|1.27 DE
CONSUETUDINIBUS SEPELIENTIUM
1.27.1
De consuetudinibus abluendi corpora mortuorum.
[1]
Numerari non possunt, qui cum aqua calida,| salina et ysopo abluunt corpora
mortuorum. Sed hii sine dubio vermibus escas mundificare videntur. Verumtamen
prodesse noscuntur ex eo, quod fetor a circumstantibus removetur. Ceterum
illi, qui vulnerati seu contusi aut suffocati vel suspensi decedunt, non
lavantur. Item quidam reservant corpora usque ad alteram diem, si circa
nonam aliqui moriantur. Alii vero statim post migrationem ad sepeliendum
festinant, sicut quidam, qui mortuos aliquando sepeliunt cum lumine candelarum.
Unde interdum aliqui fuerunt semivivi sepulti.
|
[35v]
A [19ra]
P [24rb]
S calida | [19rb]
P
mortuorum] defunctorum Schönbach ed
salina] salvia Schönbach ed
1.27.2
De corporibus, que balsamo vel aromatibus condiuntur aut preciosis unguntur
unguentis vel humectantur cum aqua salita.
[1]
Ante incarnationem Christi balsamo vel aromatibus condiebantur corpora
defunctorum vel ungebantur preciosis unguentis, quam consuetudinem adhuc
observant Iudei. Sed Romani olim eviscerabant corpora et sepeliebant omnia
intestina et cetera membra madefaciebant cum aqua valde salita. Et sic
per innumerabilia tempora conservabantur illesa, sicut videri potest hodie
Rome in palaciis antiquatis et iuxta Neapolim in cavernis. Teutonici autem
eviscerant corpora excellentium virorum, qui moriuntur in provinciis alienis,
et reliqua membra tamdiu faciunt in caldariis decoqui, donec tota caro,
nervi et cartilagines ab ossibus separantur, et postmodum eadem ossa, in
odorifero vino lota et aspersa pigmentis, ad patriam suam deportant.1
1 Cf
SCHUTZ Das höfische Leben 2.308, 469; Zeitschrift für
deutsche Philologie 24 (1XXX) 205. Article by ELIZABETH R. BROWN in
AHR, citations by CAROLYNE BYNUM. See also the forthcoming Le
cadavre. Antropologie, archiéologie, imaginaire social (Moyen Age,
Renaissance), a conference held 28-30
Octobre 1996. e-mail: jacques.Chiffoleau@univ.lyon2.fr
1.27.3
De illis, qui sepeliuntur| officialibus insigniis adhornati.
[1]
Summi pontifices, patriarche, archiepiscopi et episcopi cum pontificalibus
indumentis pastoralibus et annulis tumulantur, et eadem consuetudo in cardinalibus,
qui sunt episcopi, abbatibus, et universis ecclesiarum prelatis et subditis,
qui ferunt aliqua episcopalia insignia, observantur. Et, ut brevius comprehendam,|
cuncti ecclesiarum prelati et subditi, secundum quod in divinis officiis
indumenta ecclesiastica deferebant, supulture traduntur. Idem etiam fit
de imperatoribus, imperatricibus, regibus et reginis, quorum capita coronantur.
Et iuxta corpora ipsorum quedam imperalia et regalia sceptra ponuntur.
Similis namque consuetudo in aliis principibus, viris ac mulieribus, in
multis partibus observantur. Profecto licet consuetudines iste ab institutione
mortalium provenire noscantur, nichilominus tamen ab humanitate discrepant
et natura, quia nudi de terra sumus formati et nudi ad terram deberemus
reverti. Unde solum cilicium sufficeret ad cooperiendum pudenda.
1.27.4
De diversitate ponendi mortuos in sepulchris.
[1]
Quidam comburebant olim corpora defunctorum et ponebant pulverem in vasis
terreis undique obturatius, et postea sepeliebant ipsa vase; de quibus
hodie multa inveniuntur in civitatibus et opidis olim destructis. Corpus
namque Cesaris fuit combustum et pulvis positus in vase cupero et deaurato,
quod est hodie in Urbe super columpnam quadratam, que propter superiorem
acuitatem "Aculea" nominatur.1
In provincia siquidem, que dicitur Cumania, si nobilis| et potens decedit,
arbor maxima evellitur et ille, qui erat eidem sincerioris amicitie vinculo
innodatus vel copulatus, vivus accipitur et ligatur et cum ipso moruto,
ubi arbo fuerat, sepelitur. Item quidam barbari anteriores partes quorundam
virorum ponunt inferius et mulieres ponunt in sepulchris supinas. Item
alii ponunt mortuos suos more sedentium, et alii more stantium ipsos ordinant
et disponunt. Idem quidam Sarraceni faciunt lectos de bombice corporibus
defunctorum et obdurant principales porros corporum, videlicet hora, nares,
aures et anos.
nobilis
| [19va]
P
1 Martin
of Troppau Chronicon (MGH SS 406.26): Statuit autem populus in
foro solidam columpnam marmoream 20 prope pedum, supra quam tumulatus
est; que et Julia dicta est. 100 autem dies ante mortem eius
fulmen cecedit iuxta statuam eius in foro et de nomine eius super scripto
C litteram capitalem abrupit. The origin of this legend is Suetonius
Divus Julius 85. In the Chronicon S. Pantaleonis (MGH SS
XXX.XX) the Vatican obelisk is identified as the grave-column of Julius
Caesar. For a discussion of the 'Julia' (Boncompagno's 'Aculea'), see W.
HAFTMANN Das
italienische Säulenmonument (Leipzig 1939) 65-66. See also Gesta
Romanorum no. 97 and Oliva 19.5.
1.27.5
De consuetudinibus, que post sepuluturas defunctorum in quibusdam partibus
observatur.
[1]
Corporibus equidem tumulatis conveniunt consanguinei et amici et revertuntur
ad consolandum eos, qui magis attinebant defuncto. Fiunt aliquando in quibusdam
partibus colloquia, in quibus commendantur merita| defunctorum et rogatur
pro heredibus et relictis. Item quidem causa doloris barbas nutriunt et
capillos et nigra se induunt vestimenta. Uxores autem pro morte virorum
ornatus indumentorum deponunt, velate incedunt et portant succida vistimenta.
Sed viri pro uxorum decessu raro insignia doloris hostendunt. Ceterum uxor
Calabritani defuncti, si iuvenis fuerit, sepulto viro sedere compellitur
super lectum, ut spem recipiat de matrimonio contrahendo.
1.27.6
De diversis consuetudinibus exequiarum.
[1]
Non est dubium, quod quidam in secundo die, quidam in septimo, quidem in
trecesimo, quidam in sexagesimo, quidam in centisimo et quidam in anno
celebrari faciunt exequias pro defunctis et tunc elemosine tribuuntur.
Et in quibusdam partibus clericis et adventantibus electa cibaria preparantur.
Item quidem Saraceni post corporum tumulationum secundum consuetudinem
suam certis diebus faciunt super ipsos tumulos apponi cibariorum| genera
delicata, que latenter postmodum indigentes manducant. In aliis equidem
partibus alia consuetudo servatur, quoniam quicumque Sarracenus vel Sarracena
transit iuxta sepulturam usque ad dierum spatium consuetum, unum lapillum
proiicit super eam, et respiciens in celum breviter orat. Item non est
sub silentio pretereundum, quod in huiusmodi terminis tam Christiani quam
Sarraceni consueverunt producere lacrimas pietatis.
1.27.7
De fascinationibus, que fiunt de sepulturis et corporibus occisorum.
[1]
Quidam, spiritu superbie et stultitie inflammati, aut abscondunt corpora
occisorum vel sepulta custodiunt per spatium novem dierum, timentes ne
super sepulturas offas comedant occisores, quia vulgo dicitur, quod postea
non valerent iniuriam vindicare. Mulieres autem de interfectorum et suspensorum
indumentis et torquibus fascinationes multas exercent.
1.27.8
De tumulorum ornamentis.1
[1]
Sepulchra sublimum personarum et sapientissimorum virorum frequenter sicut
thalami adornantur. Fiunt super eis architecta lapidea, colorum diversitatibus
redimmita. Fiunt etiam epitaphia, dictantur carmina, quibus posteris ad
memoriam reducuntur magnitudines et merita defunctorum, et semper in fine
fit mentio de contemptu mundi et pinguntur equidem imagines Deitatis vel
beate Virginis aut sanctorum vel sanctuarum, ad quorum vel quarum honorem
ecclesia sunt constructe. Depingitur etiam,| quomodo angeli vel sancti
virorum mortuorum animas divine maiestati presentant. Sed olim fiebant
sculpture| mirabiles in marmoribus electissimis cum litteris punctatis,
quas hodie plenarie legere vel intelligere non valemus. In Grecia nempe
quorundam imperatorum sepulcra fuerunt ex auro purissimo et pretiosis lapidibus
exornata. Sarraceni vero sepulcrum Mahumeti,2
qui dedit eis legem erroris, est de ferro adamantino, quod eorum satrape
in maxime civitate, que dicitur Mech, inenarrabili artificio et occultissimis
proportionibus taliter collocarunt, quod semper in aere manet sine visibili
sustentamento suspensum. Item populus Romanus sepulcrum Iohannis Capozie
nuper3 in capitolio
mirabili opere construxit. Demum est notandum, quod quinque sunt, que posteros
ad faciendam exornationem sepulcrorum inducunt: consuetudo, devotio, dilectio,
merita personarum et inanis glorie appetitus.
etiam
| [19vb]
P sculptu|re [25ra]
S
1See
INGO HERKLOTZ Sepulcra e Monumenta del Medioevo. Studi sull'arte sepolcrale
in Italia (Rome 1985) 2 Rhetorica
novissima 235b 3 See
below, Boncompagnus 6.10.1,
6.10.3
and Codice diplomatico del Senato romano dal MCXLIV al MCCCXLVII
ed. FRANCO BARTOLONI (Rome 1948-) = Fonti per la storia d'Italia pubblicate
dall'Istituto storico italiano per il Medio Evo 87 and works of JüRGEN
PETERSOHN.
***
© Steven
M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum
© Università
di Pavia 1999