Boncompagnus 1.26 
Table of Contents -- Previous title -- Next title-- Tituli 
Incipits -- Siglorum conspectus

|1.26 DE CONSUETUDINIBUS PLANGENTIUM

|1.26.1 Quod sit impossibile scire omnes consuetudines illorum, qui plangunt mortuos suos.

[1] Consuetudines plangentium nemo plenarie scire valeret, etiam si circuiret totum orbem terrarum, quoniam in una et eadem patria diverse consuetudines observantur.
 | [34v][18va][23va] S            | [18vb] P

1.26.2 De consuetudine, quam in plandendo mortuos Romani observant.1

[1] Romani non intelliguntur de morte alicuius dolere, nisi cum unguibus partem excorient faciei, capillos evellant et usque ad umbilicum vel pectus vestimenta rescindant.

1 See KEITH HOPKINS Death and Renewal: Ancient Roman Mourning Customs (Cambridge 1983). See article on "crying kings" by GERD ALTHOFF in JAN-DIRK MUELLER ed.  Auffuehrung und Schrift in Mittelalter und Frueher Neuzeit Germanistische Symposien, Berichtsbaende 17 (Stuttgart-Weimar 1996).

[2] Ducuntur etiam Rome quedam femine precio numario ad plangendum super corpora defunctorum, que conputatrices vocantur ex eo, quod sub specie rithmica nobilitates divitias formas fortunas et omnes laudabiles mortuorum actus conputant seriatim. Sedet| namque conputatrix aut interdum recta vel interdum proclivis stat, super genua crinibus dissolutis, et incipit preconia laudum voce variabili iuxta corpus defuncti narrare. Et semper in fine clausule "Ho" vel "Hy" promit more plangentis. Et tunc omnes astantes cum ipsa flebiles voces emittunt. Sed conputatrix producit lacrimas precii, non doloris.

sedet | [35r] A

1.26.3 De hiis, qui Romanos imitantur in planctu.

[1] Siculi,1 Apuli, et Campani in plangendo mortuos et in ducendo conputatrices observant consuetudines Romanorum.

1 See SALVATORE SALOMONE-MARINO Le reputatrici in Sicilia nell'eta di mezzo et moderna (Palermo 1979) and Petrus de Ebulo De rebus Siculis XXX

[2] Illi autem vel ille, qui vel que conputatrices habere non possunt, pronuntiant sicut carmina sui doloris.

1.26.4 De consuetudine Grecorum.

[1] Greci namque in planctu ex parte observant consuetudines Romanorum, et conputatrices inducunt. Sed dolor tunc de vena cordis procedit, quando Grecus aliquem pilum de barba evellit. Ea siquidem ora emittuntur clamores, et multiplicatur fletus.

1.26.5 De Calabritanis.

[1] Uxor Calabritani defuncti remoto velamine non parvam capillorum quantitatem evellit, et quicumque venit ad plangendum, semel aperta manu percutit illam capitis particulam, de qua uxor ipsa ex toto capillos evulsit et dicit percutiens: "O captiva".

1.26.6 De consuetudine Tuscorum.

[1] In Tuscia fit excoriatio vultuum, pannorum| scissio, et evulsio capillorum.   
pannorum | [24ra] S

1.26.7 De consuetudine, quam in planctu habent Romanioli et Lombardi.

[1] Lombardi et Romanioli clamosas voces et lacrimas paucas emittunt, et cum ipsis rumoribus catervatim ruunt super corpora defunctorum, et multos ad simulatum| planctum inducunt, qui oculos madefaciunt cum salvia vel palpebris apponunt acrumen, ut plangere videantur. Et tales taliter plangendo subrident.
simulatum | [19ra] P

1.26.8 De consuetudine Gallicorum.

[1] Gallici secundum suarum provinciarum diversitates diversos observant modos in planctu. Sed illi solummodo plangunt, quos urget dolor de morte carorum. Et ista consuetudo in Francie precipue observatur.

1.26.9 De Yspanis.

[1] Ispani vix lacrimas doloris effundunt nisi hoc exigant merita personarum.

1.26.10 Qualiter plangunt Anglici, Boemi, Poloni, Ruteni atque Sclavi.

[1] Anglici, Boemi, Poloni, Ruteni atque Sclavi potum suum cum fletu permiscent donec ebrietate sunt affecti, et ita remanent solito iocundius consolati.

1.26.11 De consuetudine Ungarorum.

[1] Ungari amare plangunt. Sed dolor illis adherere non potest, quia semper sunt in castris, et silvas et solitudines uenando transcurrunt.

1.26.12 De Sardis et Barbaris.

[1] Sardi zelotipi more venantium ictu vocis verberant aerem, quando plangunt, et Barbari tanquam lupi ululant et mulieres eorum ganniunt sicut vulpes.

1.26.13 Qualiter plangunt quidam Provinciales.

[1] Quidam Provinciales cantum permiscunt cum fletu, quia primitus plangunt et statim psallunt cum tynpanis sinphoniis et arpis. Et ita plangendo et psallendo mitigant consuetudine sua dolorem.

1.26.14 De consuetudine quorundam Saracenorum.

[1] Saraceni, qui habitant in partibus orientis, amarissime plangunt super morte carorum.

[2] Sed in partibus Affrice magis perseverant| in planctu, quoniam per aliquot dierum spacium dimittunt aperta sepulcra et qui erant dilectione coniuncti accedunt ad corpus defuncti, dicentes: "Quid facis? Quare non surgis? Multum stetis. Quando venies? Iam est ora surgendi. Noli tardare."

perseverant | [35v] A

1.26.15 De felicitate sacerdotum et clericorum super planctu defunctorum.

[1] Felicia sunt agmina| sacerdotum, et clericorum caterve beate, quia cum alii flebiles voces emittunt, ipsi dulciter modulantur, cum alii gemunt, ipsi rident, et cum alii pre dolore suspirant, ipsi pre gaudio iocundantur.1   
agmina | [24rb] S
1 Bibliography on burial: BERTIL NILSSON De sepulturis. Gravrätten i Corpus iuris canonici och i medeltida nordisk lagstiftning Bibliotheca Theologiciae Practicae. Kyrkovetensapliga Studier 44 (Stockholm 1989) and FREDERICK S. PAXTON Christianizing death: the creation of a ritual process in early medieval Europe (Ithaca, NY: Cornell University Press, c1990). See also Planctus.


 


***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999