Boncompagnus 1.4 
Table of Contents -- Previous title -- Next title-- Tituli 
Incipits -- Siglorum conspectus

|1.4 DE NIMIETATE STUDII

1.4.1 Littere, in quibus notantur gravamina, que possunt de nimietate studii provenire.

[1] "Commotus relationibus plurimorum tibi duxi has litteras destinare, in quibus dilectioni tue significo, que michi de tuo studio referuntur. Dicitur enim, quod ante pulsationem initialis tintinnabuli surgis preter consuetudinem ad legendum, in ingressu scolarum es primus et ultimus in regressu. Postquam autem reverteris ad hospitium diem totum, continuas in lectionibus, quas audisti, immo quod plus est, variis cogitationibus dum comedis anxiaris, et etiam in sompno, in quo animalium virtutum quies esse deberet, sub quadam ymaginatione disputas et lectiones repetis dormiendo, quoniam cooperante virtute imitativa ipsi anime per ymaginationem presentatur forma studendi. Unde virtutum naturalium impetus invalescit, qui linguam promere ymaginata contra naturam compellit. Preterea nutris barbam, comam et ungues, mundis non uteris vestimentis, non visitas socios, non salutas amicos, non interponis gaudia curis, quibus de causis famam tuam plurimum dehonestas. Considerare namque deberes, quod omnis plenitudo vicina est effusioni et quod plus et quod minus idem operari cernuntur. Natura quidem non vult plus neque minus, sed moderamini| gaudet. Unde omne multum| vel repletum plenitudinem et indigentiam abicit et contempnit. Multi enim per studii nimietatem incurabiles egritudines et morbos incurrunt, de quibus aliqui moriuntur et aliqui substantiali humiditate consumpta de die in diem vergunt ad interitum, quod est deterius quam privatio ipsa vitalis. Alii vero efficiuntur maniaci, quorum aliqui se ad astra provehi et angelorum sociari agminibus verisimiliter arbitrantur, et aliqui credunt se consistere iuxta cadavera et tumulos defunctorum ac infernalia monstra videre. Unde flebiles voces emittunt, quia mininge cerebri humore melancolico sunt replete, sed quando materia melancolia reprimitur, ad inferiores partes rident, et cum iterato ascendit, plangunt sicque vitam suam in risu et in luctu consumunt. Inquibusdam autem oppilatur vervus opticus, per quem transeunt radii visuales, et ita visibili virtute privantur. Precor te itaque, fili, ut ita modum habeas in studendo, quod non capiaris propter studium extra modum, quia malo, quod dicatur: 'Filius tuus revertitur competenti scientia redimitus', quam referatur: 'Sine dubio philosophus erat, sed propter nimietatem studii debitum humanitatis exsolvit" vel "sine spe liberationis egrotat" seu "visum amisit" vel "iam stultizat."

1.4.2 Notula, qua doctrina datur, quid sit yronia et eius effectus.

[1] Nota, quod premissa narratio destinari potest etiam illi, qui huc et illuc vagatur et studere contempnit, et dicitur hec species yronie, in qua delinquens afficitur maiori pudore.

[2] Yronia enim est plana et demulcens verborum positio cum indignatione animi et subsannatione. Verumtamen, si videretur ille, qui proponit yroniam, per gestus comprehendi posset voluntas loquentis. In absentia nempe manifestum delictum et immunda conscientia recipientem accusat. Gestus autem illorum, qui subsannant et yronias proponunt, subtiliter et utiliter in libro quem feci De gestibus et motibus corporum humanorum notavi.1

accusat] accusant Berlin
1 See De amicitia 30 (NATHAN ed. 68-9) for another reference to this (unknown) work of Boncompagno: Super huiusmodi enim te non proposui amplius edocere, quia corporeorum gestium et motuum notitiam iam habes, quoniam fecisti librum De gestibus et motibus corporum humanorum in quo humanum ingenium superasti unde, si bene recolis, innumerabiles te cupientes deludere delusisti. Cf. JEAN-CLAUDE SCHMITT La raison des gestes dans l'Occident medieval (Mayenne 1990) 285-288: "Cet ouvrage, s'il l'a jamais ecrit, n'a pas ete retrouve. Il constituerait, a ma connaissance, le premier ouvrage de toute la tradition occidentale entierement consacre aux gestes" (285). For more comments on gestures, see also below, Boncompagnus 5.20.5, Rhetorica novissima (GAUDENZI ed.) 261, 284, 296. Note the gestures (acting) of Boncompagnus 1.18.  Cf. Rhetorica ad Herennium 3.19 (Quare, et quia nemo de ea re diligenter scripsit...), Quintilian Inst. orat. 11.3.143.

[3] Ceterum vix aliquis adeo fatuus reperitur, qui non intelligat, si de eo, quod non est, laudetur. Nam, si commendares Ethyopem de albedine, latronem de custodia, luxuriosum de castitate, de facili gressu claudum, cecum de visu, pauperem de divitiis, et servum de liberalitate, stuperunt inenarrabili dolore laudati, immo vituperati, quia| nil aliud est vituperium quam alicuis malefacta per contrarium commendare vel iocose narrare. Profecto quidam filio suo, qui non studebat, sepum transmisit se asserens audivisse, quod tantum sepum consumpserat in studio, quod non inveniebatur infra civitatem venale. Alter misit ludenti filio tabulas et taxillos, iubens ei quod postposito aliquando studio litterarum ludendo suum animum recrearet.

tabulas] aleas Berlin       quia | [6ra] S
[4] Item quidam intellexerat, quod filius erat inter speculum et pectinem occupatus et faciem suam iuxta mulierum consuetudinem dealbabat, sicut faciunt hodie quamplures. Unde misit ei armillam, speculum et cerussam, iubens ut superintenderet operi muliebri, quoniam ex quo erat in feminam transmutatus, illum honorabiliter maritare volebat. Similiter scolari citharizanti posset ad pudorem cithara destinari, et huiusmodi quidem reprehensiones sicut acuti gladii| excedentium corda transfigunt, nisi forte, qui reprehenduntur, fuerint obstinati.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999