dei.

[1] De tyrannorum iudicito conquereris permissione Dei et mutilatione membororum, in quo redarguere ...

1.25.34 De argumento, quo probatur, quod homo non potest perdere aliqua temporalia in hoc mundo.

[1] "Nudus in hunc mundum intrasti sine dentibus ...contemptus.|"  
contemptus | [23va] S
 

1.25.35 Notula de materiis inveniendis.

[1] Oratoribus relinquo hic materias infinitas, quia vix unam tetigi respectu| illarum, quas obmisi. 
respectu | [34v] A
 

[2] In primis possunt invenire materie de consolationibus super morte summorum pontificum, patriarcharum, archiepiscoporum, cardinalium, episcoporum, abbatum, et omnium prelatorum. Dici potest, de quibus dicendum est, quoniam fuerint vicarii Christi, magistri catholice fidei, apostolorum felicissimi successores, aurea in templo Domini candelabra, basides et columpne, patres orphanorum, et iudices viduarum.1 Inferiores autem possunt dici ornamenta, architecta, parietes, et substentamenta ecclesie Dei.

1 Ps. 76.6 (Iuxta Hebr.); see De malo senectutis et senii 1.1.

[3] Dici namque potest, quoniam extincta sunt luminari, et specula tenebrata.

[4] Item dici potest, quod consolationem possumus recipere duobus modis. Primo, quia transierunt ad patriam Paradisi. Secundo, quia successores idonei sunt electi.

[5] Item possunt invenire materie numerose super consolatione magistrorum et scolarium, qui decedunt in scolis.

[6] Item possunt inveniri materie super morte imperatorum et regum, et narrari possunt victorie triumphales, facta clarissima, labores diuturni, quos pro imperii et regnorum honore sunt passi.

[7] Verumtamen summa brevitate in huiusmodi laudibus debet uti orator, ne in consolationibus esse storiographus videatur.

[8] Item potest descensus fieri super morte imperatricum, reginarum, principum, militum, omniumque virorum ac mulierum cuiuscumque sint officii vel conditionis.

[9] Et ita per inventiones et variationes possunt consolationum remedia inveniri.

[10] Ceterum dici potest de hiis, qui habent proles, quod non sunt mortui, quoniam per ydoneos heredes vivunt.

[11] Et nota, quod de omnibus, qui decedunt, referri debet--si veraciter dici potest--quod ad lamenta penitentie confugerunt et sacrosancti corporis et sanguinis Domini clipeo premuniti ad regna celestia convolarunt.


***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999