Boncompagnus 1.3 
Table of Contents -- Previous title -- Next title-- Tituli 
Incipits -- Siglorum conspectus

|1.3 DE AMMONITIONIBUS, QUE RUDIBUS SCOLARIBUS TRANSMITTUNTUR

1.3.1 Admonitio ad informandum rudes moribus honestis.1

[1] "Carbunculum tibi addiscere cupienti radiantem ostendo, cum te sollicite premoneo, ut in litterali studio tam utiliter quam laudabiliter perseveres, palatium hedifices in urbe virtutum, ut honestas morum cum litteratura et litteratura cum honestate morum accrescat pariter et procedat. Alioquin frustra litteratus laborat, quia scientia cum pravitate morum est velut cibus in stomacho egrotantis et sicut navicula, que sine temone turgida circumfertur." 1 See Notule auree 2.

[2] "Ante omnia supplica pura mente Deo, ut tibi conferre dignetur scientie incrementum. Honora et| time doctorem, qui tibi debet scientie pocula propinare. Non recumbas in primo loco, ne forte honoratiori recedere| compellaris. Utile quidem est cuilibet in principio eruditionis credere se omnibus esse minorem.| Disce, sed a docto et scientiam a quolibet capescere adnitaris, quia non potest adeo inscius reperiri, cui aliquis doctrine ramusculus non possit inesse. Elicitur quidem oleum de petra, ignis de mola et pannus de miricis."

[3] "Sis autem in habitu et in incessu modestus, tardus in loquendo, in audiendo sedulus, remotus ab ira et procul a furore. Quemlibet facie alacri et iocunda saluta, et sine risu nimio te salutanti responde, providens cautius, ut post aliquem non subsannes nec alicuius malefacta ridiculose narrare presumas. Nam risus clandestinus vel manifesta subsannatio et narratio ridiculosa odium pariunt et inimicitias capitales."

[4] "Maiori te caput inclina et ipsum cum reverentia et devotione saluta. Non sis arrogans neque superbus, quoniam arrogantes et superbi facile cadunt in fabulam populorum et humiles exaltantur et fiunt ubique celebres et famosi. Conversatio tua sit cum viris sapientibus et honestis et pravorum consortium studeas quantumcumque poteris evitare, quoniam conversatione mores formantur. Tuum secretum noli cuilibet revelare et detrahere aliquibus non attemptes, quia proni sunt sensus hominum ad malum. Et cum invidi secreta vel detractiones dictas revelant, superaddunt propter odium frequenter nociva, vel ut esse videantur sagaces, aut quoniam prestare obsequium auditoribus arbitrantur."

[5] "Ammonitiones ergo meas perlege diligenter, et memorie commenda perlectas, quoniam per eas proficere valebis in moribus et doctrina."

1.3.2 Responsiva, qua commendatur admonitor et referuntur gratie cum responsione obedientie.

[1] "Carbunculi splendore admonitionum vestrarum series prosiluit, in quibus non fuistis vos locuti, sed spiritus philosophicus, qui loquitur in vobis. Unde omnes, qui legerunt litteras, mirabuntur pariter et stupebant, dicentes quod nullius facundia vestre potest eloquentie comparari. Ego vero de sincera dilectione, quam in admonitionibus vestris erga me ostendere voluistis, vobis grates refero subiectivas, gerens firmiter in proposito vestris parere monitis et obedire preceptis." |

1.3.3 Admonitio, qua doctrina datur, quomodo scolares vitare debeant pravarum consortia mulierum,1 ludum, gulam et intemperantiam expensarum.

[1] "Aurum studii et studentis mundum ab omni rubigine infamie poterit conservari, si ea penitus evitentur, que in huius narrationis ordine prenotabo."

1 For bibliography on medieval misogynist tradition, see PETER GODMAN "Ambiguity in the Mathematicus of Bernardus Silvestris" Studi medievali XX (198X) 581-648 at 608 n. 145.  See also DEIDRE M. STONE "Bernardus Silvestris, Mathematicus. Edition and translation"  Archives d'histoire doctrinale et littéraire du Moyen Âge 63 (1996) 209-283.

[2] "In primis quidem spernatur conversatio mulieris, que mollis est et mollitie sua| mollificat et demulcet animos incautorum. Nam, sicut in libro Amicitia annotavi, 'Cor mulieris est velut argentum vivum, quod immutat omnia corpora et convertit ad suam naturam.' Unde illum qui suam voluntatem mulieri submittit in genere posui orbatorum. Sane dolositas mulieris protoplaustum decepit, violavit sapientiam Salomonis, confregit Sansonis vires, et misit manum ad desiderabilia plurimorum. Unde studens| accuratius studere debet per amorem scientie mulieris vitare amorem, quia unum cum altero esse non potest: habent enim se ut contraria, et contrariorum eadem est disciplina. Nec dico, quod aliquis non debeat summotenus diligere mulieres et ad tempus cum eis nature impetum refrenare, quia quod ipsi corpori naturaliter est annexum vitari aliquando potest,| sed non ex toto mutari."

[3] "Ceterum de multis prudentibus non sine causa miror, cum Deus viro tantam contulerit dignitatem, quod caput esse femine mereatur et sibi eadem ipsa natura in coniunctione subiciat, et illi de muliere faciunt predicatum, contra natura vocis et rei se ponentes in parte subiecti."

[4] "Transi ergo super super mulierem et maxime super meretricem et noli super illam ponere spem tuam, sed in ea tamquam in latrina depone sibique refugias adherere, quoniam qui adheret meretrici fit unum corpus cum ea. Unde non potest non erubescere, quia per accidens immutatur forma, mec mirum, quoniam omnia corpora sese tangentia quantalibet alteratione se alterare noscuntur. Et si quandoque instigante natura delinquis, sub velamine cautele occulta delictum, ne pariat fama pudorem. Sane multi sunt, qui magnos excessus freno cautele restringunt, et alii, qui habenis improvidentie relaxatis, quod parum est vel nichil ampliant et divulgant. Unde vulgos ostentationem per coniecturam infamiam producit."

[5] "Peccatum insuper ludi, alearum vel zare studium impedit et studentium animam perimit, corpus dehonestat, oportuna importune consumit, et tenebrat famam, dum ludentem reddit infamam."

[6] "Insuper gula et intemperantia expensarum multos faciunt in studiis oberrare, unde cuilibet duxi propensius consulendum, ut suum studeat ab hiis et predictis animum removere."

1.3.4 Responsiva, qua commendatur admonitor et promittitur obedire.

[1] "Ab ore aureo aurea epistola emanavit, cuius materia sicut unus de fluviis Paradisi preciosos lapides producebat. Unde vestrarum admonitionum paginam tamquam doctrine speculum semper ante occulos retinebo et ita per viam mandatorum vestrorum currere non desistam."

1.3.5 De laude| sapientie atque sapientum et confortatione ad doctrinam.

[1] "Argentum fame per litterature doctrinam fulgore mirifico deauratur, ponitur corona celebris in capite sapientis, nobilis per scientiam exaltatur, nobilitatur ignobilis, et natus in tugurio rusticano, cum nanciscitur sapientiam, principatur, doctus mirabilis efficitur et famosus et, de quacumque sit prole prosapiam, superat generosam, quia nulla est nobilitas alicuius respectu scientie naturalis." [2] "Profecto maior est hodie per sapientiam gloria Salomonis, quam per coronam regalem, quia multi reges ante ipsum et post fuerunt et tamen eorum fama cum sonitu periit, et etiam illis viventibus vix permansit. Philosophi quidem orbem sapientia moderantur, disponunt actus principum terrenorum, per eos viget iustitia, fit retributio meritorum et sumitur iudicium ultionis. Non sunt ergo condigne passiones, paupertates, tribulationes, angustie, nuditates ad superventuram gratiam vel gloriam, que supervenient| eruditis." [3] "Ad inextimabilem igitur sapientie thesaurum acquirendum satagite, ad sciendum et intelligendum scripturam et misteria Scripturarum curetis vires et operas exhibere, quia felicissimus erit, qui poterit bravium promereri, et inter felices computabitur, qui prodire tenus valebit, etsi maiorem nequiverit habere progressum."

1.3.6 Responsiva obedire volentis premissa laude admonitoris.

[1] "Ex argenteo eloquio inenarrabilis candor admonitionum processit, et mira eloquentie| dulcedo profluit. Unde in respondendo non debeo repetere singula, sed vobis in singulis obedire."

1.3.7 De admonitione pro studio et doctrina rudium.

[1] "Ferrum studii terre studentis primitus infigatur, fiat ex eo fossorium, quo vepres et spine de novitiis tamquam de novalibus radicibus evellantur, cum sarculo exercitationis ruditatis gleba teratur, aretur iterum et iterum fricetur, ut semen iniectum per minutissimas partes assumat, quia in substantie continuitate partium non potest fieri commixtio minimarum."

[2] "Postmodum autem continue meditationis, diuturne sollicitudinis, exercitii sollemnis et frequentium vigilarum humoribus irrigetur, ut germinet materia primitiva, germinata crescat, ut in tempore suo fructum afferat peroptatum. Non transferatur ad plura ingenium alicuius, quia cuiuscumque sensus ad plura distrahitur, minor ad singula reperitur."

[3] "Doctorem addiscens preelectum in facultate qualibet imitetur, quia tutius est de corpore fontis aquam haurire quam per decurrentes rivulos querere| suffragia mendicata, et maxime, cum aque rivulorum ex diversis revolutionibus turbidentur et efficiantur limose. Ceterum, si doctor fuerit in aliquo vitiosus, vitium abhorreas non virtutum, quia neminem undique natura beavit. Nam lapillus est in dactilo tamquam pars inutilis, et rosa que redolet crescit cum spina, que pungit."

1.3.8 Responsiva obedire volentis.

[1] "Inter metalla nil ferro acutius reperitur, de quo philosophicum vomerem fabricastis terram ariditatis mee taliter monendo, sulcantes quod in ea indisciplinationis tribulos crescere non permittam."

1.3.9 Notula doctrinalis.

[1] Nota, quod illi, qui admonentur breviter, debent admonitionibus respondere vel tacere prorsus aut referre grates, ne videantur esse verbosi aut cum eis de scientia litigare.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999